Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[ocr errors]

Gaudia plena satis! numquam secura voluptas!
Aut aliquid cumulo semper deest, aut revocat se
Sors infida repente, oculosque avertit amicos.
Fallaces hominum spes! heu nostra irrita vota!
Nil firmum satis, aut stabili munimine tutum.
Omnia in humanis rebus dubia; omnia nutant.
Vos mihi, laeta forent quum caetera, fata tulerunt,
Queis sine dulce mihi nihil est nec amabile quicquam.
Accipite has saltem lacrimas, haec carmina moesta,
Quae longum nati absentis testentur amorem.
Salvete aeternum, cari, atque valete, parentes.
Vida Gelelme, vale, vale Oscasala Leona.
Sit precor o vobis requies aeterna sepultis,
Sit lux, quae vestris aeternum affulgeat umbris.

III.

PACI

(Carminum Lib.)

Pax alma, dulce ubique nomen gentibus,
Inter Deos pulcherrima

Pulcherrimos, quam me tui expectatio

Torquet morantis ah nimis!

Tuumne, Diva, vivus adventum amplius,

Tempus videbone aureum?

Unquamne erit, mundum his tenebris obsitum

Tuo ut serenes lumine?

Quando expetentem me, Dea, spe id irrita

Tanto beabis munere?

Vereor, laboriosa ne longe prius

Vincat senectus languidum,

Quam rursus urbes divites conviviis

Ludisque distinerier,

Quam rura videam cantibus laetissimis

Omni sonare ab angulo,

Unisque ventorum duellis aequora

Metuenda, non Martis dolis.

Ut omne telum pereat, ut chalybum genus Haud nominetur amplius.

Ut regum avarities et ambitio impotens

Sepulta sit sub aequore.

Absente te, vix uberes alunt agri
Numquam colonum desidem:
Praesente vero, nuda saxa qui colit
Vel dormiens bonis fluit.

Tu grata Musis, tu in foro versantibus
Places et urbi praesides,

Tu merce transmarina opes parantibus
Voto invocaris publico.

Te divites, te ubique pauperum greges
Laboriosi praedicant,

Tibi viri, tibi pudicae mulieres

Praegestientes supplicant.

Tui senes, tui pueri amantissimi,

Tui omnis aetas appetens,

Tu, siquid est mortalibus boni uspiam,

Id una nobis comparas.

Tu sanitatem gentibus, sacraque et opes,
Et victum et annonam et merum,
Securitatem, literas et otium,

Et nuptias et liberos,

Vitamque tandem affers amica cantibus,

Adversa vero luctibus.

Tui simul Mars hauserit pedis sonum,

Facesset hinc celerrimus.

Simul quiescunt furta, caedes, vulnera,
Strages, ruinae, incendia,

Tot orbitates, liberorum tot stupra,
Crebrique raptus virginum.

Nec audietur amplius clangor tubae
Viros cientis ad necem,

Juvenemque vellentis tenello ab conjugis Gremio metu inspersum genas.

Quae, pluraque viri si viderent principes
Quum bella initio cogitant,

Vel abstinerent, vel quibusvis ponerent
Mox caepta conditionibus,

Neque eos libido, neque adeo ageret gloria,
Ut perderent caeci omnia.

Istis si ego ab malis procul tandem absiem
Tranquillitati redditus,

Videamque pendentes acervos arduis
Scutorum ubique postibus,
Araneorum fila quos obduxerint
Nigro vetusto in pulvere,
Ensesque rursus, ferreasque cuspides.
In vomerem conflarier,

Vitam haud recusem pauperem traducere
Fodiens agrum incurvus manu.

Saltem animus ablatis mihi his terroribus Quiesceret liberrimus!

Possem laborem versibus solarier

Cinctus olea canum caput,

Et nocte pauculos revolverem libros,
Vel imbre detentus die.

O diva largitrix bonorum una omnium,
Quo te vocabo nomine?

Quibus te honestis efferam praeconiis?
Dignum unde te verbum exprimam?
Opulenta, salve; jam recurre huc, aurea
Et nos tuo vultu bea.

IV.

TELLURI

(Carminum Lib.)

Has tibi, terra, fabas, Albae contermina muris,
Dat Vida; in facili tu, bona, conde sinu.
Has fert esuriem populi miseratus egentis,
Pallida dum capta saevit in urbe fames.
Hoc jejuna famem solari turba paratu

Et teneras poterit carpere dente fabas.
Ille sua aspectans campum sublimis ab aula
Concipiet dulcem pectore laetitiam.

Hos legere, his lectis, vesci, praedamque virentem
Vectam humero aspiciet ferre domum saturos.
Quam juvet his sua vastari populatibus arva,
Et messes condi in horrea viva suas!

Tu, bona, tu interea, tellus, ne defice jactis
Seminibus: nusquam sit prior ulla seges.

ANDREA ALCIATO.

Nacque ad Alzate nel 1492. Fu discepolo in Milano di Giano Parrasio: studiò giurisprudenza a Pavia e a Bologna, ove si addottorò. Dopo aver soggiornato alquanto in Milano, si portò in Avignone ad insegnarvi giurisprudenza. Insegnò poi a Bourges, a Pavia, e infine a Ferrara. Mori a Pavia nel 1550.

[ocr errors]

GIRALDI. Dial. de poet. suor. temp.; col. 574. GADDI. De script. non eccl.; P. 1, p. 23. BORSETTI. Historia almi Ferrariae Gymnasii.; P. 11, p. 159. MAZZUCHELLI. Letterati d' Italia; vol. 1, p. 354.

I.

IN COLORES

(Emblematum Lib.)

Index moestitiae est pullus color; utimur omnes
Hoc habitu, tumulis cum damus inferias.
At synceri animi et mentis stola candida purae,
Hinc syndon sacris linea grata viris.

Nos sperare docet viridis. Spes dicitur esse
In viridi, quoties irrita retro cadit.

« ÖncekiDevam »