Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Expositio pre

cum.

Tenor concessionis.

Exordium.

Venerabili fratri Episcopo Papiensi,

GREGORIUS PP. XVI.

Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem.

§ 1. Literis pridie nonas decembris ad nos datis referebas, venerabilis frater, de arca marmorea, in qua corpus praestantissimi Ecclesiae doctoris S. Augustini asservatur, nuper tuis curis et studio ac opera Papiensium cuiusque ordinis civium. instaurata, ac translata pie solemniterque ad novum sacellum in isto cathedrali templo splendido opere extructum. Addebas autem, tibi, ad devotionem istius populi erga S. Doctorem magis magisque excitandam intento, consilium esse, ut capsulae interiori sacras illas exuvias continenti, et iam pene dilapsae, substituas aliam nobiliorem, atque in anteriori parte crystallinam; cuius quidem rei perficiendae occasione optas insuper nonnihil sumere ex fragmentis ossium quodam peculiari sacculo clausis, quo illud in varias thecas rite dispertitum quibusdam dono. tribuas, qui de aucta sacri corporis veneratione optime meriti sunt. Quum autem consilio et desiderio eidem tuo literae obstent Benedicti XIII. gl. me. decessoris nostri haec et similia de S. Augustini corpore sub poena excommunicationis eo ipso incurrenda prohibentes, suppliciter nobis postulas, ut tibi benignam ad ea gerenda veniam tribuamus.

§ 2. Nos itaque tuam istam pietatem summopere commendantes, et propensam ad tua studia voluntatem nostram libenter tibi hac oblata opportunitate confirmantes, auctoritate nostra apostolica con

(1) Confirmat iudicium episcopale Ticini habitum de corpore S. Augustini (*).

BENEDICTUS EPISCOPUS

Servus Servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam.

Ad summi Dei gloriam in sanctis eius amplificandam mirabile nuper factum est in oculis nostris, dum exuviae S. Augustini, Hipponensis Episcopi et praestantissimi Ecclesiae Doctoris, quarum venerationem antiquus Dei et sanctorum hostis aliquandiu perturbare tentaverat, tandem omnium christifidelium cultui pristinaeque honorificentiae, universâ Ecclesia plaudente, restitutae fuerunt.

(*) Constitutio, qua controversiam de corpore S. Augustini iudicio episcopali dirimi hic Pontifex lur. Pont. de Prop. Fide Partis I. Vol. V.

cedimus et impertimur, ut idem S. Augustini corpus in memoratam novam capsulam transferre, et ex praedictis sacrorum ossium fragmentis partem aliquam, in peculiaribus thecis includendam, iis qui bene de sacris iisdem exuviis meriti sunt, aliisque, quibus tibi opportunum in Domino visum fuerit, donare libere ac licite valeas: scilicet pro hac vice dumtaxat, atque ita ut in re peragenda serves in omnibus instructionem iussu nostro exaratam, ut moris est, a dilecto filio magistro Virgilio Pescetelli fidei promotore, quam hisce literis inserendam mandavi

mus.

Instructio

da in conces

rum.

§ 3. Pro Rmo Episcopo Papiensi, ut Forma servansepulchrum in quo sacrum corpus et aliae sione reliquiareliquiae Sancti Augustini Episcopi et Ecclesiae Doctoris servantur, aperiat, et deinde in aliam arcam easdem reliquias transferre possit et valeat, nec non aliquas reliquias dono ei dare liceat.

