Sayfadaki görseller
PDF
ePub

teneantur mo

monachi.

servent, omni vitio proprietatis penitus | ab eius latere non recedat, itaut semper

ablato. Curet proinde abbatissa, ut omnibus de necessario victu, vestitu, ceterisque aequaliter et sine ullâ distinctione provideatur.

Qnoad spi IX. Quoad orationem vocalem et menritualia exercitia, ad eadem talem, et sacramenta confessionis et comniales, ad quae munionis, et quoad missam audiendam, rationem reddendae conscientiae, silentium, lectionem ad mensam, et ceteras regulas sive constitutiones, omnia observentur a monialibus, quae monachis praescripta sunt: debeant enim in choro temporibus suis horas canonicas cantare, abbatissà seu vicarià praesidente; orationi mentali per semihoram in die vacare; peccata sua sacerdoti designato semel quavis hebdomadâ confiteri; Eucharistiam diebus dominicis et festis suscipere; missam quotidie audire; ferià sextâ et quartâ post vespertinum officium in cellam suam secedentes, manibus in crucis figuram extensis, psalmum Miserere quinquies recitare; non tamen abbatissae, sed sacerdoti confessario rationem conscientiae suae reddere, idque satis erit si semel in hebdomada fiat; silentium in ecclesià, in menså, et a completorio ad tertiam horam diei sequentis diligenter observare; in communi mensà lectionem libri spiritualis recitare; omnes denique regulas et constitutiones observare, quae earum sexui et statui non repugnant.

De confessario.

x. Operi quoque manuum assuescant, quod nimirum monasterio et sororibus utile sit; officia autem pro monialium viribus abbatissa et sorores in electione officialium sic distribuant, ut quae nimium laboriosa sunt, ter vel quater in anno mutare possint et debeant; alioquin abbas generalis, si quae oriantur contentiones vel murmurationes inter sorores de gravaminibus officiorum, auctoritate suâ providere poterit, omniaque officia praeter abbatissae solius dignitatem mutare; abbatissam autem neque sorores omnes, neque abbas generalis ante expletum triennium deponere poterit absque Episcopi aut reverendissimi domini Patriarchae licentiâ.

XI. Confessarius monialium eligatur ab abbate generali, qui sit sacerdos gravis, bonae famae et provectae aetatis, nec audeat ingredi earum monasterium, nisi urgente necessitate, et ob gravem alicuius infirmitatem, et nunquam solus, sed cum socio, viro probo et maturae aetatis, qui

alter ab altero videatur; nec ingrediatur, nisi cum stolâ super habitum monasticum, nec aliquam monialem visitet aut alloquatur, sed ab abbatissâ vel eius vicarià, una cum duabus aliis monialibus, ducatur cum socio ad cellam eius, quae peccata sua confiteri vel sacramenta eucharistiae et extremae unctionis recipere debet. Reliqua sacramenta a proprio confessario recipiant in ecclesià monasterii; curandumque, ut inducatur receptus mos, ubi necdum inductus est, ut nimirum moniales ex patente ad hunc dumtaxat finem fenestrellà communicent, quae, peractà communione, claudenda erit, clavisque ab abbatissà custodienda. Confiteantur autem per interpositas crates; horas vero canonicas ex choro decantent cratibus munito.

XII. Curabit abbas generalis, ut quovis triennio confessarius ordinarius mutetur et alter in eius locum succedat. Quolibet autem anno ipsis monialibus extraordinarius confessarius quater exhibeatur, qui omnium confessiones audire possit.

XIII. Nisi in monasterio sint, quae alias moniales legere, scribere et horas canonicas cantare, docere possint, ipse confessarius, extra ostium monasterii sedens, id praestare poterit, quatuor saltem monialibus praesentibus.

XIV. Etsi curandum sit ut moniales extra septa monasterii nunquam egrediantur, quia tamen id ubique commode obtineri non potest, curent saltem ut ad possessiones monasterio contiguas, ad quas pro necessitatibus monasterii exire coguntur, nisi binae, ternae aut quaternae non procedant, nec ullum virum quovis praetextu ibi versari, vagari, aut illinc transire permittant; idque abbas generalis et confessarius ab ipso deputatus, qui in loco a monialibus prorsus separato et aliquantulum remoto domicilium cum socio habebit, apud Episcopum et reverendissimum dominum Patriarcham diligenter provideat. Si quid vero in dictis possessionibus aut etiam intra monasterium faciendum erit, quod operarum ministerium requirat, id praesente confessario cum socio et semotis monialibus fiat. Ad visitandas autem vicinas saecularium vel monachorum ecclesias vel quaslibet ecclesiasticas aut saeculares personas, e monasterio exire nullatenus permittantur, nisi parentes sint vel affines usque ad tertium gra

Quibus rasi bus ut de inv

nasterio 6dian tur pernat

tendum.

