Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Expositio pre

cum.

Tenor declarationis.

GREGORIUS PP. XVI.

ad perpetuam rei memoriam.

§ 1. Inter sacras virgines, quae a saeculi illecebris declinantes in claustralibus septis divino se famulatui manciparunt, piae sunt moniales insignis Ordinis Sancti Benedicti sub titulo Sanctae Mariae Bonae Spei, quae, sicut intelleximus, turbolentissimis Galliae motibus in Angliam migrare coactae, in occidentalibus eius regni plagis domum Courta-house appellatam in pago Cannington subierunt, ubi sacrarum fama virtutum iamdiu florent. Hodie vero quum inter eas aliquae subortae sint aliorum opera contentiones ac discordiarum germina, quae pacem ac disciplinae ordinem perturbarunt, gemebunda prior caeteraeque sorores apostolicae Sedi, quae afflictorum mater est atque praesidium, supplices obtulere preces postulantes, ut ad avertenda mala, quae monasterii cladem minantur pacemque restituendam, illud sub immediata Apostolicae Sedis tutela, opportunis adhibitis providentiis, recipiatur.

§ 2. Quoniam igitur claustralem vitam agentibus nimis congruum est, ut apostolicum praesto sit adiumentum, nos audito ven. fratre nostro Carolo Maria Episcopo Praenestino S. R. E. Cardinali Pedicino nuncupato et Congregationis de Propaganda Fide praefecto, documentisque perspectis, nostram erga sacras virgines benevolentiam ostendere cupientes, easque omnes a quibusvis excommunicationis et interdicti, aliisque ecclesiasticis censuris, sententiis et poenis quovis modo et quacumque de causa latis, si quas forte incurrerint, huius tantum rei gratia absolventes et absolutas fore censentes, de plenitudine potestatis praedictum monasterium totamque eius familiam sub directo et immediato nostro et sanctae huius Apostolicae Sedis patrocinio ponimus, et alterius cuiuscumque spiritualem iurisdictionem suspendentes, decernimus nemini licere praedictum monasterium perturbare, iura eius regulasve infringere vel ipsi qualibet auctoritate aut praetextu molestiam creare. Ut autem quispiam ad res monasterii componendas peculialiter incumbat, nos protectorem eius, nostrumque in eodem Vicarium, constituimus ac deputamus dilectum filium nostrum Thomam S. R. E. presbyterum Cardinalem

Weld nuncupatum, nobili magnae Britanniae genere natum, ac praecipuo erga illud monasterium studio affectum, qui, rite comperto eiusdem monasterii statu ac necessitatibus, impense curet pacem mutuamque concordiam ibi restituere, legumque observantiam custodire. Et quia. praedictus dilectus filius noster Thomas ex alma urbe non potest recedere, potestatem ei concedimus, ut alium, prout sibi libuerit, deputet, vel Episcopum si fieri poterit, vel certe spectabilem aliquem sacerdotem pietate ac prudentia praeditum, qui suas in Anglia vices gerat, quatenus scilicet illud monasterium invisat, res eius ordinet et protectori a nobis deputato in omnibus diligenter referat. Nominatim vero ipsi protectori, vel eius. delegato, facultatem elargimur quemlibet idoneum moratumque presbyterum, et sibi in Domino benevisum, deligendi approbandique ad excipiendas praedictarum monialium confessiones, ipsarumque conscientias secundum legem Dei propriique instituti normam regendas. Mandamus idcirco dilectis in Christo filiabus priori, caeterisque monialibus commemoratis, aliisque ad quos spectat, ut eumdem dilectum filium nostrum Thomam in protectorem et Vicarium nostrum harum literarum vi excipiant et admittant, eique vel eius delegato omnino pareant.

