Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Profecto non ego facile credam, praeclarissimum illud ecclesiae lumen ac insignem fori principem, Card. De Luca nec saepedictum cap. 5 De frigid. et malef. nec optimam cuiuscunque legis interpretem, subsecutam observantiam, cognovisse. Profecto Card. De Luca ea in sententia est ut, posito coniugum genio, non ineptorum condormitione, probatio inconsummationis matrimonii, si mulier in aspectu corporis sui confidere nequeat, fere impossibilis sit. « Difficultas magna apud me erat, ita ille De matrim. disc. 9, n. 15, quod ageretur de vidua, quae cum viro iam dormierat, ideoque non agnoscebam quomodo convinci posset negativa consummationis matrimonii, licet enim id non sit omnino impossibilis iustificationis, attamen videtur nimium difficilis, adeo ut sit difficultas, quae quodammodo fraternizet cum impossibilitate ». Iam vero si iuramentum coniugum una cum testibus septimae manus asserentibus, coniuges esse periurii incapaces omnique fide dignos ad adstruendam inconsummationem matrimonii sufficeret, viduis ipsis quae cum viro etiam atque etiam dormierunt inconsummationis probatio, non minus quam virginibus, in promptu semper est. Etenim septimae manus testimonio in huiusmodi causis. virgines non minus quam viduae indigent. Non facile autem contingit ut septimae manus testes coniugibus se inducentibus periurii notam appingant.

Supervacaneum duxi verba facere de inquisitionis vitiis, quoniam accurate ac docte de his disputat lectissimus consultor canonista; et, mora haud interiecta, ad inscriptam rogationis formulam submisse postulo rescribi: «Negative ».

Quibus praemissis propositum fuit diluendum

Dubium

An consulendum sit SSmo super dispensatione a matri

monio rato et non consummato.

RESOLUTIO. Sacra C. C. re disceptata sub die 29 Ianuarii 1898, censuit respondere: Praevia sanatione actorum, affirmative.

APPENDIX QUOAD IMPEDIMENTUM IMPOTENTIAE. Instr. S. C. S. Officii 1858 (Pro conficiendo processu super viri impotentia, et non secuta matrimonii consummatione, accedente Pontificis dispensatione ab accurata observantia praescriptionum Bullae Benedicti XIV. Dei miseratione).

Iudex ad hoc deputatus prae oculis habeat quod examina, quaecumque illa erunt, fieri debent sub iuramenti fide; et cancellarius curiae episcopalis, vel altera persona deleganda, interrogationes, responsa, et quaelibet acta scripto tradet, facta prius adnotatione mensis, diei, anni, loci, et personae iudicis coram quo conficiuntur acta, nec non cuiuslibet testis examinandi.

Testes singillatim audiantur, et in fine examinis se subscribant proprio nomine, vel cum signo crucis quatenus sint illiterati.

Primus ille coniux audiatur, qui actor est in causa. Interrogationes Iudicis arbitrio, prudentiae et sagacitati relinquuntur: attamen pro eius commoditate sequentes traduntur quibus alterae addantur prout melius in Domino iudicaverit ad factorum veritatem magis magisque eruendam, nimirum: A quanto tempore sese cognoverint sponsi ante matrimonium; an parentum consensu, sponte, et mutua voluntate illud inierint: an in sequenti nocte in eadem domo, eodemque cubiculo, et toro cubaverint, officiisque coniugalibus ultro libenterque operam dederint; an matrimonium consummaverint; an ipse examinatus cognoscat, vel suspicetur causas propter quas consummare nequiverint, licet iteratis vicibus etiam in sequentibus noctibus ausi fuerint ; an id contigerit ob nimiam angustiam cunni mulieris, vel ob immodicam sui penis crassitudinem, aut propter debilitatem, ita ut nulla, vel parvi momenti fuerit erectio; an, quae, et quanto tempore adhibita fuerint medicamenta, et quinam fuerint effectus; quamdiu simul vixerint, et condormierint; quis primus alterum coniugem deseruit, et an etiam aliae causae accesserint: an et quibus parentibus, amicis, vel vicinis secreto manifestaverint quod matrimonium non fuerit consumma

tum, eosque singillatim nominet. Haec vel similia etiam ab altero coniuge requirantur, ut an inter se apprime conveniant dignoscatur.

Deinde testes qui ab ipsis coniugibus fuerint recensiti, seorsim examini subiiciantur. Prius vero eorumdem parentes audiantur, uti praesumptive magis informati; postea vero famuli, et viciniores. Si quis illorum obierit, vel longinquas regiones petierit, in actis innuendum erit. Interrogationes autem sequentes proponuntur, sed immutandae pro rerum adiunctis: - An cognoscat coniuges de quibus sermo; an sciat utrum libenter mutuoque affectu sese copulaverint, condormierint, et matrimonium consummaverint; an sit instructus quibus de causis consummare nequiverint, et an, et quid ad illas amovendas experti fuerint; utrum et quae conquestio inter ipsos extiterit; quaenam sit fama tam apud se, quam apud alios de hac praetensa non consummatione.

