Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Quum Deus, afflictis requiem qui mentibus affert,
Affuit (utque reor) somnia vera tulit.
Nam Dea quae terras et sidera cuncta gubernat,
Est mihi coelestes ducere visa choros.
Ambrosium sacro spirabat vertice odorem,
Aurea caesaries, aurea vestis erat;

Illic quos Oriens et quos habet Indus odores,
Fundebat largo terra benigna sinu.
Protinus alma dies et sidere purior omni
Visa fuit radios explicuisse suos.
Navita nigrantes non illa nocte procellas
Horruit, aut ventos Oceanique minas.
Utque meis oculis sese dedit illa videndam,
Divino tales edidit ore sonos.

Ecquis erit, vesane, unquam tibi finis amandi?
Saucia quam longo tempore corda geres?
Nonne pudet Venerem cunctis coluisse diebus,
Teque Dionaeo supposuisse jugo?

De te jam toto narratur fabula vulgo.
Nequitiam didicit vir mulierque tuam.

Improbe, quid cessas veniam meruisse precando?
Et lacrimis faciles sollicitare Deos?
Esse puta Manes et tartara nigra, lacusque
Et vada sulfureis fervida semper aquis,
Talibus exercet sontes poenasque reposcit

Ille Deûm omnipotens arbiter atque hominum. Contra autem queis cura poli, queis cura salutis Aeternae, aeternum regna beata dedit.

Hic nova jucundo semper loca lumine rident
Et Superi optata lumina fixa tenent.
Hic citharae cantusque vigent et carmina passim,
Carmina mortali non referenda sono.

Aura peregrinos laetissima vincit odores
Sive tuos, Babylon, sive, Sabaee, tuos,
Quosque legunt Cilices et quos sub sole recenti
Parturit Eois barbara terra jugis.

Discumbunt laeti atque effulgent vestibus aureis
Caelicolae, et plausu regia tecta sonant,
Felix qui potuit coelesti accumbere mensae
Atque haurire ipso e fonte perennis aquae.
Pallentes procul hinc morbi tristisque senectus
Et curae vigiles sollicitique metus.
Talis erat tellus, Adamo rege, priusquam
Pulsus ab Elysiis sedibus ille foret.

Nondum pacatum fera mors intraverat orbem,
Non mala, non pestis, non metus ullus erat.
Nullus adhuc proprios norat transcendere fines,
Aut ratibus dubium sollicitare fretum.
Non sonipes duros attriverat ore lupatos,
Dextra nec aeratam duxerat ulla tubam.
Non hostis, non pugna fuit, nec fortia belli
Militis insanus fecerat arma furor.
Nec dominus certo signabat limite campum,
Nullus inexpertam taurus arabat humum.
Sponte sua gravidas campus fundebat aristas,
Atque merum nulla vinea culta manu.
At postquam fulvi successit cura metalli
Vidit et effossas dives avarus opes,
Venerunt lites et inille pericula belli
Iraque Lernaeae sanguine tincta ferae.
Nunc passim caedes et mutua vulnera fratrum,
Est quoque qui nullos jam putet esse Deos.
Ah quotiens totum ut rueret qui fecerat orbem,
Corripuit valide tela trisulca manu.

Et facturus erat; nostri sed victus amore
Sustinuit miti fulmina rapta manu.

Ipsa ego re variis terraque marique periclis
Eripui votis non aliena tuis.

Torrida seu certis languerent membra diebus
Ureret aut miserum febris anhela jecur,
Languida seu subitus tentaret corpore morbus
Sive dolor lateri continuatus erat.

ONORATO FASCITELLI.

Nacque ad Isernia nel 1502. Nel 1519 si fe' monaco cassinese. Fu a Roma sotto il pontificato di Paolo III, dal quale ebbe importanti cariche. In Roma mori nel 1514.

GADDI. De script. non eccl.; P. 1, p. 193. — MEOLA. Honorati Fascitelli Vita, premessa all'edizione napoletana del 1776 dei Carmina.

I.

IN SABELLAM ROMANAM

PUELLAM LEPIDISSIMAM

(Carminum Lib.)

Sabellae ocelli, non ocelli, sed vagi
Soles duo minutuli;

Labella, non labella, sed corallia

Saxis tenella in candidis;

Si vos rigentum flabra ventorum horrida
Dissuaviari insaniunt,

Nec est manu vel pallio procacium
Arcere pervicaciam,

[blocks in formation]

Nos perditos, qui carne molli et ossibus
Non saxeis plane sumus,

Quonam putatis esse posse corculo?
Qua mente? nec plura attinet.

II.

IN EAMDEM

(Carminum Lib.)

O os purpureum, genaeque laeves
Sabellae, o tenerae manus eburnae,
Dentes candiduli, venusti ocelli,
Quibus candidius venustiusque
Nec candor potis esse nec venustas,
Qui vestra glacie Notum rigere,
Aut vestra Boream tepere flamma,
Stulti versiculis canunt ineptis,

Ah quanto satiusque, veriusque

Me aegrum, flante Aquilone, flante et Austro, Dicerent tremere usque et aestuare.

III.

DE LIVIAE COLUMNAE

OCULIS

(Carminum Lib.)

Ocelli nitidi meae puellae,

Puellae lepidissimae, et venustae,

Quantum non alia ulla, cui per urbes

Forma excellere contigit Latinas;

Ocelli nitidi, quid accidisse

Vobis (me miserum) audio molesti?

Vos horror malus, et malae tenebrae,
Vos furvis nigra nox obumbrat alis?
Et qui sideribus pares eratis,
Nunc caligine hebescitis profunda
O nimis male, nequiterque factum!

IV.

AD EOSDEM

(Carminum Lib.)

Nae, si vos nitidi et venusti ocelli,
In magnum Superi ferent Olympum,
Inter aetherias faces locandos,
(Ut percrebuit et dolemus omnes)
Nae duri Superi, miselli homulli;

Sed quando Superi, nec in beatos

Jus aegris, neque fas; quod unum et ingens
Solamen reliquum; valete, Ocelli,
Ocelli nitidi meae puellae,

Avete, atque valete, deque summo
Posthac vertice mi micate coeli.
In terris ego thure vos et ara
Et cantu citharae colam sonorae,
Incensus magis in dies magisque
Sanctarum liquido igne pupularum.

« ÖncekiDevam »