[blocks in formation]

toriis, aliisque efficacioribus, efficacissimis ac insolitis clausulis, irritantibusque et aliis decretis in genere vel in specie, ac aliis in contrarium praemissorum quomodolibet concessis, approbatis et innovatis; quibus omnibus et singulis illorum tenores praesentibus pro plene et sufficienter expressis, ac de verbo ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad praemissorum effectum hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem sub annulo Piscatoris, die xvI. iulii MDCCCXXXIII., pontificatus nostri anno III.

LVII.

Mittit ad Archiepiscopum Primatem Constantinopolitanum Armenorum responsiones S. Congregationis auctoritate pontificia confirmatas ad dubia ab eo pro

(1) Ex Reg. Vat. epist. Ex Reg. vero lit. S. Cong. de P. F. MDCccxxxIII., p. 598, desumimus eiusdem Cong. responsiones ad dubia Archiepiscopi.

Illme. ac Rme. Domine,

Epistolam, quam amplitudo tua ad Sanctissimum Dominum Pontificem Maximum misit, eadem Sanctitas Sacrae Congregationi de Propaganda Fide remisit, ut, perpensis dubiorum et postulationum momentis, idonea responsio fieret. Sacra igitur Congregatio laudat in primis obsequium tuum erga Apostolicam Sedem, teque magnopere hortatur, ut unde habuisti dignitatis et auctoritatis initium, indidem semper gerendarum rerum regulam petas. Id cum Sanctae Orthodoxiae et tui cleri populique disciplinae ac moribus unice proderit, tum etiam tibi honorificum commodumque erit, qui in immobili Petri base contra omnes adversitatum ventos consistes.

Primum igitur Sacra Congregatio te monet, ut capita illa, quae tu ipse dicis notas esse seu characteres, quibus catholici Armeni e schismaticis haereticisque distinguuntur, seque cum Ecclesia Romana consentire demonstrant, prorsus retineas. Sunt autem haec:

1. Professio in symbolo, quod Spiritus Sanctus non solum a Patre, verum etiam a Filio procedat. Et quidem cave, ne vocabulum ullum varies vel multiplices; sed uno eodemque vocabulo processionem a Patre Filioque declares et confitearis. Neque tamen dogmatis huius confessio intra symboli fines continenda est, sed in aliis quoque ecclesiasticis libris libere constanterque faciendam curabis.

II. Commemoratio Romani Pontificis, utpote Christi Vicarii et capitis universalis, in sacra liturgia omitti non debet.

III. Aqua sacro calici sub districto praecepto miscenda est.

IV. Trisagii additamentum qui crucifixus es pro nobis etc. minime fiat aut recitetur.

v. Natale Domini die xxv. decembris seorsum celebretur a festo Epiphaniae, quod in diem vi. ianuarii incidit. Circumcisio Domini die 1. ianuarii,

posita, dilatâ responsione quoad Ritualem librum, eique animos addit ad difficultates, quibus in ministerio sacro premitur, divinâ ope imploratà superandas (1).

Venerabili fratri Antonio Archiepiscopo Primati Armeno Constantinopolitano,

GREGORIUS PP. XVI.

Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem. Literas in tempore accepimus, quas die x. mensis aprilis ad nos dederas, ut super nonnullis controversiis istic exortis nostram implorares auctoritatem. Et delectati sane fuimus recenti hoc tuae in S. hanc Sedem observantiae documento, quod magis ac magis confirmat sequi te instituta maiorum, omniaque, quae possunt aliquam recipere dubitationem, ad nos quasi ad caput atque ad apicem Epi

Beatae Mariae purificatio die 11. februarii, Annunciatio eiusdem die xxv. martii celebretur.

vi. Missarum lectarum (praeter sollemnem) pia utilisque consuetudo nequaquam aboleatur: quare et idoneus Altarium numerus in templis statuendus est.

His ab amplitudine tua propositis catholicae fidei communionisque apud Armenos notis, alias Sacra Congregatio accensendas censet. Nempe

1. Duarum in Christo naturarum publica et non ambigua professio: ita ut Christus dicatur atque credatur non solum ex duabus, verum etiam in duabus et cum duabus impermixtis naturis, divina atque humana, subsistere.