De visitatione.

Superiorum

officium.

dum, quos graviter decumbere contigerit; | pto regulae, constitutionum et recepta-
ad illos enim, si in vicinia habitent, ac-
cedere poterunt, modo tamen sint ternae
vel quaternae, nec ibi prandeant, aut ce-
nent, aut pernoctent.

xv. Semel in anno, per se ipsum vel per substitutum sacerdotem monachum, abbas generalis visitet monasterium monialium, et inquirat de observantiâ monasticâ deque ceteris quae ad moniales monasteriumque spectant. Caveat tamen, quoad fieri poterit, ingressum monasterii, idque nisi urgente causà non fictâ; sique fecerit, unum vel duos socios secum testes adhibeat.

XVI. Nullus ex monachis, etiamsi hegumenus vel abbas fuerit, praeter eos qui ab abbate generali ad regimen spirituale monialium deputati sunt, poterit ad monasterium earum accedere, vel missam in earum ecclesià audire aut celebrare, vel illas alloqui aut ad eas scribere, sive litteras et munera ab iis accipere, sub poenâ gravis culpae; neque moniales possunt ad quemquam monachum, praeter abbatem generalem et confessarium actualem, litteras scribere aut ad colloquium admittere. Quaecumque in hoc deliquisse deprehensae fuerint, severe puniantur.

[blocks in formation]

1. Cum abbatum, eorumque omnium qui ad regimen aliquod in nostro Ordine assumuntur, officium sit commune totius Ordinis bonum procurare, nec vires eorum ad tantum onus ferendum sufficere certum sit, in primis divinam opem ipsi implorare non desinant, idque potissimum facient cum necessitas occurrerit. Deinde noverint, se ad laborem et sollicitudinem magis, quam ad honorem assumptos esse, meminerintque se exemplo bonorum operum debere fratribus praeire. Communes itaque regulas ipsi accurate servent, et particularia in cibo, indumentis et aliarum rerum usu, quantum fieri potest, devitent.

II. Calleant rationes officii sui, et ex frequenti constitutionum tam privatarum suarum quam communium, aliorumque officialium sibi subiectorum, lectione intelligant, non temere et pro suo arbitrio rem sibi agendam esse, sed ex praescri

Iur. Pont. de Prop. Fide Partis I. Vol. V.

rum consuetudinum regendum Ordinem fratresque gubernandos. Quare receptos mores et a superioribus vel decessoribus suis approbatos, servent ac servari faciant, nec mutare vel abrogare valeant, inconsultâ superiore potestate; ipsi vero nullos, nisi superiore approbante, introducant.

III. Caveant, ne familiaritate atque indulgentia cum quibusdam alios offendant, aut occasionem offensionis quoquo modo in hac parte praebeant; neque alienum ab aliquo animum ostendant, sed erga omnes aequaliter et sine personarum acceptione se gerant.

IV. Dent operam, ut omnibus fratribus cum omni sollicitudine invigilent, eosdemque ab iis, quae nocere possint, domi et foris defendant, tum praeveniendo, tum etiam, si quid mali acciderit, remedium adhibendo, itaut in omnibus honori et famae tum fratrum singulorum tum Ordinis totius consulatur.

v. Efficiant ut secum vel cum aliis a se deputatis, de propriâ conscientiâ statis temporibus fratres tractatum habeant, nec spiritualium collationum consuetudinem negligant, sed crebro et magnâ cum caritatis significatione alloquantur subditos, eorumque necessitatibus non corporis tantum, sed multo etiam magis animae, paterno affectu prospiciant. Quem vero intelligent gravi aliquâ tentatione pulsari, eius peculiarem curam non solum per se, sed etiam, si necesse fuerit, per alios gerant; caveantque, ne remedium differendo, difficiliorem morbi curationem faciant.

VI. Quamvis in virtute obedientiae iubere possint, nonnisi rarissime et gravi urgente causâ id faciant.

De correctionibus et poe

VII. In correctionibus et poenitentiis iniungendis caveant iracundiae aut alterius nitentiis adhipravae affectionis speciem; sed persona- bendis. rum dispositionem considerent, aedificationis universalis et particularis illarum rationem habentes. Nisi autem prudentia rebus particularibus adhibenda aliud dictaverit, in correctionibus procedendum erit hoc ordine, ut qui peccant, primo in caritate et dulcedine admoneantur; secundo in caritate quidem, sed eo tamen modo, ut eis confusio et robur iniiciatur; tertio, amori ea quae timorem incutiant, si opus erit, adiiciantur. De publicis vero defectibus publica debet esse poenitentia.

