Sayfadaki görseller
PDF
ePub

bitum reddere coniugalem ob suas qualitates cum physicas tum morales; sed minime apparet quod qualitates illae, quae aliquando maximam animi corporisque eius perturbationem et commotionem afferunt, huiusmodi esse, ut aequiparari possint animo amenti vel furioso habitualiter; ita ut ex iure naturae deducatur nullum coniugium, ob defectum capacitatis ad assensum praestandum.

Omnibus interrogationibus illi factis, semper respondet: morbum quo laborat causam fuisse et esse suae denegationis ad debitum reddendum coniugalem. - Ex capite igitur consensus non videtur inficiari posse matrimonium initum inter Petrum Iosephum et Annam Mariam Magdalenam. Et re quidem vera, neque Ipsa, neque Petrus, neque testes, neque Defensor vinculi ullum de hoc verbum habent. Superest igitur ut definiatur quid sentiendum sit de altero capite, nempe de absoluta et constanti denegatione mulieris Annae Mariae Magdalenae ad debitum reddendum coniugale; et an parendum sit postulationi Petri, qui hanc ob causam instantissime expostulat solutionem matrimonii sui rati tantum, et non consummati, ut ipse fatetur. De intrinseca ratione et essentia matrimonii est, ex ipso iure naturae, obligatio et traditio corporum ad usum et copulam coniugalem. Si ergo unus ex coniugibus numquam coniugale debitum reddere velit, immo et declaret se numquam redditurum, quaecumque sit causa in medium allata, nonne evidentissime patet deficere in casu traditionem corporis et obligationem ad usum et copulam coniugalem? Concinne et concise, more suo, Clar. Card. D' Annibale loquens de consensu ad matrimonium contrahendum necessario, sic se habet: « Super eadem re; nempe super iure coeundi, quo, ultro citroque tradendo, matrimonium contrahitur: quocirca si desit haec mutua traditio saltem implicita, matrimonium ne intelligi quidem posse verius est ». Et in Nota 4 addit: « Quidam, et in primis ex hodiernis, contra putant. Aiunt, aliud est dominium, aliud usus sui corporis; matrimonium, retento dominio sui corporis, contrahi non potest;

retento usu potest. - R. Nego prorsus; quia per matrimonium, non corpus alterius acquiritur, quod esset dominium acquirere, sed ius eius utendi. Et licet dominium acquireretur, conditio esset contra naturam actus v. 11, 112 quia dominium cum sit ius utendi de re sua, ab usu perpetuo separari non potest L. 62, De usufr., L. 8, De usu legat. Et ne renunciatione abdicari potest; alias, qui ab invito debitum extorqueret, fornicaretur ». Summula Theol. mor. vol. III, pag. 348, edit. III. Cumque hoc in Casu non habeantur quae, duce Berardio, superius innui, consensus nempe utriusque coniugis in abstinendo ab officiis coniugalibus; ob quem firmum manet vinculum matrimoniale, restat ut ad examen revocentur quae allata sunt ad probandum matrimonium non fuisse consummatum, proindeque locum esse dispensationi ex parte Pontificis, super matrimonio rato et non consummato. Si ad unguem in causis matrimonialibus servari debeant, et nemini dubium, quae sapientissime praescripta sunt et a Benedicto XIV, in Const. Dei miseratione; et a S. C. C. in sua Instructione edita die 22 Augusti 1840; inspicienti et consideranti actus huius Causae, statim menti occurrunt nonnulla, neque levis momenti, quae dubitationem aliquam inducere possunt ad clare proferendum iudicium, quodcumque fuerit, suum. Attamen, cum in legibus non tam litera quam spiritus prae oculis habendus sit, ut dignosci possit quaenam fuerit mens legislatoris, et scopus intentus in lege condenda, multae difficultates saepissime evanescunt, sicuti nebula sole apparente. - Optimo iure Defensor vinculi opponit quae Benedictus XIV statuit hac super re, et praesertim Instruct. edita a S. C. C. de inspectione corporis cum viri, tum mulieris, et cui inspectioni Maria Anna Magdalena obfirmate se subiicere noluit. Nihilominus inspectio mulieris non ita est intelligenda, ut ea deficiente, quacumque ex causa, nulla alia supersit via ad probandam inconsummationem matrimonii. Etenim ex lege Decretalium duo sufficiunt ad inconsummationem evincendam, iuramentum nempe coniugum, et testes, qui de re

Acta, Tom. XXXI. fasc. CCCLXI.

2

ligione iurantium deponant. Et bene quidem, alioquin quid esset iudicandum, quando controvertitur de muliere vidua, quae assereret numquam reddidisse debitum viro, a quo petit seiungi ob impotentiam eius? Hoc in casu reapse ad nihilum proficeret inspectio mulieris, ut patet, et notat Card. De Luca; ergo non per solam et exclusive inspectionem corporis mulieris Annae Mariae Magdalenae, probari potest et debet inconsummatio matrimonii in Casu. Huic illationi favet mirabiliter praxis S. C. C. Sufficiat, prae aliis, in medium afferre Resolutionem S. C. C. in Causa iterum discussa sub die 13 Iunii 1896; et aliam sub die 8 Maii 1897; Acta S. Sedis, vol. XXIX, pag. 543; vol. XXX, pag. 135. ex quibus colligitur ad adstruendam non consummationem matrimonii sufficere iuramentum coniugum, et testium depositiones, qui de religione iurantium deponant.

