Sayfadaki görseller
PDF
ePub

sint abusus, eosdemque tollere, et servitium a missionis Praefecto et missionariis praestandum, quoties opus fuerit, novis etiam propositis regulis, quas regulas plenarium effectum habere iubemus, donec iidem venn. fratres nostri S. R. E. Cardinales negotiis Propagandae Fidei praepositi iudicaverint, quid super iis in posterum sit servandum. Volumus enim ut tuae Visitationis acta ad eamdem Congregationem de Propagandâ Fide mittas, eamque omnibus de rebus vel diligentissime certiorem facias.

§ 3. Praecipimus propterea atque mandamus omnibus illis religiosis viris Tunetanae missionis aliisque, quibus praecipi opus est, ut in virtute s. obedientiae te in Tunetanae missionis Visitatorem Apostolicum agnoscant, tibique in omnibus, quae ad eiusmodi pertinent munus, obsequio huic Apostolicae Sedi debito diligenter pareant, tuisque monitis atque mandatis obediant, sublatà cuilibet ex superioribus eiusdem Tunetanae missionis potestate, quidpiam per se vel per alios sive scriptis sive voce mandandi, consulendi, decernendi, quod retardare, vel imminuere vel quovis modo directe aut indirecte tenuare possit huius Apostolicae Visitationis effectum et exequutionem, alioquin sententiam seu poenam, quam rite tuleris in rebelles seu statueris, ratam habebimus, et faciemus vi apostolicae nostrae auctoritatis usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari; salvâ tamen semper in praemissis auctoritate Congregationis eorumdem Cardinalium. Non obstantibus constitutionibus et sanctionibus apostolicis, caeterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae, apud S. Petrum sub annulo Piscat., die XIV. martii MDCCCXXXIV., pontificatus nostri anno IV.

LXV.

Vicarium Ap. Calcuttae constituit immediate a S. Sede dependentem, cui gubernium committit Calcuttae eiusque politicae praefecturae, exceptis regionibus subiectis Vic. Ap. Thibetis Avae et Pegu, nulla habita ratione de goano patronatu (1).

(1) Vide infra Commissi nobis.

Dilecto filio Roberto St. Leger presbytero Societatis lesu,

GREGORIUS PP. XVI.

Dilecte fili,

salutem et apostolicam benedictionem.

Ratio concessionis.

§ 1. Latissimi terrarum tractus, qui Brittanorum imperio, ipsorumque magnificae societati in India Orientali subsunt, sollicitudinem nostram saepe excitarunt iam inde ab eo tempore, quo venerabilium fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium negotiis de Propaganda Fide praepositorum Congregationi praeeramus. Deinde vero ad apostolatus apicem, Deo sic disponente, promoti, multo impensius pro nostri muneris gravitate, de catholica religione in praedictis regionibus amplificanda cogitare debuimus. Quum autem inter politicas tres praefecturas, quae ibi constitutae sunt, Calcuttensis et sede supremi gubernatoris, et multitudine magnatum urbium et populorum diversorum numero, praecipua videatur, ad hanc prae caeteris idoneos evangelii praecones mittendos esse cognovimus. Quod dum animo volveremus, literae etiam a catholicis, valdeque piis urbis Calcuttae civibus non semel Romam venerunt, qui nostram et commemoratae Congregationis de Propaganda Fide opem implorabant; nominatim vero expetebant, ut sacerdotes Societatis Iesu, cuius inclytam famam apud se conservatam aiebant, Calcuttae destinaremus. § 2. His ergo catholicorum votis liben- Tenor concester occurrentes, nostrique apostolatus officio pro viribus defungentes, de eorumdem venn. fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium consilio generali Societatis Iesu praeposito mandavimus, ut selectum suorum numerum missioni huic exhiberet, quos inter te, dilecte fili, religiosa virtute doctrinaque praestans nobis obtulit. Quamobrem te a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis censuris, sententiis et poenis quovis modo et quacumque de causa latis, si quas forte incurristi, huius tantum rei gratia absolventes et absolutum fore censentes; teque Vicarii apostolici appellatione et munere insignire voluimus, traditis tibi ob id officium fructuosius obeundum (quod Apostolicae tan

sionis.