51

Abbas generalis ad trien

[merged small][ocr errors][merged small]

1. Cum dudum, Dei favente gratiâ, ex plurium monasteriorum Ordinis sancti patris nostri Antonii unione Congregatio nostra in Domino coaluerit, cumque in omni bene constituto hominum coetu necesse sit esse aliquem, vel etiam plures, qui boni universalis curam gerant, praeter eos qui certis provinciis et particularibus monasteriis praesunt, eligendus est abbas generalis, qui hunc sibi finem constituat ut universa Congregatio monachorum bene gubernetur, conservetur et augeatur.

11. Quare potestas abbatis generalis summa erit, et ad omnes et per omnia pro sacrorum canonum dispositione nostrarumque constitutionum praescripto extendatur.

III. Is porro ad triennium instituendus nium instituen est, quo expleto, nisi a congregatione generali ad alterum triennium confirmetur, officium continuo dimittat.

dus.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[blocks in formation]

x. Quolibet saltem mense congregatio monachorum ab abbate monasterii et sacerdotibus professis, quos abbas generalis ei consultores assignaverit, fiat, eiusque potestas in monasterio summa est, salvis decretis congregationum antedictarum, iisque omnibus, quae abbas generalis vel abbas provinciae ordinaverit.

XI. Praeeminentia abbatis generalis excedit omnes aliorum officialium gradus, itaut ceteris omnibus et loco et ordine praecedat. Post hunc, quatuor hegumeni pro suâ quisque electionis prioritate, si presbyteri omnes sint, vel dignitate, si quis eorum presbyter et alius non presbyter sit, primum in consessibus et suffragiis ferendis locum tenent; secundum (2) hegumenos vero abbates provinciarum, deinde abbates monasteriorum iuxta unius

cuiusque monasterii dignitatem; tum ii, qui officio abbatum vel hegumenorum defuncti sunt, eodem ordine, ut supra; demum monachi professi, servatâ inter eos sacerdotii dignitate et professionis prioritate.

XII. Si quando autem contigerit ut eligatur vicarius abbatum aut hegumenorum, is locum illius tenebit, cuius vicariam potestatem gerit, ut puta vicarius abbatis. generalis primum locum ante omnes hegumenos; et sic de vicario hegumenorum et abbatum provinciarum atque monasteriorum. Reliquorum vero officiorum, ut secretarii congregationum antedictarum, socii abbatum vel hegumenorum, procuratoris generalis, aut provinciae sive mo

(2) Videtur deesse praeposit. post.

provinciae.

Congregatio monachorum.

[blocks in formation]

Ad eius itaque auctoritatem pertinet:

Primo, praeesse toti Ordini, hegumenis, abbatibus et monachis omnibus, nisi quando in eadem congregatione generali de ipsius causà pertractandum sit, ut infra de depositionibus abbatum dicetur;

Secundo, in omni congregatione, etiam generali, suffragium abbatis generalis habet praerogativam praelationis et praecedentiae, ubi suffragia fuerint paria;

Tertio, per se vel per alium potest praesidere omnibus congregationibus, visitare omnia monasteria, et quemlibet monachum de provinciâ ad provinciam, vel de monasterio ad monasterium transferre, exceptis hegumenis et abbatibus, omnibusque officialibus, qui in congregatione generali aut hegumenorum instituti sunt, quos ab uno loco in alium transferre non poterit inconsultà congregatione hegumenorum;

Quarto, per se vel per abbates provinciae aut monasteriorum ad habitum recipere potest qui ad institutum idonei videbuntur; potest etiam eosdem dimittere, si factà probatione minus idonei reperti fuerint:

Quinto, ab omnibus abbatibus sive provinciarum sive monasteriorum, eorumque vicariis aut procuratoribus, ceterisque officialibus, potest rationes exigere, sibi vel aliis reddendas, de commisso illis officio aut regimine tum spirituali tum temporali;

Sexto, audire potest ac decidere causas omnium abbatum aut monachorum ad se appellantium a gravamine superiorum vel aequalium vel inferiorum;

Septimo, consultâ congregatione hegumenorum, recipere potest ad Ordinem omnes monachos fugitivos sive apostatas, et tam cum illis quam cum aliis monachis, qui contra regulam sive constitutiones quocumque modo peccaverint, misericorditer dispensare super poenitentiis, sive partem poenitentiae sive totam etiam remittendo, prout ad eorum salutem conducere in Domino iudicaverit; potest etiam poenitentias, quae ad satisfactionem quorumcumque defectuum convenire videbuntur, iniungere, habitâ ratione personarum et aliarum circumstantiarum, quarum consideratio eius caritati, cum prudentiâ coniunctae, committitur, ita ut rectitudinem et severitatem cum benignitate et mansuetudine misceat, et eo modo se gerendo, ut, etiam qui corripiuntur, hoc ipsum agnoscere faterique compellantur;