Quum Sanctissimus Dominus noster Gregorius XVI. Pontifex maximus reverendissimi Episcopi Papiensis postulationibus adhaerens eidem facultatem impertierit, ut in capsulam nobiliorem, anteriusque cristallinam, corpus S. Augustini Episcopi Hypponensis et Ecclesiae Doctoris inferat, quo publica devotio magis excitetur, et ex fustulis ossium in sacculo clausis aliquot reliquias pro hac tantum vice concedat nonnullis de restituto Sancti Doctoris cultu optime meritis, non obstante prohibitione a s. m. Benedicto XIII. facta in sua constitutione, quae incipit Ad summi Dei gloriam, data apud S. Petrum decimo kalendas octobris millesimo septingentesimo vicesimo octavo, (1) quae

cinum transla

§ 1. Probatissimis litterarum monumentis con- Corpus S. Austat, Vandalorum persecutione in Africanam Ec- gust. Hippond clesiam excitatâ, sanctissimos illarum partium Epi- in Sardiniam, scopos et fidei catholicae confessores, in Sardiniam atque hinc Tiexilio damnatos, corpus eximii doctoris sub finem tum, multos saeculi v. secum in eamdem insulam transtulisse, post annos reibique usque ad initium saeculi VIII. christianâ, pertum est. idest maximâ, religione custoditum. Tunc enim, Saracenis, qui in Sardiniam irruerant, loca sacra impie foedantibus, Liutprandus Longobardorum rex, sanctarum Augustini reliquiarum pietate motus, per legatos ab se illuc transmissos, magno eas pretio redimendas, et Ticinum, quae alias Papia dicitur, sacra pompa transferendas curavit: ubi confessione aedis S. Petri in Coelo Aureo tunc primum ad hoc unum iussu regis exstructâ, Augustiniani

iussit, edita est MDCCXXVIII., die xxIII. ianuarii, pontif. IV.

9

confirmata fuit a s. m. Pio PP. VI. in brevi sub annulo Piscatoris die tertia octo

bris millesimo septingentesimo octuagesimo sexto, mei muneris est hanc bre

Summus Pon

corporis thesaurus debito tanto patri honore depositus fuit, populisque devotionis causâ usque ad nostram aetatem illuc undique confluentibus, in eiusdem confessionis cryptâ, inter puteum aquâ salutari manantem et altare inferius, piissimo studio servatus est. Tandem vero die 1. octobris anni dominici MDCXCV., albus marmoreus sarcophagus sub mausoleo lateritio ibidem loci detectus, inque eo sanctissimae Augustini exuviae in arcâ argentea clausae repertae fuerunt: quae omnia coram plurimis testibus canonice comprobata per curiae episcopalis ministros et actuarios in processus et commentarios, publicâ auctoritate munitos, summa fide conscriptos, tunc digesta, perque totum quinquennium adversus quorumdam dubitationes, non segniter agentibus fratribus eremitis Ordinis S. Augustini, qui in eadem S. Petri basilicâ aeque ac canonici regulares congregationis Lateranensis alternis mensibus divina officia persolvunt, disceptata fuerunt, donec unus et triginta sacrae paginae et decretorum doctores pro iisdem Augustini reliquiis sententiam suam, mirâ consensione firmatam, scripto ediderunt.

§ 2. Quum vero ad audientiam nostram pervetifex iudicium nisset, ob non extinctas et abolitas iudicio episcoepiscopale de pali Ticinensium praesulum eiusmodi dubitationes, eodem corpore venerandos tanti doctoris cineres, quasi incertos, peragi iubet.