11. Synodus Chalcedonensis et reliquae a Romanis Pontificibus comprobata synodi oecumenicae, tamquam fidei regula, publice privatimque admittantur.

III. Iudicium animarum particulare statim post obitum hominis fieri credatur, id est prompta remuneratio ac destinatio sive ad gloriam sive ad poenam. Paradisus autem non terrestris aliquis locus, sed omnino caelestis, in quo Dei visio intuitiva est, credatur. Purgatorium insuper et ius concedendi indulgentias extra omnem dubitationem sit. IV. Sacramentum extremae unctionis in numero septenario habeatur, debitoque cum ritu administretur.

v. S. Petrus Apostolorum caput et huius successor Romanus Pontifex, cum plenaria potestate, praedicetur; et Romana Ecclesia tamquam omnium ecclesiarum mater atque magistra, in qua claves caelorum resident, habeatur.

Nunc ut ad reliqua epistolae tuae postulata veniamus; 1. usus quidem omittendi missae sacrificium nonnullis ante septuagesimam diebus, et praeterea determinatis quibusdam intra quadragesimam, per se vituperandus non videtur, nisi forte graviores querelae eorum, qui iamdiu aliter agere solent, pertimescendae sunt.

II. Velorum usum in Altari, cum missa sollemnis peragitur, nemo recte improbare potest.

III. Anathematismus contra Arianos ac Macedonianos, si in Missa sollemni fiat, satis est.

omnipotenti eiusdem Domini Redemptoris nostri praesidio, in opus incumbe ministerii tui, atque in mediis laboribus, quibus te defungi oportebit, immarcescibilem recogita gloriae coronam tibi ab eodem pastorum Principe reddendam in caelis. Nos interea te, ven. frater, et creditum vigilantiae tuae Armenum clerum populumque fidelem effuso caritatis studio complectimur, eiusque pignus adiungimus apostolicam benedictionem; quam communem quidem illis omnibus esse volumus, sed singularem ac praecipuum in modum fraternitati tuae peramanter impertimur.

scopatus referre (quibus verbis laudabat | implorato humilibus assiduisque precibus olim S. Innocentius I. Felicem Episcopum Nucerianum). Iam vero memoratas tuas literas diligenter, ut moris est, expendi iussimus a nostra Congregatione de Propaganda Fide, quae, sicut postulaveras, festinavit ad dubia respondere in iisdem proposita; quod tamen perfici tam brevi tempore non potuit circa Ritualem librum atque alia eiusmodi quae longius examem exposcunt. Ceterum super hoc etiam libro responsum dabitur paulo post. Accipies interea complicatam cum nostris hisce literis epistolam memoratae Congregationis, qua aliae illae responsiones continentur. Et, quod nostri muneris est, hortamur te in Domino vehementer ut, quae in iisdem auctoritate nostrâ per memoratam Congregationem declarata decretaque sunt, sedulo et constanter exequaris.

Quod autem ad difficultates attinet, quibus te in pastorali officio gerendo premi significas, cave, ven. frater, ne illas expavescas propriis quasi viribus superandas, « quum (ut verbis utamur S. Leonis M.) et consilium nostrum et fortitudo sit Christus, ac sine quo nihil possumus, per ipsum cuncta possimus. » Age itaque,

IV. Instrumentorum, de quibus loqueris, in missa, sonitus a nemine improbatur. Sacrae tamen Congregationi valde displicet, quod cantores haereticos ad choros admittis: quae res neque catholicam fidem neqne tui ipsius dignitatem decet.

v. Armenorum veneratio erga oblata (id est materiam Eucharistiae conficiendae praeparatam) praematura videtur atque intempestiva, ceteroquin diversarum gentium consuetudines tolerandae saepe sunt; praesertim quia populus satis novit oblata illa nondum esse consecrata; ideoque periculum falsi cultus abest.