Octavo, potest locum et vocem his, qui amiserunt, restituere, et inhabiles habilitare ad officia et gradus, nisi commiserint tales culpas, aut defectus tales haberent, quorum dispensatio per constitutiones congregationi generali et hegumenorum, aut per sacros canones Episcopo vel reverendissimo domino Patriarchae reservetur;

Nono, potest congregationem generalem, etiam ante praescriptum tempus, convocare ex causâ rationabili, vel post exactum terminum differre in aliud tempus usque ad biennium vel triennium, consultis tamen hegumenis, et habità facultate a reverendissimo domino Patriarcha. Item dicendum de congregatione hegumenorum, quam ipse solus convocare potest, quoties de rebus agendum est illius auctoritatem exigentibus.

[blocks in formation]
[ocr errors]

carius semper debet esse primus ex quatuor hegumenis; cumque contigerit, abbatem generalem ut supra e vivis decedere aut legitime impediri, tunc hegumenis ipsis fas esto quintum hegumenum eligere, qui locum quarti tenebit, cum primus, ut dictum est, tamquam abbatis generalis vicarius habendus sit;

Facultates ab- Duodecimo, penes abbatem generalem batis generalis circa rem mo- est omnis facultas agendi quosvis contra

nasteriorum.

earum observantià.

ctus emptionis aut venditionis quorumlibet bonorum temporalium, tam mobilium quam immobilium, omnium monasteriorum in eorumdem utilitatem et bonum; item, nova si offerantur monasteria, acceptandi ex consilio hegumenorum et consensu Episcopi ac reverendissimi domini Patriarchae; alienare autem, aut omnino dissolvere monasteria non poterit, sed tantum ad tempus suspendere, constituto prius oeconomo, idque de consensu congregationis hegumenorum. De iis vero, quae Ordini nostro relinquuntur, si dominus certum monasterium aut determinatum pium opus non designaverit, poterit abbas generalis disponere, prout expedire ad communem Ordinis utilitatem iudicaverit;

Constitutiones Decimotertio, sicut ad abbatem geneinterpretandi dispensandi ab ralem pertinet ut Ordinis constitutiones ubique servandas curet, ita ad eumdem spectat non modo easdem constitutiones interpretari, quando dubium aliquod occurrerit, sed etiam, ubi opus est, in iis quae accidunt, ex iustâ et legitimâ causâ cum aliquibus dispensare, regulae finem intuendo, qui alius non est quam maius Dei obsequium, et illorum, qui hoc institutum susceperunt, utilitas et profectus. Non est autem censendum, cum dispensare, nisi expressam constitutionum mentionem faciat in quibus dispensat. Non potest tamen constitutiones in congregatione generali iam approbatas omnino abrogare aut irritare;

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Officia. myniaque dista

Decimosexto, cum abbas generalis talenta hominibus nostri Ordinis donata co- u gnoscere debeat, officia magistrorum, praedicatorum, confessariorum et alia huiusmodi per se distribuere potest, aut abbatibus provinciarum sive monasteriorum distribuenda committere. Ad hunc autem finem curet per abbates provinciarum et monasteriorum certior reddi de statu omnium monachorum bis saltem in anno: item de numero et qualitatibus monachorum. Etsi vero aliis inferioribus abbatibus suam facultatem communicet, poterit tamen approbare vel rescindere quod illi fecerint, et in omnibus quod videbitur constituere, et semper ei obedientiam ac reverentiam ab omnibus praestari oportebit;

Denique potest abbas generalis omnia et singula in toto ordine facere, quae abbates provinciarum et monasteriorum in suis provinciis et manasteriis; et insuper omnia illa quae ei per constitutiones reservantur.

III. Ut officio suo abbas generalis rite quid per eumfungatur, debet:

Primo, statim atque electus sit, litteras ad omnia monasteria mittere, quibus monachos ad regulae constitutionumque observationem sedulo cohortetur.

Secundo, semel quolibet anno monasteria omnia, saltem viciniora, per se ipsum, remotiora vero per se vel per vicarium visitet, adiuncto ei uno ex monachis maxime idoneis, acceptoque prius ab illis iuramento de servandâ iustitià et secreto visitationis, quam postea subscriptione propriâ firmatam, sigilloque munitam, ad se transmittant vel personaliter accedentes exhibeant.

Tertio, habeat apud se omnia documenta quae ad ordinem spectant; catalogum itidem omnium monasteriorum cum suis redditibus et oneribus, et alterum personarum omnium quae in quovis monasterio versantur, ubi eorum nomina et qualitates scribantur, itaut omnia perspecta habeat, tuteque providere possit,

dem praestan dum.

« ÖncekiDevam »