Sayfadaki görseller
PDF
ePub

<< stolis Ecclesiae successio» (1). - Quod si catholici, quamvis in genere civilium rerum non ita coniuncti, connexi tamen aptique inter se unitate fidei mirabili tenentur, minime est dubium quin huius praecipue magisterii virtute et ope teneantur.

Scotorum nobiscum de fide dissidentium complures quidem Christi nomen ex animo diligunt, eiusque et disciplinam assequi et exempla sanctissima persequi imitando nituntur. At qui mente qui animo unquam adipisci poterunt quod laborant, nisi erudiri sese atque ali ad caelestia eâ ratione et via patiantur, qual Christus ipse constituit? nisi dicto audientes Ecclesiae sint, cui praecipienti ipse auctor fidei perinde obtemperari homines iussit ac sibi: Qui vos audit, me audit; qui vos spernit, me spernit? nisi requirant alimenta pietatis virtutumque omnium ex eo, cui Pastor summus animarum vicario dedit esse sui muneris, universi gregis cura concredita? Interea certum Nobis est Nostris non deesse partibus; imprimisque supplices contendere a Deo, ut inclinatis ad bonum mentibus velit potiora gratiae suae incitamenta adiicere. Atque utinam divina Nobis exorata benignitas hoc Ecclesiae matri solatium optatissimum largiatur, ut Scotos universos ad fidem avitam in spiritu et veritate restitutos complecti celeriter queat. Quid non ipsis sperandum, reconciliata nobiscum concordia? Confestim effulgeret undique perfecta et absoluta veritas cum possessione bonorum maximorum, quae secessione interierant. Quibus in bonis longe excellit unum, quo miserrimum est carere: sacrificium sanctissimum dicimus, in quo Iesus Christus, sacerdos idem et victima, Patri suo se offert ipse quotidie, ministerio suorum in terris sacerdotum. Cuius virtute sacrificii infinita nobis Christi applicantur merita nimirum divino cruore parta, quem actus in crucem pro salute hominum semel effudit. Harum fides rerum florebat integra apud Scotos, quo tempore S. Columba mortale agebat aevum itemque postea cum templa maxima passim excitarentur, quae maiorum vestrorum excellentiam et artis et pietatis. posteritati testantur. Necessitatem vero sacrificii vis ipsa et natura religionis continet. In hoc enim est summa divini cultus agnoscere et revereri Deum ut supremum dominatorem rerum, cuius in potestate et nos et omnia nostra sunt. Iamvero non alia est ratio et causa sacrificii, quae propterea res divina pro

(1) Adv. Haer. lib. IV.

prie nominatur: remotisque sacrificiis, nulla nec esse, nec cogitari religio potest. Lege veteri non est lex inferior Evangelii : imo multo praestantior, quia id cumulate perfecit, quod illa inchoarat. Iamvero sacrificium in Cruce factum praesignificabant sacrificia in Testamento veteri usitata, multo ante quam Christus nasceretur: post eius ascensum in caelum, idem illud sacrificium sacrificio eucharistico continuatur. Itaque vehementer errant, qui hoc perinde respuunt, ac si veritatem virtutemque sacrificii deminuat, quod Christus, cruci suffixus, fecit; semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata (1). Omnino perfecta atque absoluta illa expiatio mortalium fuit: nec ullo modo altera, sed ipsa illa in sacrificio eucharistico inest. Quoniam enim sacrificalem ritum comitari in omne tempus religioni oportebat, divinissimum fuit Redemptoris consilium ut sacrificium semel in Cruce consummatum, perpetuum et perenne fieret. Huius autem ratio perpetuitatis inest in sacratissima Eucharistia, quae non similitudinem inanem memoriamve tantum rei affert, sed veritatem ipsam, quamquam specie dissimili: proptereaque huius sacrificii efficientia sive ad impetrandum, sive ad expiandum, ex morte Christi tota fluit: Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus: et in omni loco sacrificatur, et offertur nomini meo oblatio munda: quia magnum est nomen meum in gentibus (2).

Iam, quod reliquum est, ad eos qui catholicum nomen profitentur Nostra propius spectat oratio: idque ob eam causam, ut proposito Nostro prodesse aliquid opera sua velint. Studere, quoad quisque potest, proximorum saluti christiana caritas iubet. Quamobrem ab eis primum omnium petimus, ut huius rei gratia orare atque obsecrare Deum ne desinant, qui lumen efficax mentibus affundere, voluntatesque impellere quo velit, solus potest. Deinde, quia ad flectendos animos plurimum exempla possunt, dignos se ipsi praestent veritate, cuius divino munere sunt compotes; ac bene moratae instituto vitae adiiciant commendationem fidei, quam profitentur: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona (3): unaque simul civilium exercitatione virtutum efficiant, ut illud quotidie

(1) Hebr. IX, 28.

(2) Mal. I, 11.

(5) Matth. V, 16.

magis appareat, religionem catholicam inimicam civitati, nisi per calumniam, traduci non posse: quin imo alia in re nulla plus reperiri ad dignitatem commodumque publicum praesidii.