VI. Nihil obstat quominus in templo populus pacem invicem impertiatur: quandoquidem viros seorsum a mulieribus id facere affirmas.

VII. Sacra laicorum sub utraque specie communio, propter usum inveteratum, non interdicitur. Verum tamen modus, quem narras, mergendi SS. hostiam in calicem, et mox eam manu sacerdotali in os populi ingerendi, cave admodum ne cui periculo obnoxius sit. Quod autem ais de benedicendo cum SS. hostia populo, recte se habet. Attamen eulogiae rectius post missam, quam in sacerdotis communione, distribuentur; ne forte symbolum cum vera re confundatur.

VIII. Sane constat, Eucharistiam aeque posse adorari per dorsi et capitis inclinationem, quam per genuum flexionem. Quamobrem nihil obstat quominus in missa sollemni priorem illam consuetudinem usurpetis. Signum item crucis in eadem missa pro vestro more adhibete.

IX. De clericorum armenorum coniugio nihil interloqui sacra vult Congregatio. Causa tamen, quam dicis quod orientales homines, praesertim mulieres, nolunt nisi uxoratis sacerdotibus confiteri, haud satis nobis persuadetur: neque oportet ob hanc vel alias causas frivolas sacri caelibatus laudem utilitatemque minuere.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem sub annulo Piscatoris, die xvII. iulii MDCCCXXXIII., pontific. nostri anno 11.

LVIII.

Privilegia concessa confraternitati beatae Mariae Virginis de Mercede in templo Deiparae Puerperae dicato civitatis Fluminis Ianuarii.

x. Si quotidianus canendi in templo psalmos usus apud schismaticos necessarius creditur, cavendum est ne catholicum templum quotidiano choro cum heterodoxorum scandalo careat. Quare tuos sacerdotes vel in duas vel in plures partes posses distribuere, ut alternatim et successive per dies hebdomadasve canant. Vestes autem chorales pro vestra consuetudine retinete.

XI. Quod ieiunium serotino tempore in pervigilio SS. Natalis et Paschatis per lacticinia solvitis, id sacrae antiquitatis apud vos consuetudini concedendum est.

XII. Ritum, quem ab Ecclesia Romana habetis, benedicendi aquam lustralem, cineres quadragesimales, palmasque paschales, recte retinebitis, propter rei piam utilitatem, et morem apud vos iam

communem.

XIII. Quamquam hymni vestri Natale simul Domini et Epiphaniam memorant, haud idcirco coniungendae sunt sollemnitates istae; sed separatis diebus agendae, ut iam supra diximus. Praecursoris tamen festum, si vobis placet, statim post Epiphaniam agite.

XIV. Postremo quod rogas de missarum in festis SS. Vardanensium et SS. Regum introitibus, id pertinet ad latiorem responsionem, quae circa libros liturgicos postea danda erit.

xv. De rituali item quod praecipue rogas paulo post respondebitur.

Haec interim Sacra Congregatio ad amplitudinem tuam scribenda censuit; speratque admodum ea te adamussim exequuturum.

Precor Deum interea, ut amplitudinem tuam diu sospitem ac felicem servet. Amplitudinis tuae

Datum Romae, ex Aed. Sac. Congregationis de Propaganda Fide, die Iv. iulii MDCCCXXXIII.

[blocks in formation]

GREGORIUS PP. XVI.

ad perpetuam rei memoriam.

§ 1. Ad supremum apostolicae dignitatis fastigium, nullis certe nostris promeritis, sed ineffabili divinae providentiae consilio evecti, ac propterea in universi dominici gregis salutem omni sacrorum ope procurandam summopere intenti, ut christifideles, in fide stabiles atque fundati, pietatis ac religionis amore inflammati ambulent in viis Domini, eiusque mandata rite diligenterque servent, singulari sane benignitate pias eorum hominum preces excipere solemus, qui in peculiaria quaedam collegia coacti divinum cultum promovere, maiorem Dei gloriam amplificare, atque iis praesertim operibus, quae caritatem vel in Deum vel in proximum praeseferunt, insistere vel maxime student atque gloriantur.