tum Sedi subiectum decernimus) facultatibus satis amplis, quae de plenitudine nostrae potestatis manant, ut in populosa Calcuttae urbe eiusque politica praefectura Catholicam religionem sustentes et amplies; exceptis iis tantummodo locis. quos ven. frater Antoninus Pozzonius Episcopus Esbonensis noster in missione Thibetana Vicarius Apostolicus vel per se, vel per missionarios suos ex Ordine Cappuccinorum iamdiu administrat; itemque locis, qui venerabili fratri Friderico Cao Episcopo Zamensi nostro in regnis Avae et Pegu Vicario Apostolico obtemperant; ad quos praedictorum vicariorum loco te nonnisi de eorum licentia curas tuas extendere volumus: age itaque, dilecte fili, Dei omnipotenti praesidio confidens, et prisca Societatis tuae exempla prae oculis habens, praecipue vero Sancti Francisci Xaverii labores aemulans, perge ad oblatam tibi messem cum tuis sodalibus, quibus auxilii causa duos quoque Collegii Urbani de Propaganda Fide alumnos bonae spei iuvenes, bonisque institutis imbutos adiungendos curavimus,

eosque auctoritati tuae in spiritualibus parere monuimus.

Datum Romae, apud S. Petrum sub annulo Pisct. die XVIII. aprilis MDCCCXXXIV., pontificatus nostri anno IV.

LXVI.

Episcoporum Concilii II. provincialis Baltimorensis, qui eius acta et decreta miserant, zelum et obsequium erga Sedem Apostolicam laudibus effert, eosque ad maiora semper incrementa ecclesiis suis afferenda excitat (1).

Venn. fratribus lacobo Archiepiscopo Baltimorensi et eius suffraganeis,

GREGORIUS PP. XVI.

Venerabiles fratres, salutem et apostolicam benedictionem.

Perlatae dudum ad nos fuerant epistolae vestrae una cum decretis Concilii pro

(1) Acta Concil. II. Baltimor. Vide Collect. Lacen. vol. III., pag. 37. Lit. ap. quibus dioecesium Americae Septemtrionalis limites definiuntur vide Ex debito. Hic referre expedire credimus lit. S. Cong. et decretum eiusdem pro methodo servanda in Episcoporum electione.

EPISTOLA

Sacrae Congregationis de Propaganda Fide

DE SYNODI II, BALTIMORENSIS PROVINCIALIS CONFIRMATIONE.

Illme, ac Rme. Domine.

Perspicuum novumque amplitudo tua et Episcopi Foederatae Americae dioecesum ediderunt testimonium singularis quo praestant erga religionem amoris, alterum provinciale Concilium praeterito mense octobri Baltimori celebrando. Ea enim omnia quae ibi gesta ac statuta sunt, ex studio profecta esse intelliguntur, quo omnes incensi estis Ecclesiae utilitatis procurandae. SSmus Dňus noster Gregorius PP. XVI. scriptis a se ad vos litteris suis, quas huic Epistolae adiectas reperietis, id auctoritate sua testatum voluit. Nunc meum est Sacrae Congregationis nomine ad vos scribere et vestrae virtuti iterum ex animo gratulari, et eos observantiae sensus confirmare, quibus vos omnes de religione optime meritos iure prosequimur.

Venio autem ad ea, quae in Concilio illo pertra ctata, et Sedis Apostolicae iudicio a vobis subiecta sunt. Equidem arbitror iam ad amplitudinem tuam pervenisse S. Congregationis epistolam die XVII. maii scriptam, qua Brevia Apostolica continebantur de Sedis Episcopalis Vincennopolitanae erectione, deque R. P. D. Simonis Bruté ad illum episcopatum electione.

His litteris nunc adiectam accipies SSmi D. N. Gregorii PP. XVI. Bullam Apostolicam, qua dioece

sum omnium in America Foederata existentium limites statuuntur. Ita omnis dubiorum occasio circa iurisdictionem a singulis Episcopis exercendam penitus auferetur.

