Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ratur.

Cantique.

E Deum laudamus, * te Dominum confitemur.

Te æternum patrem * omnis terra vene

Tibi omnes Angeli, tibi cœli et universæ potestates.

Tibi Cherubim et Seraphim * incessabili voce proclamant :

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth.

Pleni sunt cœli et terra majestatis gloriæ tuæ.

Tu gloriosus Apostolorum chorus,

Te Prophetarum * laudabilis numerus.

Te Martyrum candidatus * laudat exercitus. Te per orbem terrarum * sancta confitetur Ecclesia.

Patrem immensæ majestatis.

Venerandum tuum verum, * et unicum Fi

lium.

Sanctum quoque Paracletum Spiritum.
Tu Rex gloriæ, * Christe.

Tu Patris sempiternus es Filius.

Tu ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti Virginis uterum :

Tu devicto mortis aculeo,* aperuisti credentibus regna cœlorum :

Tu ad dexteram Dei sedes' in gloria Patris : Judex crederis * esse venturus.

Te ergò quæsumus, famulis tuis subveni, * quos pretioso sanguine redemisti.

Æterna fac cum Sanctis tuis in gloria numerari.

Salvum fac populum tuum, Domine, benedic hæreditati tuæ.

• et

Et rege eos, et extolle illos usquè in æter

num.

Per singulos dies* benedicimus te.

Et laudamus nomen tuum in seculum, et in seculum seculi.

Dignare, Domine, die isto, sine peccato nos custodire.

Miserere nostrî, Domine, miserere nostrî. Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodùm speravimus in te.

In te, Domine, speravi, non confundar in

æternum.

[ocr errors]

Prose pour les Morts.

IES iræ, dies illa, Crucis expandens vexilla, solvet seclum in favilla.

Quantus tremor est futurus, quandò Judex venturus, cuncta strictà discussurus. Tuba mirum spargens sonum per sepulcra regionum, coget omnes antè thronum.

Mors stupebit et natura, cùm resurget creatura, judieandi responsura.

Liber scritus proferetur, in quo totum continentur, undè mundus judicetur.

Judex ergò cùm sedebit, quidquid latet apparebit, nil inultum remanebit.

Quid sum miser tunc dicturus, quem patronum rogaturus, cùm vix justus sit securus? Rex tremendæ majestatis, qui salvandos salvas gratis, salva me fons, pietatis.

Recordare, Jesu pie, quòd sum causa tuæ viæ; ne me perdas illà die.

Quærens me, sedisti lassus, redemisti Crucem passus; tantus labor non sit cassus.

Juste Judex ultionis, donum fac remissionis antè diem rationis.

Ingemisso tanquàm reus, culpâ rubet vultus meus, supplicanti parce, Deus.

Peccatricem absolvisti et latronem exaudisti. mihi quoque spem dedisti.

Preces meæ non sunt dignæ, sed tu bonus fac benignè, ne perenni cremer igne.

Inter oves locum præsta, et ab hædis me sequestra, statuens in parte dextra.

Confutatis maledictis, flammis acribus addictis, voca me cum benedictis.

Oro supplex et acclinis, cor contritum quasi cinis, gere curam mei finis.

Lacrymosa dies illa, quâ resurget ex favilla. Judicandus homo reus huic ergò parce,

Deus.

Pie Jesu, Domine, dona eis requiem.
Amen

Cantique des Anges.

LORIA in excelsis Deo,

Et in terra pax hominibus bona voluntatis. Laudamus te. Benedicimus te. Adoramus te. Glorificamus te. Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam. Domine Deus, Rex cœlestis, Deus Pater omnipotens. Domine Fili unigenite, Jesu Christe. Domine

Deus, Agnus Dei, Filius Patris. Qui tollis peccata mundi, miserere nobis. Qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram. Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis. Quoniam tu solus Sanctus. Tu solus Dominus. Tu solus Altissimus, Jesu Christe. Cum sancto Spiritu, in gloria Dei Patris. Amen.

Symbole de Nicée.

REDO in unum Deum,

Patrem omnipotentem, Factorem cœli bet terræ. Visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum. Et ex patre natum antè omnia secula. Deum de Deo, lumen de de lumine. Deum verum de Deo vero. Genitum, non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines et propter nostram salutem, descendit de cœlis. Et incarnatus est de Spiritu sancto, ex Maria Virgine, ET HOMO FACTUS EST. Crucifixus etiam pro nobis, sub Pontio Pilato, passus et sepultus est. Et resurrexit tertia die, secundùm scripturas. Et ascendit in cœlum, sedet ad dexteram Patris. Et iterùm venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos. Cujus

« ÖncekiDevam »