sine debito honore habitos: nos, rei gravitate perculsi, litteras nostras sub annulo Piscatoris die XXIII. ianuarii huiusce anni ad venerabilem fratrem Episcopum Ticinensem dedimus, ei serio iniungentes, ut iudicium de invento illic S. Augustini corpore, ulteriori dilatione sublatâ, secundum Deum et veritatem, ceteris quaestionibus de alio corpore inveniendo remotis, ad finem perducere (*); illi praeterea mandantes ut cavillationibus eorum, qui decisionem ac definitionem huiusce causae impedire tentassent, etiam per ecclesiasticas censuras occurrere deberet, utque illis, a quibus causa cognoscenda esset, iisdem adhibitis, si opus esset, remediis, ediceret ne ullis officiis, commendationibus, aut partium studiis obsequerentur, sed solum Deum veritatis prae oculis haberent. Et ne in re tantâ definienda novis procrastinationibus locus esse posset, bimestre tempus huic iudicio conficiendo praefiximus. Has vero litteras dilectus filius Fulgentius Bellelus, prior generalis fratrum eremitarum totius Ordinis S. Augustini, in coenobio iuxta praedictam aedem sancti doctoris, aliâs S. Petri in caelo aureo, Ticini constitutus, ipsi Episcopo per dilectos filios Iosephum de Gregoriis a S. Elpidio et Aloysium de Bellagente, Ticinensem, fratres eremitas eiusdem Ordinis, tamquam speciales procuratores in hac causâ a se deputatos, praesentari curavit. Ad canonicas § 3. Episcopus Ticinensis, acceptis litteris nostris Ecclesiae regu- et iuridice vocatis vocandis, qui olim pro identitate las idem iudi- sacri corporis declarandâ, nomine eorumdem fracium episcopale peragitur. trum eremitarum in memorato coenobio degentium, vocati fuerant, inspectisque actis in eâdem causâ a mense octobris anni MDCXCV. usque ad mensem martium anni MDCXCIX. confectis, unâ cum visitationibus ipsius corporis S. Augustini, annis MDCXCV., MDCXCVI. et MDCXCVII., pariter factis, necnon iuribus, documentis, testium depositionibus, aliisque monumentis et scripturis tunc et subsequentibus annis publicâ auctoritate exaratis: compluries etiam theologis sacrorumque canonum interpretibus coram se congregatis, quos ex piis doctisque viris ad praescripta sacrosancti Concilii Tridentini in consilium sibi adhibendos delegerat, quibus poenas, in iisdem litteris nostris expressas,

(*) Forsan legendum perduceret.

indixit, singula causae momenta attente discussa et mature considerata fuerunt. Tandem vero idem Episcopus die xxv. iunii, unâ cum iisdem suis hac in causâ consiliariis ab se delectis, coram fratribus eremitis Augustinianis et canonicis regularibus Lateranensibus sacrum corpus in confessione repertum anno MDCXCV., post recitatum ad aram maximam hymnum Veni creator Spiritus, ex confessione in capsâ clausum in eamdem aram per sex presbyteros inter accensa fanalia reverenter perlatum, exacte et sedulo visitavit diebus xxv. et XXVI. iunii, adhibitis tribus ex peritioribus civitatis anatomes professoribus, iureiurando de veritate dicenda obstrictis, qui singulas sacri corporis partes studiose recognoscentes, os brachii sinistri ab humero ad cubitum, atque aliud quod atlas vocatur, deesse animadverterunt: quorum primum Ticini a felicis memoriae decessore nostro Benedicto Papa VIII. B. Egelnotho primati Cantuariensi dono traditum fuerat; alterum vero in Dalmatia servatur in thesauro sacrarum reliquiarum metropolitanae Ecclesiae Rausinae. His peractis, sacroque deposito in pristinum confessionis locum eâdem caeremonia restituto, idem Episcopus Ticinensis solemnes supplicationes aliasque publicas et assiduas preces ad divinam opem pro recto iudicio secundum Deum et veritatem ferendo impetrandam indixit, quibus devote cum utroque clero et populo civitatis interfuit; visisque tandem omnibus videndis et consideratis considerandis, congregatisque iterum coram se sacrae theologiae magistris et canonum professoribus, quos, uti iam diximus, ad sanctiones Concilii Tridentini, antea in consilium vocaverat, quique decem et septem numero pro veritate atque identitate reliquiarum S. Augustini unanimem sententiam tulisse memorantur, ipse coram dilectis filiis priore generali totius Ordinis fratrum eremitarum S. Augustini in praeposito canonicorum regularium Congregationis Lateranensis, atque aliorum complurium qui illuc supremum hac de re episcopale iudicium audituri convenerant, post missae sacrificium de Spiritu Sancto celebratum, solum Deum veritatis prae oculis habens, hoc eodem anno MDCCXXVIII., indictione vi., feriâ vi., die xvI. mensis iunii, horâ tertiarum, in episcopio pro tribunali sedens, hoc decretum cum plenâ causae cognitione pronunciavit:

Christi nomine repetito, per hanc nostram de- Decretum Epifinitivam sententiam dicimus, pronunciamus et scopi Ticinendeclaramus, satis constare corpus inventum in sis de corpore S. Augustini. confessione templi S. Petri in coelo aureo huius civitatis die 1. octobris anni MDCXCv., et nuper per nos recognitum ac sigillo nostro munitum, esse corpus S. Augustini Ecclesiae doctoris, ideoque pro tali esse colendum, et publicae fidelium venerationi exponendum.