Quod pertinet ad spiritualem curam gerendam missionum ad Indos, qui extra provincias foederatas et territoria iam designata, atque omnium quae hactenus erectae sunt dioecesum limites ex civilis potestatis auctoritate constitui debent, placuit S. Congregationi patribus Societatis Iesu tale negotium esse committendum. Ita quoque placuit nigrorum hominum qui ex istis regionibus in Liberiam Africae Coloniam migrant, spiritualem curam eidem Societati lesu commendandam esse. Egimus utraque de re cum Rmo P. Societatis Iesu generali ministro, certumque habemus PP. Societatis omnem operam daturos esse, ut vestra, et S. Congregationis vota felicem exitum consequantur.

De methodo servanda in istarum dioecesum Episcopis eligendis, mitto ad amplitudinem tuam Decretum Sacrae Congregationis iussu et auctoritate editum. Curabis ut ad singulos Foederatae Americae Episcopos eiusdem decreti exemplar mittatur, ut omnes in tam gravi negotio normam tenendam agnoscant.

Denique, ut par erat, amplissimis laudibus Sacra Congregatio prosequuta est initum amplitudine tua et Episcopis collegis tuis consilium de nova facienda Ritualis Romani editione, deque libris componendis qui ad institutiones philosophicas et theologicas tradendas in scholis adhibeantur. Erit vero S. Congregationi gratissimum tum Ritualis, tum librorum de quibus sermo est, exemplar, postquam editum fuerit, recipere.

Praecipua haec sunt, quae circa ecclesiastica negotia in Concilio Baltimorensi provinciali secundo pertractata S. Congregationis nomine tibi, ceterisque Episcopis collegis tuis significare debebam. Reliquum est, ut amplitudini tuae, ac memoratis RR. PP. DD. Episcopis Americae Foederatae fausta omnia preces, et D. O. M. exorem ut ad Ecclesiae

vincialis proximo anno a vobis celebrati, quae auctoritati nostrae apostolicae obsequentissimo, ut par erat, animo subiecistis. Haec omnia expensa, nobis iubentibus, sunt a nostra Propagandae Fidei Congregatione, quae opportunum vobis dabit circa illa responsum. Accipietis si

utilitatem vos omnes diu incolumes ac felicem

servet.

Amplitudinis tuae

Datum Romae ex aedibus Sacrae Congregationis de Propaganda Fide die xxvI. iulii MDCCCXXXIV.

Ad officia paratissimus CAROLUS MARIA Episcopus Praenestinus S. R. E. Cardinalis Praefectus.

Angelus Majus a Secretis.

De methodo servanda in Episcoporum dioecesium Foederatarum Americae Septemtrionalis prorinciarum electione.

DECRETUM

Sacrae Congregationis generalis de Prop. Fide habitae die XVIII. martii MDCCCXXXIV.

Cum ad religionis incrementum in Foederatae Americae regionibus stabilius procurandum in primis conferat, ut Episcoporum dioecesum ibi statutarum electionis gravissimum negotium rite sancteque absolvatur, S. Congregatio de Propaganda Fide valde opportunum esse ad hoc consequendum existimans, ut certa methodus ubique in illis dioecesibus servanda statuatur, qua fiat ut Sedes Apostolica exploratam notitiam habere possit meritorum sacerdotum, pro quibus commendationes afferuntur, in generali conventu die XVIII. martii anno MDCCCXXXIV. habito, referente Emo et Rmo D. J. Antonio S. R. E. Cardinali Sala censuit ac decrevit in ea re esse servanda quae sequuntur.

Cum aliqua Sedes Episcopalis vacaverit, requirendum est Episcoporum omnium provinciae ecclesiasticae suffragium de sacerdotibus singulis, qui Sedi Apostolicae commendandi esse videntur pro nova Episcopi electione. Quoniam vero id in Concilio provinciali facillime et accurate fieri potest, si intra tres menses ab obitu Episcopi Concilium provinciale habendum est, expectanda erit Concilii celebratio antequam ad commendandos sacerdotes qui episcopatu digni censentur, ad S. Congregationem scribatur. In Concilio autem, collatis inter se sententiis, Episcopi statuant, quos sacerdotes S. Sedi commendent vere idoneos, et de Ecclesia benemeritos, qui sedes vacantes obtineant, vel coadiutoris officium suscipiant illius Episcopi qui auxilio coadiutoris indigere censeatur.