Illud etiam magnopere expedit, tueri religiosissime, imo etiam stabilire firmius, septamque omnibus praesidiis tenere catholicam adolescentis aetatis institutionem. Haud sane latet Nos cupidae discendi iuventuti suppetere apud vos publice ludos probe instructos, in quibus certe optimam studiorum rationon requiras. Sed eniti atque efficere necesse est, ut domicilia litterarum catholica nulla in re concedant ceteris: neque enim est committendum, ut adolescentes nostri minus parati existant a litterarum scientia, ab elegantia doctrinae, quas res fides christiana honestissimas sibi comites ad tutelam et ornamentum exposcit. Postulat igitur religionis amor et patriae caritas, ut quaecumque catholici apte instituta habent vel primordiis litterisque, vel gravioribus disciplinis tradendis, ea constabilienda et augenda pro suis quisque facultatibus curent. — Aequum est autem adiuvari praecipue eruditionem cultumque Cleri, qui non aliter suum hodie locum digne utiliterque tenere potest, quam si omni fere humanitatis et doctrinae laude floruerit. Quo in genere beneficentiae catholicorum studiosissime ad opitulandum proponimus Collegium Blairsense. Opus saluberrimum, magno studio ac liberalitate inchoatum a pientissimo cive, ne patiantur intermissione collabi et interire, sed aemula munificentia in maius etiam provehant, ad fastigiumque celeriter perducant. Tanti enim id est, quanti providere ut ferme in Scotia sacer ordo rite congruenterque temporibus educi possit.

Haec omnia, Venerabiles Fratres, quae propensissimus in Scotos animus Nobis expressit, sic habete ut sollertiae potissimum caritatique vestrae commendata putetis. Porro eam navitatem, quam Nobis luculenter probastis adhuc, probare pergite, ut ista efficiantur quae non parum videntur proposito conducibilia. Perdifficilis sane causa est in manibus, ut professi saepe sumus, humanisque viribus ad expediendum maior; sed longe sanctissima, consiliisque divinae bonitatis apprime congruens. Quare non tam difficultas rei Nos commovet, quam recreat ea cogitatio, vobis ad praescripta Nostra elaborantibus, Dei miserentis opem numquam abfuturam.

Auspicem caelestium munerum, et paternae Nostrae bene

volentiae testem vobis omnibus, Venerabiles Fratres, clero, populoque vestro Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die 25 Iulii 1898, Pontificatus Nostri anno vicesimo primo.

LEO PP. XIII.

EX S. CONGREGATIONE CONCILII

NANNETEN.

DISPENSATIONIS MATRIMONII

Die 29 Ianuarii 1898.

Sess. 24 cap. 4. de ref. matr.

COMPENDIUM FACTI. Anna-Maria in aetate 22 annorum constituta die 29 Iunii 1891, servatis Tridentini solemniis nubebat Petro-Iosepho ann. 22, e Dioecesi Nanneten. Instaurata, ipsa matrimonii die, vita coniugali, sponsi eodem toro usi sunt; at nihilo secius, dictitat vir, matrimonium haud fuit consummatum: siquidem Maria vel quia, non perfecte sui compos, maritalium officiorum erat nescia, vel quia ad ea obeunda ob hysterismum, quem vocant, erat impar, semper coniugale debitum marito denegavit; et hunc, quem iam ter vel quater reliquerat, post sex menses non amplius reversura deseruit.

Vir, cum frustra tentasset illam ad se reducere, divortium civile (uti vocant) petiit et obtinuit, ac postea SSmum rogavit, ut dignaretur dispensare super suo matrimonio rato et non consummato cum Maria-Anna.

Disceptatio Synoptica

VOTUM THEOLOGI. Qualecumque sit coniugium, vel legitimum tantum, vel etiam ratum, adhuc tamen iure subsi

stit, et firmitatem obtinet suam, etiamsi nondum liberis operam coniuges dederint; unde iure optimo a legitimo, vel rato coniugio distinguitur consummatum, non sane dixerim quasi coniugium a coniugio, sed quasi ulterior vel rati, vel legitimi coniugii gradus... Hinc plane proficiscitur, posse coniuges etiam post datam mutuam fidem, et factam invicem suorum corporum potestatem, ex consensu abstinere, firmo nihilominus manente coniugii vinculo, ita docente inter ceteros Augustino in Lib. 1 De nuptiis et concupiscentia v. 11, – ibi -: « Quibus vero placuerit ex consensu ab usu carnalis concupiscentiae in perpetuum abstinere, absit, ut inter illos vinculum coniugale rumpatur; imo eo firmius erit, quo magis ea pacta secum inierint, quae carius, concordiusque servanda sunt non voluptariis nexibus corporum, sed voluntariis affectibus animorum ». Berardi In ius eccl. univ. comm. vol, 2, pag. 16. Edit. Medio!. 1847.

Huic doctrinae plene consonat quod ab Isidoro Hispalensi disputatur lib. 9 originum, nempe: « Tres ob causas coniuges dici. Prima est caussa prolis, de qua legitur in Genesi: et benedixit eos dicens: crescite et multiplicamini. Secunda caussa adiutorii, de qua ibi in Genesi dicitur: non est bonum hominem esse solum, faciamus ei adiutorium simile. Tertia caussa incontinentiae, unde dicit Apostolus, ut qui se non continet, nubat - Postremo haec causa tum demum suborta fuisse videtur, cum in statu naturae lapsae ingravescere humana infirmitas coepit, ad quam sane unam Apostolus respexit. Ex quibus tribus causis apertissime patet, non solum verum matrimonium dici, quod necdum consummatum sit, verum etiam illud, in quo coniuges concordi voluntate de continentiae bono servando consentiunt ».

In Casu de quo agitur mulierem Annam Mariam Magdalenam verum consensum dedisse, et morbum quo laborat non huiusmodi tunc temporis fuisse, qui contractum matrimonialem irritum faceret, impugnari haud posse videtur. Ex Actis quidem satis superque constat, Annam Mariam Magdalenam semper denegasse viro suo Petro Iosepho de

« ÖncekiDevam »