D. FRANCISCUs Episcopus Papiensis.

ob vindicatas

§ 4. Nuncio tam sancti, tam gravis et maturi Summi Poniudicii episcopalis ad nos perlato, prae gaudio ex- tificis et Ecclesiliit cor nostrum, summaque laetitia perfusi gra- siae gaudium tias Deo egimus, quod suam gloriam in S. Augu- Augustini relistini exuviis canonice vindicatis augere voluerit, quias. quem, ob sanctimoniam atque intemeratam doctrinae excellentiam, ut fulgentissimum Ecclesiae lumen Innocentius, Zosimus, Bonifacius, Caelestinus, Gelasius, Hormisdas, aliique decessores nostri Romani Pontifices magno semper in honore habuerunt, nosque ipsi ut parentem aeque ac magistrum veneramur, utpote cuius regulam et doctrinam in nostro Praedicatorum Ordine a primis adolescen

vem instructionem dare, ut omnia rite fiant (1).

In primis reverendissimus Episcopus, sive, eo legitime impedito, eius Vicarius generalis cum promotore fiscali, suaeque curiae notario seu cancellario, accedat ad ecclesiam cathedralem, immo ad sacellum, ubi arca marmorea, in qua servantur ossa Sancti Augustini, veneratur et colitur; tunc significabit ex gratia Sanctissimi ape

tiae annis professi sumus, et favente Deo profitemur. Ut autem nostrum iuxta ac totius Ecclesiae gaudium ubique diffunderetur, per litteras nostras universis christifidelibus inscriptas die vi. augusti, omnibus et singulis utriusque sexus vere poenitentibus et confessis, qui aliquam ex ecclesiis tam fratrum quam sororum Ordinis eremitarum S. Augustini ubicumque existentem, die per Ordinarios locorum designando, visitassent, atque ibi pro christianorum principum concordiâ, haeresum extirpatione, ac sanctae matris Ecclesiae exaltatione pias ad Deum preces effudissent, plenariam omnium peccatorum indulgentiam et remissionem concessimus; dieque subsequenti alias litteras dedimus ad Episcopum Ticinensem, ipsius pietatem et fidem laudantes, quod omnem dubitationis nebulam de veritate corporis S. Augustini tam accurato examine dissipare studuisset; districte interdicentes, sub poenâ excommunicationis latae sententiae, ne quis auferre, asportare aut distrahere quamlibet sacratissimi eius depositi particulam auderet. Subinde in die festo eiusdem Ecclesiae doctoris XXVIII. augusti ad eiusdem titulum et coenobium fratrum eremitarum nos ipsi accedentes, in illius honorem sacrosanctum missae sacrificium ritu pontificali celebravimus, adsistentibus nobis venerabilibus fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus, Patriarchis, Archiepiscopis et Episcopis, et post peracta divina mysteria, in gratiarum actionem pro sancto eius corpore luculente et canonice comprobato hymnum Te Deum, christianae laetitiae praenuncium, solemni caeremonia praecinentes, in trinis Personis unum Deum collaudavimus.