Pergit insuper Defensor vinculi ad labefactandam rationem desumptam ex sex hebdomadibus in domicilio coniugali consumptis ab Anna Maria Magdalena, quibusque durantibus pertinaciter debitum coniugale denegavit, et scribit:

Hoc mihi tamen argumento non est, eam ipsam in posterum assensum omnino recusare; habebat enim quod renueret valetudinis infirmitatem ». In posterum quid fiet, Deus solus scit; de hoc non quaerimus in Causis iudicialibus, in quibus disceptatur praecise de una vel alia re, sicuti et in nostra. Verum ne est Annam Mariam Magdalenam semper denegasse, sex hebdomadibus durantibus, debitum coniugale? Fatetur et ipse 'Defensor vinculi. Petrus Iosephus tenetur nec ne expectare hoc futurum tempus, ut possit uti iure suo in re sua? Audiamus DD. Ursaya Discept. Eccl. tom. 3, part. 2, n. 93, scribit: « Pro alia tamen causa admittitur a DD. impotentia viri ad consummandum matrimonium, ne uxor cogatur in vita ad caelibatum servandum, vel subiiciatur incontinentiae periculis ». - Idque a fortiori ibidem arguit vel ex eo quod, iustam praebeat dispensationis causam voluntaria etiam dilatio riri alioquin potentis consummando matrimonium. Vid. Mansella,

[blocks in formation]

ibi -:

De imp. matr. dirim. p. 346. Consonans huic doctrinae est quod legitur in Quaest. CCCCLXXIX. Tomi XII, ор. Benedicti XIV. Prati in typ. Aldina 1844. « Nec deesse Doctores, qui asserunt voluntariam coniugis dilationem in matrimonio consummando praebere iustam causam obtinendi a Summo Pontifice dispensationem super matrimonio rato, et non consummato; Ancharan. cons. 239, n. 4, quod secutus est Cardinalis Lancellottus in quodam suo Voto exarato in causa Hispalen. dissolutionis matrimonii impresso apud citatum Ursayam tom. 3. par. 2. Discept. 21. num. 77 et num. 95 et sequentibus ». Cum ergo Petro Iosepho petenti debitum coniugale ab uxore sua, ista semper et constanter refutaverit annuere legitimae petitioni eius; quidquid sit de causa ab ipsa allata denegationis huiusmodi; idest vel ob morbosam aversionem, vel ob ignorantiam huiusce officii maritalis, semper in confesso remanet Petrum Iosephum ex voluntaria denegatione uxoris suae, versari in illa conditione, quae a DD. admittitur ad obtinendam nempe dispensationem Pontificis in matrimonio rato et non consummato. Et contra hanc illationem nihil proficiunt quae Defensor vinculi obiicit, vel ex diversa sententia Medicorum vel ex varia testium depositione. Libentissime, si velit, admittimus quae arguit Defensor; attamen quae illatio descendit? Num in praeiudicium inconsummationis matrimonii in casu? Minime. Medici loquuntur et testantur de possibilitate vel impossibilitate in posterum consummationis matrimonii ex parte Annae Mariae Magdalenae; et testes de causa denegationis debiti coniugalis, et unus testimonium dicit de mala voluntate mulieris; et alter de sola aegritudine eius. Iterum repetam: non de hoc quaerimus, sed de consummatione vel non matrimonii; hoc nec Medici, neque testes affirmant. Ad haec: parochus mulieris, vir modestia, gravitate et ingenii acumine conspicuus, sicuti scribit Episcopus Nanneten., et qui Annam Mariam Magdalenam iuridice interrogavit, et responsa accepit, in ea confidenter est sententia, ut Anna Maria Magdalena gravi morbo ner

[ocr errors]

20

NANNETEN.

voso laborans, semper ob id officia adimplere refutaverit matrimonii. Inconcussa ergo remanent principia desuper allata circa voluntariam coniugis dilationem in matrimonio consummando. Postremo, Collusio omnino videtur excludi ab actis huius processus; e contra animorum dissociatio et alienatio in aperto sunt. Interrogatus Petrus, an si sponsa consentiret tandem aliquando ad veram vitam coniugalem cum ipso ducendam, satisfaciendo nempe matrimonialibus officiis, ipse paratus esset ad iterum ducendam Mariam Annam Magdalenam suam in domum, respondit: Non, tout est fini ». Uxor vero interrogata: < Consentiriez-vous à reprendre la cohabitation? » respondit: « Non ». Cum ergo moraliter impossibilis sit animorum reconciliatio, et corporum commixtio, quale natura exigit, Petrus Iosephus cogendus esset ad perpetuam viduitatem. Atqui hoc admitti non potest, ergo attenta etiam praxi S. C. C. putarem, sub censura semper, et salvo meliori iudicio etc. adesse causas sufficientes ad consulendum SS. pro dispensatione a matrimonio rato et non consummato in casu.

VOTUM CANONISTAE. Consultor ait, sese censere matrimonium inter Petrum et Annam probabiliter fuisse irritum ob naturam aegritudinis, qua laborat mulier; certo autem, quantum sciri potest, non fuisse consummatum; ideo valde optandum esse, ut dispensatio petita concedatur. Nam nulla spes affulget, ut in idipsum revertantur, dispensatione autem utriusque saluti melius consulatur.

Postquam documenta illa Romam allata fuerunt, mox ad Rmum Episcopum Nannetensem a S. C. C. datum est solitum rescriptum delegationis apostolicae ad conficiendum processum, tam super nullitate, quam super asserta non consummatione et causis dispensationis ad tramitem Const. Bened. XIV Dei miseratione et Instr. S. C. anni 1840 cum solitis clausulis.

Quod rescriptum delegationis summopere videtur excitasse admirationem Rmi Antistitis Nannetensis. Cuius admirationis principalis ratio videtur fuisse illa, quod existi

« ÖncekiDevam »