Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Me miserum! quonam Dominae fiducia cessit?
Quid queror? et vano terreor ipse metu?

Parce, precor, mea Lux, si quid mala lingua locuta est,
Omnia magnus amor tuta timere jubet.

Sic deus ille mihi stimulum sub pectore fixit,
Raraque cum casto forma pudore venit.
Sed tua Penelopen superat constantia, quamvis
Illa sit Argolicae fama pudicitiae.

Ibo igitur, nec me certum tardabit eundi
Tristis hiems; segnes impiger odit Amor.
Illius äereas pennis tranabimus Alpes,

Atque aderit nostrae dux Cytherea viae.
Tuscus at incolumem postquam me acceperit Arnus,
Et dominam dabitur posse videre meam,
Tunc ego velatus myrto viridante capillos,
Persolvam magnis debita vota Deis.

III.

AD ANNULUM AB AMICA DATUM
(Eroticon, Lib. 11.)

Annule, dulce mihi dilectae munus amicae,
Annule delicias inter habenda meas,
Tu licet excellas auro pretiosus, et apte
Gemma sit artifici clausa ma gisterio,
Est aliquid, mihi quo meruisti gratior esse,
Scilicet in nivea te tulit illa manu.
Illa etiam dono cum te mihi tradere vellet,
In primis monuit quam sibi carus eras.
Mecum igitur semper noctesque diesque manebis,
Mille tibi amplexus, oscula mille feram.
Inque sinu ponere, manu dum nostra lavatur
Invida ne nitidum te mihi laedat aqua.

Tu modo, laeva, cave commissum perdere pignus,
Si qua hoc mandantis gratia tangit heri.

IV.

LAUDAT FERRARIAM

(Eroticon, Lib. I.)

Tandem Flaminiae nemorosa reliquimus arva,
Jam datur optatam cernere Ferrariam.
Hic mihi blanda Venus primum inspiravit amorem,
Raptaque libertas servitiumque datum.

Hic ego in exilium, domina damnante, profectus
Quas peperit poenas impia lingua, lui.
Omnia nunc tandem in melius praesentia divum
Rettulit et facta proelia pace fugat.
Spargite odoratos instructa per atria flores,
Debitaque antiquo sacra parate Lari.
Quisquis adest, votis faveat vicinia rixas
Ponat, et exultent compita laetitia;
Ipse Dionea redimitus tempora myrto
Imponam tepidis grana Sabaea focis.
Ferte pedem placata Venus mitisque Cupido:
Nec vos fortunae spernite dona meae.
Vobis magna satis, Superi, sunt munera parva,
Si modo mens nigra candida labe caret.
Vos, patriae turres, patrii salvete Penates,
Urbs faustis salve condita sideribus.

Tu superum templis domibusque ornata superbis
Finitimis effers invidiosa caput.

Dives agri, atque auri Leonello principe flores
Et populi turbam vix capis ipsa tui.
Jam tibi Pierios Phoebus largitur honores,
Vivida nec desunt artibus ingenia.

Te fecunda Ceres immensis frugibus implet,
Nec tibi Lenaeus dulcia musta negat.
Laeta saginati depascunt prata juvenci,
Lanigerae carpunt fertile gramen oves.

Te Pater Eridanus sinuoso flumine cingit,
Et vetat hostiles pertinuisse minas.
Martiae curis contemnunt classica cives,
Nullaque sunt, nisi quae proelia fecit Amor.
O felix nimium tellus, nimiumque beata!
Tu modo Coelicolas relligiosa cole.

Hic tibi perpetuum ver floreat, ipsaque nullo
Exercente sinum Gargara vincat humus.
Non lupus insidias stabulis meditetur apertis,
Et cum rore cadat nectar et ambrosia.
Tum gens secura exactis feliciter annis,
Elysias sedes et loca sancta petat.

ANGELO POLIZIANO.

Nacque nel 1454 a Montepulciano; indi trasse il nomignolo di Poliziano: il vero nome della sua famiglia era Ambrogini, come il Mencke assai bene dimostra, non Bassi come altri sostennero. Portossi, ancor fanciullo, in Firenze, dove amorosamente fu accolto da Cosimo e dove udi Marsilio Ficino e Giovanni Argiropulo. Diede la prima prova solenne del suo valor poetico, colle famose stanze per la giostra di Giuliano. A 27 anni lesse lettere greche e latine nell'accademia fiorentina e durò in quell' ufficio fino alla sua morte, avvenuta nel 1494. Sulla sua fine immatura corsero voci strane, riferite dal Mencke sull'autorità di Paolo Giovo, del Poeta di Montepulciano piuttosto volgare insultatore, che storico sereno.

[ocr errors]

GIRALDI. Dial. de poet. suor. temp.; col. 535. GIOVIO. El. vir. lit. ill.; p. 48. GADDI. De script. non eccl.; P. 11, p. 135. Voss. De historicis latinis. MOLLER. De Angelo Politiano Disputatio circularis. - Altorfi, MDCIIC. CLAUS WERN. Politianus, sive de Ang. Bassi Politiani, canonici olim florentini atque ingeniorum aetatis suae facile principis vitae scriptis et moribus liber.- Magdeburgi, MDCCXVIII.-MENCKE. Historia vitae et in literas meritorum Angeli Politiani ortu Ambrogini. - Lipsiae, MDCCXXXVI. HOFFMANN. Ang. Politiano's Lebensbild in Lebensbilder berühmter humanisten. - Leipzig, 1837. — Bonafous.

--

De Angeli Politiani vita operibus disquisitiones.

MDCCCXLV.

[blocks in formation]

MAHLY. Ang. Potitianus, ein culturbild aus der Renaissance. Leipzig, 1864. SERASSI. La vita di messer Angelo Poliziano. Bergamo, 1747. DEL LUNGO. Uno scolare dello studio fiorentino; nella Nuova Antologia, Vol. x, anno 1869, p. 215 e seg.

I.

IN PICTURAM PUELLAE

(Epigrammaton, Lib. 1.)

Ne dubita, picta est quam cernis virgo, sed acres
Hisce oculis flammas ejaculatur amor.

Hisce oculis vocem dedit ars, linguaeque negavit.
Heu fuge sed nulla est jam fuga, vulnus habes.

II.

IN SIMONETTAM

(Epigrammaton, Lib. 1.)

Dum pulchra effertur nigro Simonetta pheretro
Blandus et exanimi spirat in ore lepos,
Nactus Amor tempus, quo non sibi turba caveret,
Jecit ab occlusis mille faces oculis;

Mille animos cepit viventis imagine risus,

Ac morti insultans: est mea, dixit, adhuc.
Est mea, dixit, adhuc; nondum totam eripis illam;
Illa, vel exanimis, militat ecce mihi.

Dixit, et ingemuit, neque enim satis apta triumphis
Ille puer vidit tempora, sed lacrimis.

« ÖncekiDevam »