Judicium epi- § 5. Ne vero ex pastoralis officii debito erga sanstopale de cor- ctarum Augustini reliquiarum conservationem et pore S. Augu- venerationem a nobis quidquam praetermittatur, stini a Summo Pontifice confir- quascumque dubitationes, controversias, causas et

matur.

lites de corpore S. Augustini quomodolibet exortas sive introductas, illarumque iura, scripturas et titulos omnes praesentibus pro plene expressis habentes, et, quatenus opus sit, ad nos avocantes, prorsus extinguimus et abolemus, et perpetuum silentium super illis imponimus. Et ne unquam futuris temporibus de praedicto episcopali iudicio, ad sanctiores Ecclesiae regulas absoluto, possit quomodolibet haesitari, ad submissas preces dilecti filii Felicis Leons, totius Ordinis eorumdem fratrum eremitarum procuratoris generalis, eius libello supplici nobis porrectas, piae recordationis antecessoris nostri Martini PP. V. vestigiis inhaerentes, qui translationem corporis B. Monicae, venerabilis Augustini matris, ex civitate nostrâ Ostiensi ad hanc eamdem ecclesiam domus fratrum dicti Ordinis eremitarum S. Augustini factam, suis apostolicis litteris incipientibus Pía charitas, adprobavit; nos quoque iudicium Episcopi Ticinensis de veritate corporis Sancti Doctoris, ut apud christifideles notius et manifestius evadat, ac devotio erga Augustinum magis inflammetur, tenore praesentium ratum et gratum habentes, ex certa scientiâ, atque etiam motu proprio, apostolicâ auctoritate, undequaque adprobamus et confirmamus, et perpetuis futuris temporibus firmum semper et validum esse ac fore decernimus: non obstantibus quibuscumque.

riendum esse hoc sepulcrum; poterit etiam ad id invitare aliquot ecclesiasticos viros, aliosque sibi benevisos, ut huic actui praesentes sint, cum moderamine tamen; namque actus debet esse secretus, et secreto immo etiam clausis ianuis, et (si commode fieri possit) noctu est peragendus.

Antequam vero ad actum aperitionis perveniat, ex suo cancellario instrumentum seu instrumenta aperitionis urnae

§ 6. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc pa- Nemo has litginam nostrae constitutionis, avocationis, extinctio- teras infringenis, abolitionis, silentii impositionis, decreti adpro- re audeat. bationis, confirmationis et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Patri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.

Datum Romae, apud S. Petrum, anno Incarnationis dominicae MDCCXXVIII., x. kalendas octobris, pontificatus nostri anno v.

(1) Praescripta a Ben. XIII. Pius PP. VI. confirmavit in donatione alicuius partis corporis S. Augustini Ferdinando regio Hispaniarum infanti seq. lit. in forma brevis.

[blocks in formation]

Tenor conces

§ 3. Quocirca motu proprio, ex certa scientia et matura deliberatione nostris, deque apostolicae po- sionis. testatis plenitudine venerabili fratri Bartholomaeo Archiepiscopo Episcopo Papiensi per praesentes committimus et mandamus, ut in actu asportationis dicti corporis Sancti Augustini a dicta ecclesia Sancti Augustini nunc fratrum ordinis Praedicatorum ad ecclesiam fratrum eremitarum Sancti Augustini civitatis Ticinensis aliquam, neque maximam neque exiguam, venerabilis dicti corporis partem auctoritate nostra apostolica pro hac una tantum vice extrahet et asportet; tibique concedat et impertiatur.

§ 4. Non obstantibus constitutionibus et ordina- Derogatio contionibus apostolicis, nec non quatenus opus sit di- trariorum. ctae ecclesiae etiam iuramento, confirmatione apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, statutis et consuetudinibus; privilegiis quoque, indultis et literis apostolicis superioribus et personis sub quibuscumque tenoribus et formis, ac cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque effica

auctoritate Pii PP. VI. peractae, nec non translationis in ecclesiam cathedralem, sibi exhibere faciat Episcopus, vel, eo impedito, Vicarius generalis, ut diligenter recognoscere valeat arcam et signa, ne dubium ullum remaneat de corporis identitate.

Deinde a fabris murariis vel aliis ad hoc opus accitis extrahere faciat hanc urnam seu arcam, et denuo vel primum signa recognoscat. Quum ad actum aperitionis devenerit, rmus Episcopus aut eius vicarius generalis poenam excommunicationis latae sententiae summo Pontifici reservatam indicet. contra quoscumque quidquam e sepulchro, seu arca, linteaminibus, aut huiusmodi auferentes, vel quidquam in arcam praedictam inferentes, etiam devotionis gratia.