Quod spectat vero ad casus quibus, prout superius statutum est, Concilii provincialis celebratio non ita proxima sit, ne Sedes Episcopalis aliqua diu vacet, primum hoc magnopere opportunum factu est, ut singuli Episcopi literas subscriptas et sigillo munitas duplici exemplo apud se habeant, quibus contineantur nomina trium saltem sacerdotum quos idoneos arbitrentur ad diaecesim regendam. Eae autem literae ita exterius obsignari debent, ut, adveniente Episcopi morte, Vicario Generali tradendae esse intelligantur: Vicarius vero Generalis alterum earum literarum exemplum ad Archiepiscopum, alterum ad propinquiorem vel ad seniorem ex duobus Episcopis propinquioribus deferendum curet. Eo literarum exemplo accepto

Iur. Pont. de Prop. Fide Partis I. Vol. V.

mul apostolicas nostras literas super nonnullis eorum, quae statuistis seu postulastis. Verum et voluimus nostrum erga vos studiosissimum animum hac item epistolâ declarare. Siquidem ex memoratâ Synodo, atque ex iis, quae ad nos hac occasione scripsistis, mirifice confirmata

Episcopus propinquior ad Archiepiscopum scribet, suasque animadversiones adiiciet. Epistola Episcopi propinquioris ad Archiepiscopum delata, vel si neglexerit is scribere, rationabili elapso temporis spatio, Archiepiscopus ad omnes Episcopos ne propinquiori quidem excepto scribet, et nomina illa cum suis animadversionibus communicabit, aliorum etiam nominibus additis, si illi quos Episcopus designaverat, Archiepiscopo idonei minime videantur. Post acceptas Archiepiscopi literas, omnes Episcopi ad S. Congregationem sine mora scribent suas sententias, et suffragia de tribus illis vel sex commendatis exposituri. Vacante Sede Metropolitana literae Archiepiscopi demortui nomina trium sacerdotum designator. a Vicario Generali ad Episcopum propinquiorem et ad suffraganeum Episcopum seniorem mittendae sunt: Episcopus autem senior suffraganeus faciet ea omnia quae de Archiepiscopo superius statuta sunt ubi agitur de Episcopi electione.

Quod si apud Episcopum vel Archiepiscopum demortuum literae memoratae ad trium sacerdotum designationem non reperiantur, Vicarius Generalis Episcopum propinquiorem, vel seniorem ex duabus propinquioribus, de ea re certiorem statim faciet, ut Episcopus propinquior tria designet sacerdotum nomina in epistola ad Archiepiscopum mittenda : Archiepiscopus ea accepta ad omnes Episcopos scribet, et ea omnia fient, quae iam indicata sunt circa agendi rationem tenendam, ubi literae Episcopi aut Archiepiscopi sacerdotum nomina ante mortem designata fuerint repertae, si Episcopus propinquior ad Archiepiscopum scribere neglexerit, Archiepiscopus ipse tria nomina sacerdotum suffraganeis omnibus, propinquiori non excepto, designabit. Si agatur de Archiepiscopi electione, senior Episcopus suffraganeus faciet omnia quae in Episcopi electione ab Archiepiscopo facienda esse decretum est. Quod pertinet ad electionem coadiutorum, excepto casu, quo Sedes Apostolica alia ratione agendum esse statuerit, Episcopus qui coadiutorem petit, nomina trium sacerdotum Archiepiscopo et Episcopis suffraganeis significabit; supplicem libellum de ea re ad S. Congregationem mittet, et Archiepiscopus et Episcopi S. Congregationi mentem suam de coadiutore eligendo communicabunt.

Haec sunt quae in commendandis Sedi Apostolicae sacerdotibus pro Foederatae Americae episcoporum electione S. Congregatio servanda praescripsit. Ea vero decernens notum omnibus esse voluit, in literis de hac pertractantibus ad S. Sedem transmittendis nihil inveniri debere, quod electionem, nominationem, postulationem innuat, sed proprie dictam commendationem, ut etiam ex literarum forma pateat nullam in S. Sedem inferri obligationem eligendi aliquem ex commendatis: salva enim manere debet et illaesa Sedis Apostolicae libertas in eligendis Episcopis: commendationes vero lumen tantum et cognitionem S. Congregationi, non autem obligationem afferent.