Singulorum testium absoluto examine, duo saltem ex celebrioribus civitatis physici medicinam et chirurgiam callentes seligantur, corpus viri inspecturi super eius potentia ad coeundum cum muliere maxime virgine, nec ille physicus praetereundus qui forsan antea fuerit adhibitus ad viri incommoda medenda. Animadvertendum autem, ut mediis utantur licitis et honestis, et perscrutandum praecipue utrum. illius virilia sint iuxta naturae leges accurate conformata: nimirum an penis naturalem habeat dimensionem, promptamque erectionem ad coeundum necessario duraturam; an aliquo morbo fuerit affectus, a quanto tempore, et cuiusnam characteris; an fibrae compactae et consistentes, seu potius flaccidae lassaeque sint; an testes sani, naturalisque magnitudinis, et utrum aliquo vitio laboraverint, vel adhuc laborent; quo in casu morbi characterem, et causas investigabunt; an verus, vel recens, naturalis, vel acquisitus, et an curabilis, nec absque salutis periculo. - Quibus omnibus diligenter inspectis, singula sub iuramento scripto tradent, et quid ipsi sentiant de viri impotentia an acquisita,

vel ingenita, absoluta vel relativa tantum, ingenue fateantur nullaque relicta ambigendi ratione.

Corpus insuper mulieris, sed maxime illius genitalia membra a duabus saltem obstetricibus in arte et praxi peritioribus ac bonis moribus imbutis inspiciantur, adhibito prius mulieris balneo, si necessario praemittendum physici et ipsae iudicaverint. Accurate observabunt signa integritatem mulieris constituentia, nimirum conformationem partium, iuncturam, duritiem, rugositatem, et colorem; an hymen sit integrum, vel confractum in totum vel in parte; hoc in casu an et qua naturali causa, seu potius e congressu extranei corporis contigerit; an myrtiformes carunculae inveniantur, earumque magnitudinem, numerum, et conformationem, aliaque signa ab arte tradita integritatem aut corruptionem mulieris constituentia sedulo inspiciant. Deinde unaquaeque seorsim singula, quae repererint, sub sacramento iudici, et a cancellario scripto fideliter tradenda, distincte exponat, et quid ipsae sentiant de illius integritate declarent. Earumdem depositiones praedictis physicis examinandae tradantur, ut decernant num mulier adhuc integra habenda sit atque matrimonium non consummatum iudicandum. Verum si aliquod dubium adhuc explicandum supersit, opportunis ab ipsis physicis concinnatis interrogationibus, iterum obstetrices examinentur, et si nihilominus anceps peritorum iudicium permanserit, corpus mulieris ab ipsis inspiciatur, adstante vero matrona antiquae virtutis, nullique exceptioni obnoxia, et ab Ordinario designanda. Expleta inspectione, iudicium dabunt physici singulasque proferent rationes, quibus ipsorum sententia innititur.

Praetereunda tamen non erit investigatio super qualitate testium audito eorumdem parocho vel alia proba et apprime instructa persona, utrum ipsi sint bonis moribus imbuti, ac plenam mereantur fidem illorum depositiones.

Omnibus superius recensitis diligenter ab Ordinario collectis, illa ad S. Congregat. mittere festinabit, decretorio eius iudicio subiicienda.

Instr. S. C. S. Officii Septemb. 1890

Episcopo Myssuriensi qui doceri petebat modum procedendi in iis causis matrimonialibus, in quibus agitur de impedimento impotentiae, Emi PP. S. C. S. Romanae et Universalis Inquisitionis Instructionem supra relatam trasmittendam mandarunt cum animadversionibus quae sequuntur.

1. Quamvis concedatur dispensatio a rigorosa observantia formae per Benedictinam Constitutionem Dei miseratione praescriptae, id tamen intelligendum erit durantibus circumstantiis expositis, et in casibus in quibus eius observantia foret impossibilis aut valde difficilis.

2. Atque hisce etiam in casibus ab ea, quo minus fieri poterit, erit recedendum, et curandum ut saltem in substantialibus observetur.

3. Idcirco si processus conficiendus erit in civitate ubi Episcopus residet, vel in locis ab ea haud ita longe dissitis, eius observantia accuratior esse debebit quam in iis in quibus ob distantiam, ob peculiaria adiuncta, et ob defectum idonearum personarum id praestari nequeat.

4. Ad ea loca ubi unus tantum missionarius reperitur, mittendus erit alter sacerdos qui illi adsistat tamquam vinculi matrimonialis defensor, ac simul examina assumant, physicam partium inspectionem decernant eo meliori modo quo fieri poterit pro locis et pesonarum adiunctis.

5. Confectis actis, antequam Ordinarius ad sententiam procedat, integrum processum mandabit uni vel pluribus sacerdotibus, quos peritiores existimaverit, eorumque votum exquiret tam circa formam quam circa substantiam; et quatenus ipsis moralis certitudo exinde hauriri posse videatur, Ordinarius, audito vinculi defensore, iudicabit in prima instantia, et deinde acta cum sententia a se lata transmittet ad Metropolitanum, atque etiam, si libuerit, immediate ad S. Sedem.

6. Si vero sacerdotibus memoratis acta minus sufficere visa fuerint, compleantur, et deinde iudicabitur ut supra. 7. Quando vero ex serie actorum impotentia concluden

« ÖncekiDevam »