Illa autem in Cyrrham totum jacit agmen aquarum Et: Munus, dixit, hoc pietatis habe.
Tum docta Eurymene certamen triste diremit: Dum dirimit, pressit fluxa ruina comas, Disiecitque omnes sublimi a vertice crines. Disiectis Aquilo suavia mille dedit.
Concitatque Eurymene nunc hanc, nunc provocat illam, Atque hostem, quoniam nescit, ubique putat. Nec minus Aedone proles generosa Calypeus Deturbat Clio, clam pede adorta pedem. Nysa inter Corylos, inter myrteta Lycoris, Se Nemesis lauro, se salice Hyla tegit.
Atque locum nactae modo in hanc jaculantur et illam Et jaciunt furtim, seque deinde tegunt. Dum socia Dryades arbusta indagine cingunt, Atque illas latebris devoluere suis,
At tunc praecipiti prorumpunt agmine nymphae, Atque omnes propere mutuus ardor habet:
Hybla Thöen, Charitessa Nedain, Lydam appetit Aegla Et post se longum quaelibet agmen agit. Certatim fugiunt, certatim deinde sequuntur Alternoque errat Laurea utrinque gradu. Ecce vides victas, modo quas vicisse putaras, Nec sors una manet, nec manet unus honor; Dumque ita decertant, dum ludicra praelia miscent, Misceri audierunt omne fragore nemus. Protinus arrexere aures, atque omnia lustrant, Congestaeque manu procubuere nives. Ecce adsultantes satyros de vertice montis, Atque hilares Panas prosiluisse vident. Nec mora festino complerunt omnia cursu Et raptim instructos deseruere choros. Tum rupes propere et solitos petiere recessus Et trepidae latebris delituere suis.
Nacque in Arco, castello nel Tirolo, nel 1479. Visse la prima giovinezza alla corte dell'imperatore Federico; ma, desideroso di pace, si ridusse nel castello avito, dove passò la sua vita fra gli studî e le tranquille gioie famigliari, e dove mori nel 1546.
GADDI. De script. non eccles.; P. 1, p. 35. -MAZZUCHELLI. Scritt. d'Italia; vol. 1, P. 11, p. 967. - BETTINELLI. Delle lettere ed arti mantovane; p. 104.
AD CAESAREM CAROLUM QUINTUM
Invicte Caesar, quo ferus auspice Tandem arva Mavors Itala deserit Vastata ter denos per annos
Non sine strage hominum cruenta: Olim triumphos nec Jove dispares, Fractosque reges justaque praelia Devicta contexam perenni Carmine; nec renuente forsan
Auctore Phoebo carminis et Lyrae.
Mox grandiori aggressus opus tuba, Dicam pharetratum Tyrannum Usque ad Hyperboreos fugatum. Si Noricorum servitio gravi
(Namque omnis in te spes sita) vendices, Si nos retractantes benignus Respicis imperioque firmas, Gens illa nostris invidet otiis: Nos indecorum mittere sub jugum (Ni, Caesar, avertas ruinam) Dissimulato odio, laborant. Tentant iniquis conditionibus Decreta majorum et tua deleas. Pro saecla, inauditaeque leges, Atque hominum truculenta facta! Tu membra solvi nobilis Imperî, Tu ne hanc nepotum perniciem feres? Ah saeva contundas furentum Consilia et temerariam vim.
Te liberorum tot moveant preces, Te vota tangant et querimoniae, Per sceptra, per sacrum precamur Caesarei genium decoris.
DE ADVENTU CAESARIS CAROLI QUINTI
Caesaris adventu tellus subridet et aer; Juppiter ipse dies candenti sole serenat; Vestiri ante diem miratur frondibus arbos. Haec illi ostendunt vernanti in flore juventae Terrarum imperium portendi atque Amphitrites.
Ostendunt primae insolitos aetatis honores, Olli parturiant qui aeterna laude triumphos. Ergo Parthorum exuvias et parta trophaea Cernere erit referentem illum et victricia signa Ponentem Solymis felici sidere terris:
Insignemque Rhodon Romanis arcibus addet, Imperiumque ultra Tigrim, Tanaimque locabit. Sic erit; hoc certo praedixit carmine Phoebus Conscia et ipsa suo arrisit Venus alma nepoti.
S'allude in questi ultimi versi alla profezia venuta nel 1530 d'Inghilterra a Venezia, la quale diceva che Carlo avrebbe soggiogato tutta l'Europa e l'Occidente.
Cfr. GREGOROVIUS. Storia della città di Roma; vol. vii, p. 298, nota.
AD ILLUSTREM VERONICAM
CORRIGIAE DOMINAM
O diva, blandae quae citharae potes Mulcere junctis carminibus feras, Cui tantum inaccessos recessus Pieridum penetrare fas est;
Non te tacebunt invida saecula
Vivam, nec atris nox tenebris premet Post fata: at aeternum virenti
Fronde comam religata vives.
Vives; sonora fama canet tuba
Dotes honesti pectoris et bona
Queis tam nites praeclara, quam orbe Sol nitidus sine nube opaca.
Vulgabit ut tu caelibe secubes
Contenta lecto: ut Pallados artibus
Exculta sacris, nil nisi altum
Nil nisi te meditere dignum.
Mox ut triumphum dicere Caesaris Aggressa, Melae ad flumina patrii, Et templa et immanes columnas Caesareis oneres trophaeis. Haec condat altis pyramidum jugis Moles caducas: haec Babylonios Instauret incassum labores Mole sua ruitura tecta.
Sit quae securi certet Amazonum Dorso fugacis vecta super feri, Aut cursu inhumanos. fatiget Marmaridum in silvis leones. At tu perennes fertilis ingenî Vena fluenti fundis opes tui: Tu casta Musarum sacerdos Ex adytis numeros reportas. Quid jam moraris cingere duplici Frontem corona? quando etiam tui es Victrix, triumphatosque sensus
Subiicis et ratione frenas?
Erroris expers, fraudis et inscia
Vulgum et protervas invidiae minas, Terrasque despectas jacentes
Alta petens rapido volatu.
Regina qualis cum volat alitum Vicina coelo nubila dividens, Nec curat insanam furentis
Vim Boreae, nec Apeliotae.
A meglio chiarire un luogo di quest'ode non è inutile ricordare che Veronica, rimasta vedova a trentatrè anni di Giberto da Correggio (26 agosto 1528.) si ten ne sempre scrupolosamente fedele alla memoria del marito. Essa non depose mai gli abiti di lutto e sulla porta della sua casa volle scolpiti i versi che Virgilio pone in bocca a Didone (Aen.; iv, 25):
Ille meos primus qui me sibi junxit amores
Abstulit, ille habeat secum servetque sepulchro.
La visita di Carlo V a Veronica, alla quale si accenna pure in quest'ode, avvenne il 23 marzo del 1530.
« ÖncekiDevam » |