Datum Romae ex aedibus Sacrae Congregationis de Propaganda Fide die XIV. iunii MDCCCXXXIV.

Ad officia paratissimus CAROLUS MARIA Episcopus Praenestinus S. R. E. Cardinalis Praefectus.

Angelus Majus a Secretis.

13

Prooemium.

est quae de vestro pro Dei honore animarumque salute spectatissimo zelo, et singulari erga communem omnium Ecclesiarum matrem ac magistram Romanam Sedem obsequio, nobis iamdiu insita erat existimatio; eoque ipso auctam in nobis. sensimus caritatem illam, qua fraternitates vestras effuse in Domino prosequebamur. Pergite itaque, ut facitis, ven. fratres; et quoniam iustorum semita crescit usque ad perfectam diem, urgete alacriori quotidie sedulitate saluberrimam talentorum negotiationem, quae est de animabus Christo lucrandis; vigilate super creditas vobis dominicae vineae partes, plantate, rigate in spe ac patientia; nihil quidem vestris tribuentes viribus, sed omnia ad eius gloriam referentes, qui operatur in vobis et velle et perficere pro bonâ voluntate. Ita de fructu pastoralis curae in multorum salutem amplificato gaudebitis ac per bona opera certam vestram vocationem et electionem facientes, uberrimam accipietis in aeternitate mercedem. Ad nos quod attinet, persuasum habetote, venn. fratres, auctoritatem et studia nostra nunquam, quantum cum Domino poterimus, esse vobis defutura. Ac fraternitatibus vestris novam semper virtutem ex alto implorantes, pignus nostrae praecipuae benevolentiae apostolicam benedictionem, cum creditis etiam fidei vestrae ovibus communicandam, peramenter impertimur.

Datum Romae, apud S. Petrum sub annulo Piscat. die XXIII. aprilis MDCCCXXXIV., pontificatus nostri anno IV.

LXVII.

Confirmat erectionem vicariatus apostolici Madraspatani (1).

GREGORIUS PP. XVI.

ad perpetuam rei memoriam.

§ 1. Ex debito pastoralis officii superna Dei providentia humeris nostris impositi non leve sane totius gregis dominici onus ferentes, illis praecipue ovibus, quae regiones a Sede hac Apostolica, ubi catholicae centrum est unitatis, longe dissitas incolunt, maiori consulendum sedulitate

(1) Vide supra Pastorale officium.

sionis.

censemus, ut in adventu pastoris aeterni repertae, sicut oportet, per apostolicam curam intra verum ovile ad pascua coelestia vocari valeant, feliciterque perduci. § 2. Hinc cum diligenti instituta rerum Tenor conces ad Madraspatanam fratrum Ordinis minorum Sancti Francisci Cappuccinorum nuncupatorum missionem pertinentium inquisitione necesse omnino esse intellexerimus ea decernere quibus ad rectum ordinem ea missio perducatur, de venerabilium fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium negotiis Propagandae Fidei praepositorum consilio in eam venimus sententiam, ut in eadem missione vicariatus apostolicus statuatur, cuius Vicarius Apostolicus praeter spiritualem iurisdictionem, temporalia etiam iura eorumdem fratrum Cappuccinorum missionis proprial ineat. Motu igitur proprio, atque ex certa scientia, et matura deliberatione nostris, deque apostolicae potestatis plenitudine harum literarum vi in missione Madraspatana vicariatum apostolicum constituimus, itemque praecipimus, ut Vicarius Apostolicus inibi constituendus non solum iurisdictionem omnem spiritualem habeat per loca omnia Madraspatanae missioni subiecta, sed etiam temporalia omnia iura, possessiones, hospitia, ecclesias quae hactenus dictorum fratrum Cappuccinorum missionis propria erant, eiusdem sacrae Congregationis nomine in eius transeant potestatem.

lutares et irri

§ 3. Haec volumus atque mandamus, Clausulae sadecernentes hasce nostras literas firmas, tantes. validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac iis ad quos spectat et in futurum spectabit, plenissime suffragari, et ab omnibus inviolabiliter observari; sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios vel delegatos, etiam causarum palatii apostolici auditores, Sedisque apostolicae Nuncios, ac Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales etiam de latere legatos, sublata eis, et eorum cuilibet, quavis aliter iudicandi et interpretandi facultate et auctoritate, iudicari et definiri debere, ac irritum et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari.

