Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Illa autem in Cyrrham totum jacit agmen aquarum
Et: Munus, dixit, hoc pietatis habe.

Tum docta Eurymene certamen triste diremit:
Dum dirimit, pressit fluxa ruina comas,
Disiecitque omnes sublimi a vertice crines.
Disiectis Aquilo suavia mille dedit.

Concitatque Eurymene nunc hanc, nunc provocat illam,
Atque hostem, quoniam nescit, ubique putat.
Nec minus Aedone proles generosa Calypeus
Deturbat Clio, clam pede adorta pedem.
Nysa inter Corylos, inter myrteta Lycoris,
Se Nemesis lauro, se salice Hyla tegit.

Atque locum nactae modo in hanc jaculantur et illam
Et jaciunt furtim, seque deinde tegunt.
Dum socia Dryades arbusta indagine cingunt,
Atque illas latebris devoluere suis,

At tunc praecipiti prorumpunt agmine nymphae,
Atque omnes propere mutuus ardor habet:

Hybla Thöen, Charitessa Nedain, Lydam appetit Aegla
Et post se longum quaelibet agmen agit.
Certatim fugiunt, certatim deinde sequuntur
Alternoque errat Laurea utrinque gradu.
Ecce vides victas, modo quas vicisse putaras,
Nec sors una manet, nec manet unus honor;
Dumque ita decertant, dum ludicra praelia miscent,
Misceri audierunt omne fragore nemus.
Protinus arrexere aures, atque omnia lustrant,
Congestaeque manu procubuere nives.
Ecce adsultantes satyros de vertice montis,
Atque hilares Panas prosiluisse vident.
Nec mora festino complerunt omnia cursu
Et raptim instructos deseruere choros.
Tum rupes propere et solitos petiere recessus
Et trepidae latebris delituere suis.

NICOLÒ D'ARCO.

Nacque in Arco, castello nel Tirolo, nel 1479. Visse la prima giovinezza alla corte dell'imperatore Federico; ma, desideroso di pace, si ridusse nel castello avito, dove passò la sua vita fra gli studî e le tranquille gioie famigliari, e dove mori nel 1546.

GADDI. De script. non eccles.; P. 1, p. 35. -MAZZUCHELLI. Scritt. d'Italia; vol. 1, P. 11, p. 967. - BETTINELLI. Delle lettere ed arti mantovane; p. 104.

I.

AD CAESAREM CAROLUM QUINTUM

(Numerorum, Lib. 1.)

Invicte Caesar, quo ferus auspice
Tandem arva Mavors Itala deserit
Vastata ter denos per annos

Non sine strage hominum cruenta:
Olim triumphos nec Jove dispares,
Fractosque reges justaque praelia
Devicta contexam perenni
Carmine; nec renuente forsan

Auctore Phoebo carminis et Lyrae.

Mox grandiori aggressus opus tuba,
Dicam pharetratum Tyrannum
Usque ad Hyperboreos fugatum.
Si Noricorum servitio gravi

(Namque omnis in te spes sita) vendices,
Si nos retractantes benignus
Respicis imperioque firmas,
Gens illa nostris invidet otiis:
Nos indecorum mittere sub jugum
(Ni, Caesar, avertas ruinam)
Dissimulato odio, laborant.
Tentant iniquis conditionibus
Decreta majorum et tua deleas.
Pro saecla, inauditaeque leges,
Atque hominum truculenta facta!
Tu membra solvi nobilis Imperî,
Tu ne hanc nepotum perniciem feres?
Ah saeva contundas furentum
Consilia et temerariam vim.

Te liberorum tot moveant preces,
Te vota tangant et querimoniae,
Per sceptra, per sacrum precamur
Caesarei genium decoris.

II.

DE ADVENTU CAESARIS CAROLI QUINTI

IN ITALIAM

(Numerorum, Lib. 1.)

Caesaris adventu tellus subridet et aer;
Juppiter ipse dies candenti sole serenat;
Vestiri ante diem miratur frondibus arbos.
Haec illi ostendunt vernanti in flore juventae
Terrarum imperium portendi atque Amphitrites.

Ostendunt primae insolitos aetatis honores,
Olli parturiant qui aeterna laude triumphos.
Ergo Parthorum exuvias et parta trophaea
Cernere erit referentem illum et victricia signa
Ponentem Solymis felici sidere terris:

Insignemque Rhodon Romanis arcibus addet,
Imperiumque ultra Tigrim, Tanaimque locabit.
Sic erit; hoc certo praedixit carmine Phoebus
Conscia et ipsa suo arrisit Venus alma nepoti.

S'allude in questi ultimi versi alla profezia venuta nel 1530 d'Inghilterra a Venezia, la quale diceva che Carlo avrebbe soggiogato tutta l'Europa e l'Occidente.

Cfr. GREGOROVIUS. Storia della città di Roma; vol. vii, p. 298, nota.

III.

AD ILLUSTREM VERONICAM

CORRIGIAE DOMINAM

(Numerorum, Lib. 1.)

O diva, blandae quae citharae potes
Mulcere junctis carminibus feras,
Cui tantum inaccessos recessus
Pieridum penetrare fas est;

Non te tacebunt invida saecula

Vivam, nec atris nox tenebris premet
Post fata: at aeternum virenti

Fronde comam religata vives.

Vives; sonora fama canet tuba

Dotes honesti pectoris et bona

Queis tam nites praeclara, quam orbe
Sol nitidus sine nube opaca.

Vulgabit ut tu caelibe secubes

Contenta lecto: ut Pallados artibus

Exculta sacris, nil nisi altum

Nil nisi te meditere dignum.

Mox ut triumphum dicere Caesaris
Aggressa, Melae ad flumina patrii,
Et templa et immanes columnas
Caesareis oneres trophaeis.
Haec condat altis pyramidum jugis
Moles caducas: haec Babylonios
Instauret incassum labores
Mole sua ruitura tecta.

Sit quae securi certet Amazonum
Dorso fugacis vecta super feri,
Aut cursu inhumanos. fatiget
Marmaridum in silvis leones.
At tu perennes fertilis ingenî
Vena fluenti fundis opes tui:
Tu casta Musarum sacerdos
Ex adytis numeros reportas.
Quid jam moraris cingere duplici
Frontem corona? quando etiam tui es
Victrix, triumphatosque sensus

Subiicis et ratione frenas?

Erroris expers, fraudis et inscia

Vulgum et protervas invidiae minas,
Terrasque despectas jacentes

Alta petens rapido volatu.

Regina qualis cum volat alitum
Vicina coelo nubila dividens,
Nec curat insanam furentis

Vim Boreae, nec Apeliotae.

A meglio chiarire un luogo di quest'ode non è inutile ricordare che Veronica, rimasta vedova a trentatrè anni di Giberto da Correggio (26 agosto 1528.) si ten ne sempre scrupolosamente fedele alla memoria del marito. Essa non depose mai gli abiti di lutto e sulla porta della sua casa volle scolpiti i versi che Virgilio pone in bocca a Didone (Aen.; iv, 25):

Ille meos primus qui me sibi junxit amores

Abstulit, ille habeat secum servetque sepulchro.

La visita di Carlo V a Veronica, alla quale si accenna pure in quest'ode, avvenne il 23 marzo del 1530.

« ÖncekiDevam »