Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Qui mihi turpe putat vigiles traducere noctes,
Spargere qui laceras pulvere turpe comas,
Is miseram lacrymas prohibebit fundere matrem,
Filius ingesta quum tumulatur humo.

Namque ego sic perii, spes ut sit nulla salutis,
Me miserum auxilio nam mea damna carent.
En moesta immerito nubit mea nupta marito,
Traditur heu duro nostra puella viro.
Qui sic conveniunt, ut tauro juncta leaena,
Nobilis ut rapido convenit ursa cani.

Illa quidem festis dum cantibus omnia fervent,
Ingemit et nomen clamitat usque meum.
Instat sed durus nimium pater ac mala mater,
Jungere disparia corpora velle duo.

Jungere sed mentes non vis vesana parentum,

Nec poterit summus Juppiter ipse quidem.
Dedita jam pridem est nobis, et deditus illi
Sic ego sum, ut numquam dividat ulla dies.
Me tamen innumeri torquent sine fine dolores,
Regnat et in tristi pectore dirus amor.
Ergo age conspiciam liventia brachia nexu,
Et videam morsu colla notata fero.

Quum volet ergo dabis mollissima suavia, vel quod
Junctum suaviolis protinus esse solet.

Ergo ego dilectam tantum spectabo puellam
Tangere qui poterit, quum velit, alter erit.
Non sum ego qui possim tacitus mala tanta videre,
Nam mihi nescio quid suggerit iste dolor.
Qui demens tantos potis est tolerare dolores
Ferrea marmoreo pectore corda gerit.
Erepta est passus Briseïde moestus Achilles,
Ut fortis Danaas verteret Hector opes.
Hic furor, armatis in Trojam mille carinis,
Diruit argolica Pergama celsa manu.

Sed quid ego heroum nunc prisca exempla revolvo?
Pectora cunctorum commovet iste furor.

Vidi ego pro vitulis fortes concurrere tauros,
Et pretium palmae sima capella fuit.
Jungantur jam griphes equis, lepores canibusque,
Jam vulpes hircis, candidaque agna lupo.
Enatet in sicco squamosus littore piscis,
Currat et in nitidis fluctibus acer onix.
Roscidaque in picto nascantur gramina coelo,
Terraque sydereas perferat ipsa faces.
Omnia vertantur jura et primoeva parentum,
Incipiatque novis legibus orbis agi.

O summi regina Paphi, o pharetrate Cupido,
Si merui, votis nunc, rogo, adeste meis.
Heu facite assiduo rumpantur ut ilia motu,
Aut subito fiet primo in amore lapis.
Hoc petit innumeris precibus moestissima coniux,
Et multo domina tristior ipse peto.

Crimen erit talem non exaudisse puellam,

Quae tibi coniungi digna erat, alme puer.

Tu tamen, o mea lux, constanti haec mente taceto,
Quae mihi moerenti scribere jussit amor.
Hora mihi immitis, quum vos conjungit in unum,
Accipias quidquid quaeso coacta datur.
Blanditiae taceant, luctantia et oscula carpat,
Invita et lateri consere, virgo, latus.

Invita hirsutis tradas tua colla lacertis,
Invita et niveum cum pede pone pedem.
Atque tuo nostri subeant in pectore vultus,
Ut magis a fido sis aliena viro.

Haec si praestiteris, si nostri flamma manebit,
Numquam ab amore tuo libera corda feram.

BENEDETTO LAMPRIDIO.

Nacque a Cremona verso la fine del sec. XV. Tenne scuola privata a Padova, poi fu in Mantova istitutore di Francesco Gonzaga, alla cui corte mori nel 1540.

col. 542.

GIOVIO. Dial. de vir. ill. GIRALDI. Dial. de poet. suor. temp.; GADDI. De script. non eccl.; p. 269. SCRADERO. Monumentorum Italiae; p. 336. ARISI. Cremona Literata; vol. II, p. 95.

I.

BALDASSARI CASTILIONI

(Carminum Lib.)

Quid cessas? agedum cingere Cypria
Myrto et tu nitidas, Castalio, comas,
Et paulum abijce magnas

Curas rege super tuo.

Non semper madidis Jupiter imbribus
Terras et trifidis fulminibus petit,

Nec lux permanet alma,

Sed noctis vice pellitur.

Si Mellina nihil te domus afficit,
Et fontes positis ordine Medicis
Pomis et speculae, omnem
Unde urbem licet aestimes;

At Tyrrena brevi fronte, oculis nigris,
Nigro crine, parat quae tibi dulcia
Doctis carmina cordis,

Et vocis liquidae sonos

Tangat. Te cyathis en vocat Angelus
Ter ternis, juvenum nobilium decus.
Non contemnere Musas

Te vatem decet impares,

Vates incolumis maxime saeculi

Te nefas ante alios ducere liberum;
Ingenti Ennius ore

Dicturus grave praelium,

Victos et populos imbuerat prius,

Se vivo, duplicem potus Ulysseum, et Troja funere Homerus

Divinis cecinit modis.

II.

IN ROSAS

QUARUM SPINIS PUELLA FUERAT CONTACTA

(Carminum Lib.)

At vobis mala multa Dî Deaeque
Dent, custodia inutilis rosarum,
Spinae, quas digitum meae puellae
Juvit cuspide perculisse dura.
Quae fiducia, quaeve causa vobis
Iniecitque animos scelusque movit?
Nam si incedit amoena Fancioli
Per vireta et amabiles per hortos
Hinc legens teneras rosas et inde,

Nulla injuria facta, nulla vobis
Vis allata, malae impiaeque spinae.
Non vos, sed dominus virentis agri
Est Marcus meus; ille quando vestrum
Factum intelliget, haud feret sereno
Vultu nec sine maxima ultione.
Audetis nimium, an putatis esse
Pulchrum ledere sic bonas puellas?
Scelestae ordine vos habetis omnes
Uno, vos etiam pedem Aphrodites
Divinum Veneris, sed una poena
Ulciscetur et hoc et illud olim
Scilicet cute sauciata summa est,
Ut persaepe alias solebat, unde
Vix prurit nota vulneris pusilli.
At sensit digito puella laeso

Altum corde metum, manum et nitentem
Fudit purpureo liquore sanguis,

Unde expalluit illicet relabens.
Ah nisi comites sinu fideli
Tulissent misera redivem in herba
Aspersuque animam levi vocassent
Retro, nunc eat inferas per oras,
Nullis unde datum est pedem referre.
Quando vos aliquid pudebit? ite
Ite, opprobria summa Fancioli.

« ÖncekiDevam »