[blocks in formation]

Prooemium.

Ratio concessionis.

Tenor concessionis.

dinationibus apostolicis, caeterisque etiam
speciali et expressa mentione et deroga-
tione dignis contrariis quibuscumque.
Datum Romae, apud S. Petrum sub an-
nulo Piscat. die xxv. aprilis MDCCCXXXIV.,
pontificatus nostri anno IV.

LXVIII.

Erigit episcopatum Vincennopolitanum in
India in foederatis Americae septemtrio-

episcopatum, cuius sedes sit Vincennopo-
lis, unde etiam episcopatus eiusdem titu-
lus derivetur, harum literarum vi eri-
gimus atque statuimus. Huiusce autem
dioecesis limites erunt provincia Indiana.
una cum parte Illinois, cuius reliqua pars
dioecesi Sancti Ludovici adiungatur; ita
quidem ut utriusque dioecesis limites in
provincia Illinensi statuantur hoc modo:
Incipiendo a flumine Ohio, qui ad meri-
diem dividit Henluky ab Illinois, et pro-
prie ab castello Massa ducatur linea recta
per fines orientales comitatuum Johnson,
Francklin, Ifferson, Marion, Fajette, Schel-

nalis provinciis Archiepiscopi Balthily et Maun usque ad magna fluenta flu-
morensis suffraganeum.

GREGORIUS PP. XVI.

ad perpetuam rei memoriam.

§ 1. Maximas inter gravissimasque curas ac sollicitudines, quibus in universa Ecclesia nobis divinitus concredita regenda ac moderanda continenter distinemur et angimur, illa profecto in primis nostrum animum solet urgere, quae dioecesium omnium per totum terrarum orbem respicit statum. Supremae enim nostrae pietatis, nostrique iudicii est illam constituere, earumque limites praefinire vel immutare, prout rerum ac temporum ratio, et spirituale praesertim christifidelium bonum et commodum, postulare videatur.

§ 2. Quum itaque ex communi venerabilium fratrum Americae septemtrionalis Episcoporum suffragio constiterit opportunum omnino esse ad religionem catholicam in statu vel provincia Indiana confirmandam atque amplificandam episcopatum erigere et constituere, cuius sedes sit Vincennopolis, certis quibusdam limitibus circumscriptum; nos rem tanti momenti Congregationi venn. fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium negotiis Propagandae Fidei praepositorum examinandam commisimus. Rebus itaque omnibus maturo examine perpensis et habita praesertim ratione spiritualis boni, quod in populis earum regionum redundat, de eorumdem fratrum sententia atque consilio eiusdem dioecesis et episcopatus erectionem perutilem esse cognovimus.

§ 3. Motu igitur proprio, atque ex certa scientia, deque apostolicae nostrae potestatis plenitudine, in statu vel provincia Indiana in America septemtrionali novum

minis Illinois, quae sunt ad octo millia
passuum supra oppidum Ottawa in comi-
tatu Lasalle, et hic usque ad septemtrio-
nalem provinciae finem, ita ut pars occi-
dentalis provinciae Illinensis pertineat ad
dioecesim Sancti Ludovici, pars vero ad
orientem spectet ad dioecesim Vincenno-
politanam.

tantes.

§ 4. Decernimus propterea has literas Clausulae safirmas, valdas ac efficaces existere et fore, lutares et irrisuosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, et singula quaeque quemadmodum a nobis praescripta sunt accurate adimpleri; sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos, etiam causarum palatii apostolici auditores, et S. R. E. Cardinales, sublata eis et eorum cuilibet quavis aliter iudicandi et interpretandi facultate et auctoritate, iudicari et definiri debere, ac irritum et inane si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari.

[blocks in formation]
« ÖncekiDevam »