§ 2. Exponendum nobis curarunt dilecti filii moderatores, aliique sodalitatis seu confraternitatis, quae a Deipara de Mercede titulum adepta in aede beatae Mariae Virgini Puerperae sacra, ubi proprium habent altare, in civitate Fluminis Ianuarii nunc constituta, se impense cupere eorum sodalitatem tertio beatae Mariae Virginis de Mercede ordini adscribi, eiusque ordinis privilegiis et indultis perfrui, aliaque omnia indulta eidem sodalitati iam antea tributa confirmari, leges seu statuta emendari, altare in aede Deiparae Puerperae sacra apostolico privilegio donari, atque eiusmodi privilegium ad aliud etiam templum protendi, quoties sodalitas ipsa in illud esset transferenda. Quamobrem supplices ad nos confugerunt, ac sollicita prece exorarunt, ut haec omnia eidem sodalitati ex nostra indulgentia tribuere velimus.

§ 3. Nos igitur omnes et singulos quibus hae literae favent, peculiari benevolentia prosequi volentes, et a quibusvis excommunicationis et interdicti, aliisque ecclesiasticis censuris, sententiis et poenis quovis modo et quacumque de causa latis, si quas forte incurrerint, huius tantum rei gratia absolventes et absolutos fore censentes, rebus omnibus maturo examine perpensis, ea spe freti, ut sodales ipsi acriori quodam impulsi stimulo, vehementius ad pietatis et religionis studium excitentur atque inflammentur, eorum votis benigne annuendum existima

vimus. Itaque plena nostra auctoritate apostolica harum literarum vi sodalitatem seu confraternitatem beatae Mariae Virginis de Mercede in templo Deiparae Puerperae dicato civitatis Fluminis Ianuarii ad sodalitatem tertii Ordinis beatae Mariae Virginis de Mercede evehimus, et omnes eius ordinis indulgentias tum plenarias, tum alias quascumque, et privilegia, honores, indulta quocumque nomine appellanda sodalitati eidem perpetuo conferimus, atque elargimur. Praeterea concedimus atque indulgemus, ut sodalitas ipsa omnibus quibusque indultis et privilegiis frui et uti possit, quibus a Romanis Pontificibus praedecessoribus nostris iam fuit ea donata, atque iccirco eiusmodi privilegia omnem vim habere declaramus. Praeterea iisdem sodalibus facultatem facimus, cuius vi, quum opus fuerit, ac temporis et rerum ratio postularit, annuente tamen ac approbante ven. fratre Episcopo Fluminis Ianuarii pro tempore, eorum leges seu statuta emendare vel immutare libere et licite possint et valeant. Itemque auctoritate nobis a Domino tradita, deque omnipotentis Dei misericordia ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi concedimus et indulgemus, ut quandocumque aliquis sacerdos secularis vel cuiusvis ordinis, congregationis et instituti regularis missam defunctorum pro anima cuiuscumque christifidelis, quae Dei in caritate coniuncta ab hac luce migraverit, commemorata in ecclesia, vel in alia, in quam sodalitas ipsa rite transferri poterit, ad altare eiusmodi sodalitatis celebrabit, anima ipsa de thesauro Ecclesiae per modum suffragii indulgentiam consequatur; ita ut eiusdem Domini nostri Iesu Christi ac beatissimae Mariae Virginis, sanctorumque omnium meritis sibi suffragantibus a purgatorii poenis liberetur.

[blocks in formation]

Derogatio contrariorum.

Prooemium.

praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos etiam causarum palatii nostri apostolici auditores iudicari et definiri debere, ac irritum et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari.