Mox hanc urnam, si commode fieri possit, idem rmus Episcopus vel eius vicarius generalis asportari mandabit ad cubiculum aliquod ecclesiae vel sacrario contiguum et praeparatum prius a rmo Episcopo aut Vicario generali recognitum curando, ut ad illud ex ostio tantum aditus pateat, et si ad fenestram vel fenestras crates ferrea non adsit, curet illam vel illas claudi, ac sigillis obsignari posse. Urnam associabunt reverendissimus Episcopus vel eius Vicarius generalis, promotor fiscalis, notarius, seu cancellarius, aliique omnes, qui extractioni praefatae interfuere. Ecclesiastici viri superpelliceo sint induti, intortitia accensa deferant et psalmos de Communi Confessorum Pontificum recitent una cum antiphon. O doctor optime, cum oratione huius sancti doctoris, quam dicet rmus Episcopus, vel e clero dignior, statim ac perventum fuerit ad cubiculum, ubi ossium extractio et repositio fieri debet.

Deposita urna in dicto loco praeparato, illoque descripto, quatenus immediate, vel ob tarditatem horae, vel alia de causa ad illius aperitionem, non sit deveniendum, claudetur cubiculum et in plurimis

cioribus, efficacissimis, ac insolitis clausulis, irritantibusque et aliis decretis in genere vel in specie, ac aliis in contrarium quomodolibet concessis, approbatis et innovatis. Quibus omnibus et singulis illorum tenores praesentibus pro plene et sufficienter expressis, ac de verbo ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad praemissorum effectum, hac vice dumtaxat, specialiter et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque. Caeterum post extractionem et asportationem huiusmodi quascumque Romanorum Pontificum praedecessorum nostrorum prohibitio

locis obsignabitur sigillis rmi Episcopi, quod faciendum quoque est in fenestra seu fenestris, dummodo in illa vel in illis non habeatur ferrea crates: clausurae et absignationis actus enunciabitur notario in instrumento huius translationis, clavesque secum deferat et retineat notarius, idque toties fret, quoties, re nondum perfecta, abire cogatur ad idem rursus cubiculum accessurus.

Die autem sequenti, aut alia designanda, reverendissimus Episcopus vel eius Vicarius generalis una cum supradictis accedit ad praefatum cubiculum, factaque recognitione sigillorum in ianua appositorum, illisque integris et illaesis repertis, aperiri illam mandabit, tunc eadem recognitio fiat sigillorum, si in fenestra aut fenestris apposita fuerint. Aperietur deinde arca, in qua reposita sunt ossa Sancti Augustini, reiterata prius comminatione excommunicationis, ut supra: mox conferetur vetus instrumentum aperitionis arcae cum his quae ibi invenientur, et distincte describentur ossa, praecordia, linteamina quibus teguntur, et quidquid intus repertum fuerit.

Ossa aliaque ex arca eruta collocabuntur super mensam aliquam ibidem decenter paratam et a pulvere aliisque sordibus recte purgata, opera et ministerio alicuius idoneae personae specialiter designatae suo apte loco disponuntur, et in nova arca nobiliori, anteriusque cristallo ornata, deponuntur. Reverendissimus Episcopus vel eius Vicarius generalis aliquem anatomiae peritum seligat, ut describere possit quae sint ossa, aliaque in arca inventa, et opera alicuius personae ecclesiasticae, vel alterius idoneae, assistente et opem ferente ecclesiastico viro, in noval arca haec ossa ita aptentur, ut magis devotio excitetur; ideoque nec fictitia effigies, vulgo maschera, nec alia apponantur, quibus plebs in errorem induci possit integrum et incorruptum adhuc servari hoc venerandum corpus.

nes in omnibus et per omnia innovamus, ac in posterum quamcumque etiam minimae dicti corporis vel aliarum reliquiarum praedictarum particulae asportationem et extractionem sub iisdem poenis in literis praedecessorum nostrorum expres-. sis, auctoritate praedicta, tenore praesentium districte prohibemus et interdicimus, ac per praesentes literas non intendimus supradictas reliquias in aliquo approbare.

