Sayfadaki görseller
PDF
ePub

IPPOLITO CAPILUPI.

Nacque a Mantova nel 1511. Fu segretario del Cardinale Ercole e di Ferrante Gonzaga, da Pio IV fu creato vescovo di Fano poi inviato messo apostolico a Venezia. Mori in Roma nel 1580.

e

GADDI. De script. non eccl.; P. 1, p. 110.

I.

AD LYCORIM

(Carminum Lib.)

Aethera sol rapido percurrens aureus axe,
Horae momento datque adimitque diem.
Tu nos argutis percurrens aurea ocellis,
Horae momento dasque adimisque diem.
Hinc se felicem dicit, quem lumine lustras,
Quem spolias, miris se miserum esse modis.
Sol varios flores e pratis elicit, at tu
Divinos sensus elicis ex animis.
Inter sidereos unus sol enitet ignes,
Inter virgineos tu quoque sola choros.
Ergo tibi, et soli si par concessa potestas,
Sol alter nobis, pulchra Lycoris, eris.

II.

VITA SENIS

(Carminum Lib.)

Sit mihi quae niteat domus et qui floreat hortus,
Conditaque exiguis vina Falerna cadis.

Et dape non empta mecum contentus amicus,
Laudibus extollat facta vetusta senex.

Lumina non unquam condat mihi somnus ad ignem,
Dum verso patrii nobile vatis opus.

Inque sinu ludens, teneris mihi colla lacertis
Implicet, ac libet parvulus ora nepos:
Detque mihi requiem nocturnis lectulus horis,
Et volucris laetos sole oriente modos.

Hinc fugiat morbus nulla sanabilis arte,

Sit dolor hinc lateris, sit quoque cura procul. Nec mihi mens unquam languescat conscia recti, Vivat et aeternum firmior alma fides,

Sit tot dona seni dederit mihi rector Olympi
Optandae magni non mihi regis opes.

GIOVANNI BATTISTA AMALTEO.

Nacque in Oderzo nel 1525. Fu a Venezia e a Milano istitutore presso nobili famiglie; più tardi, nel 1561, passò presso il Pontefice Pio IV. Mori in Roma

nel 1572.

GADDI. De script. non eccl.; P. 1, p. 26.-PAPPADOPOLI. Historia Gymnasii patavini; vol. II, p. 228. MAZZUCCHELLI. Scrittori d'Italia; vol. 1, p. 175.

I.

IOLAS

(Elegiarum Lib.)

Sic te perenni picta flore gramina,
Et umbra densis explicata frondibus
Levent, beate pastor, ut nec horrida
Hyems virentium arborum laedat comas,
Nec prata laetis exuat coloribus:
Prata illa regnis praeferenda, quae tibi
Tantum quietis otiique suggerunt.
Felix Iola, grata ruris commoda
Semper tueris, seu colis scatentia
Vireta rivis, sive sub cavo specu

Projectus et curis solutus omnibus
Canis, quod ipsa circum imago consonet
Et alta reddant montium cacumina.
Felix Iola, nunc tibi fons languidum
Affert soporem blandiente murmure,
Nunc dulci amore saucius tuos novis
Incidis ignes populis, et stipite

Crescente dulcior simul crescit calor.
Tecum in reducta valle grex depascitur,
Quantumque longis solibus carpunt oves,
Brevi resurgit nocte, tecum vespere
Surgente notis clauditur praesepibus,
Astrisque jam cadentibus, cum pascua
Lento madescunt rore, prosilit pecus
Molles ad herbas. Hic tibi tunc alitum
Congratulantur cantus: hic felicibus
Aspirat auris obstrepens Favonius.
At tu, beate pastor, isto munere
Diu fruare; nec nemus nec florida
Offendat arva frigus acre: sed tibi
Aeterno aperti vere floreant agri.

II.

DAPHNIS

(Elegiarum Lib.)

Beate fons, ocelle fontium omnium
Qui picta multis prata floribus rigas,
Tuoque suavem rivulo halitum accipis
Unde ipse odoratis quoque affluis aquis:
Has lacrymas saevi doloris nuntias
Daphnis secundo amore jam Diis proximus,
Nunc omnium miserrimus, libat tibi:
Ut bella Erilla, dum calore languida
Tuis refrigerat papillas undulis,

Tuoque fessa conquiescit in sinu,

Quem mi peperit, identidem luctum hauriat:
Identidem illa illa hauriat, seu lucido
Fovet liquore membra, sive candidas
Manus, et aureas simul lavit comas.
Sic dura forsan molliet praecordia
Roburque tandem pectoris flectet sui.
Formosa Erilla, vosque, muscosi specus,
Et vos comantibus decorae ramulis
Valete lauri, quae meis laboribus
Saepe affuistis et doloris consciae

Impressa levi signa fertis cortice.

Vestris in umbris, vestro in amplexu miser
Non amplius meos amores concinam,
Nec sibilantium licebit arborum
Captare frigus in tenaci gramine,

Gregesve blanda detinere fistula.

Hunc ego diem hauriam supremo lumine:
Hoc intuebor ultimum solis iubar.

Jam jam emoritur animus mihi, et pallentia
Jam jam ora dirae imago mortis occupat.
Quare meo donate fletu et lachrymis.

Vale, beate fons, ocelle fontium.

« ÖncekiDevam »