§ 5. Non obstantibus constitutionibus et sanctionibus apostolicis, nec non, quoties opus fuerit, confraternitatis et ordinis, de quibus habita mentio est, etiam iuramento, confirmatione apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus, privilegiis quoque indultis, et literis apostolicis superioribus et personis sub quibuscumque tenoribus et formis, ac cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus, efficacissimis, ac insolitis clausulis, irritantibusque et aliis decretis in genere, vel in specie, ac aliis in contrarium praemissorum quomodolibet concessis, approbatis et innovatis: quibus omnibus et singulis illorum tenores praesentibus pro plene et sufficienter expressis, ac de verbo ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad praemissorum effectum hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem sub annulo Piscatoris die XXIV. iulii MDCCCXXXIII., pontificatus nostri anno III.

LIX.

Confirmat constitutiones instituti sororum Caritatis Dublini.

GREGORIUS PP. XVI.

ad perpetuam rei memoriam.

§ 1. Inter praeclara, quae saepenumero per Hiberniam allata sunt, religionis amplificandae et animarum salutis procurandae subsidia, illud numerandum iure censemus, quod in consilio continetur a pientissimis Hibernis mulieribus suscepto de societate quadam statuenda, quae sororum caritatis appellaretur, quaeque pauperum utilitati et commodo praesertim spirituali se totam devoveret. Factum idcirco est, ut ubi primum fel. rec. Pius VII. praedecessor noster ab Archiepiscopo Dublinensi Thoma Troy societatis illius canoIur. Pont. de Prop. Fide Partis I. Vol. V.

nice erigendae facultatem rogatus est, eiusdem Archiepiscopi commendata sollicitudine, copiam fundationis curandae libenter fuerit impertitus.

§ 2. Eadem animi benignitate item rec. mem. praedecessores nostri Leo XII. ac Pius VIII. ven. fratris Danielis Murray in praesentiarum Dublinensis Archiepiscopi impensum religionis studium laudaverunt cum pluries de absolvendo quanto citius posset regularum ac constitutionum eiusdem societatis examine Sedem Apostolicam flagitavit. Multo luculentius nos potuimus de memoratae societatis utilitate ac meritis efformare iudicium, longo illo tempore, quo antequam, licet immerentes, ad divi Petri cathedram proveheremur, sacri consilii christiano nomine propagando praefecturam gessimus. In quotidiana enim rerum ad Hiberniae catholicam gentem pertinentium pertractatione, saepissime nobis occasio oblata est, ut persuaderemur animo, societatem illam optime prorsus de religione mereri et dignam omnino esse, quae Sedis Apostolicae benevolentia cumularetur. Huic tam diuturno tot annorum de societatis sororum Charitatis Dublinensis meritis experimento accessit singulare illud virtutis et christianae fortitudinis testimonium, quod religiosissimae feminae instituto illi addictae tota Hibernia Deo gratias referente exhibuerunt, cum teterrimus morbus anno praeterito illam regionem invasit, et in extremum vitae periculum permagnam incolarum copiam adduxit, atque ingentem hominum stragem edidit. Accepimus enim quanta constantia, quantis laboribus mulieres illae nullo mortis ubique impendentis discrimine retardatae opem eo morbo correptis tulerint, omne remedii genus suppeditaverint, morientibus adfuerint, id in primis adnitentes, ut religionis auxilia nemini deessent, et ad divinum tribunal animae peccatis expiatae pervenirent. Quamobrem quod iamdiu statueramus, id sine longiori mora implendum esse decrevimus, ut toties petita constitutionum ac regularum societatis sororum Caritatis Dublinensis confirmatio apostolica auctoritate nostra tribueretur.

§ 3. De consilio igitur venerabilium fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium negotiis Propagandae Fidei praepositorum matura etiam consideratione et deliberatione nostra regulas et constitutiones so

12

Ratio concessionis.

Tenor concessionis.

« ÖncekiDevam »