Datum Romae apud S. Mariam Maiorem sub annulo Piscatoris, die III. octobris MDCCLXXXVI., pon tificatus nostri anno XII.

Antequam haec nova arca signis claudatur, reverendissimus Episcopus vel eius Vicarius generalis aliquam ex frustulis ossium in sacculo positis partem, nec maximam nec minimam, extrahat, ut ex illis aliquot reliquias conflet distribuendas illis, qui de restituto sancti doctoris cultu optime meriti sunt. Sed in literis patentibus seu authenticis harum reliquiarum. fiat mentio de hac speciali concessione, nec non de prohibitione arcam iterum aperiendi.

Omnibus ita dispositis ad actus complementum arcam suis signis obsignabit reverendissimus Episcopus, et die et hora sibi benevisa hanc arcam in ecclesiam transferre faciat eodem modo, quo supra dictum fuit, ut publicae venerationi exponatur.

De omnibus et singulis ita peractis publicum instrumentum conficiatur, in quo omnia et singula diligentissime sint descripta, cuius exemplar ad sacrorum Rituum congregationem mittere curabit reverendissimus Episcopus.

Caetera, si qua desiderari videantur, commendantur arbitrio, religioni et prudentiae reverendissimi Episcopi, de cuius doctrina, integritate et fide Sanctissimus Dominus noster plurimum in Domino confidit.

V. Pescetelli fidei promotor J.

G. Fatati S. R. C. secretarius

[blocks in formation]

Venerabili fratri Petro de Alcantera Episcopo Antifellensi Ordinis Carmelitarum Excalceatorum et Bombaini Vicario apostolico,

GREGORIUS PP. XVI.

Venerabilis frater,

salutem et apostolicam benedictionem.

concessionis.

§ 1. Pastorale officium nobis ex alto Ratio et tenor commissum nihil nos magis sollicitat, quam christifidelibus, ut in viam mandatorum Dei dirigantur, atque ad aeternam salutem animarum suarum assequendam opportunis praesidiis adiuventur, omni quo cum Deo possumus studio providere. Quum igitur ad Catholicae religionis bonum in locis Madraspatanae missioni subiectis stabiliter procurandum, de venerabilium fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium negotiis de Propaganda Fide praepositorum consilio, memoratae missionis regimen Vicario apostolico charactere episcopali insignito committendum censuerimus, nos de tua fide, prudentia, integritate, doctrina, et Catholicae religionis zelo quamplurimum in Domino confisi, de eorumdem venerabilium fratrum nostrorum consilio, huiusmodi munus tibi conferendum existimavimus, ea spe freti, ut singulari tua diligentia, cura, studio et rerum ad illam missionem pertinentium peritia, qua es praeditus, ea omnia sapienter comparare possis, quae ad proprium Madraspatanae missionis vicarium apostolicum statuendum necessaria et opportuna videbantur. Quamobrem hisce literis te venerabilem fratrem Vicarium apostolicum interinum eiusdem Madras patanae missionis cum omnibus iuribus et facultatibus ad nostrum et Sedis Apostolicae beneplacitum eligimus, constituimus et deputamus, et expresse praecipimus, ut non modo, quoad aliter a S. Sede statuatur, iurisdictionem omnem spiritualem habeas per loca omnia missioni Madraspatanae subiecta, sed etiam temporalia omnia iura, possessiones, hospitia, ecclesiae, quae hactenus patrum Minorum Sancti Francisci Cappuccinorum missionis propria erant, sacrae Congregationis de Propaganda Fide nomine in tuam transeant potestatem, salva tamen semper in praemissis congregationis eorumdem Cardinalium auctoritate. Mandamus propterea omnibus et singulis ad

« ÖncekiDevam »