Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Disceptatio Synoptica

VOTUM CANONISTAE. Accedens ad causae meritum, non dubitarem Ordinarii conclusionibus adhaerere ob argumenta, quae sapienti iudicio RR. PP. perpendenda subiicio. Conclusiones Ordinarii fuerunt, constare de matrimonii inconsummatione, et de causis ad dispensandum sufficientibus.

Et quoad matrimonii, de quo agitur, inconsummationem praesto sunt, cum primis, iurata utriusque coniugis testimonia. Sane Michael, qui actorem gerit, interrogatus a) utrum post nuptias convixerit cum uxore sua, respondit : « Per duas dies erat mecum. Tertia die post coenam exivit e cubili et amplius non est reversa.... Quia tunc fulguravit et coelum tonuit et iam tenebrae erant non potui exire ad quaerendum. eam. Nemo in pago nostro potuit mihi dicere nec altera die quo progressa sit.... Circiter septies vel octies fui apud parentes eius, sed nunquam inveni eam. Parentes eius dixerunt, se nescire ubi sit filia »...; b) utrum, eo tempore quo convixit cum uxore, vixerit cum ea ut cum uxore sua, condormierit cum ea in eodem lecto, fuerit commixtio carnalis, cum copula, respondit : « Ut cum uxore mea non vixi cum ea. In eodem lecto fuimus sed illa egressa est ex eo; commixtio carnalis non fuit... quia illa statim egressa est ex lecto quando hoc volui. Ego volui hoc facere dixique ei, amplexus sum etiam eam in hunc finem, quin tamen verenda eius tetigissem, sed illa tunc statim me reliquit et in cistam decubuit. Utraque nocte volui copulam cum ea, sed illa utraque vice descendit de lecto... Quia noverca mea in eodem cubili fuit, nolui rem urgere ne animadverteret... Consanguinei mei postea dixerunt mihi, uxorem meam ideo me deseruisse, quia hoc debitum postulassem ab ea; non debuisse, dixerunt illi mihi, hoc statim postulare »...; c) utrum post discessum uxoris rursum et quoties convenerit cum ea respondit : « Nunquam conveni cum ea, praeter unum casum, tunc scilicet quando, ante quatuor menses, apud parochum Kisberiensem fui, et ante eum interpellavi

eam, visne ad me redire, vel visne separationem? illa respondit se velle separationem ».

Elisabeth interrogata de tempore, quo post nuptias apud maritum commoravit, respondit : « Duobus diebus fui apud eum, vel melius vespere feriae secundae adveni ad eum in Làzi, ibi fui feria tertia et quarta, et vespere feriae quintae abii. Ideo deserui eum quia non amavi. Ex Làzi ad parentes meos ivi in Hànta. Matri meae tunc dixi maritum meum a me non amari et ideo me deseruisse eum. Mater respondit : - Scivi sic futurum esse.... ». Interrogata utrum convixerit cum marito suo« ut cum marito, an condormierit cum eo in eodem lecto, an fuerit commixtio carnalis cum copula, an sciverit qui sit finis praecipuus matrimonii et quomodo fiat copula, an dixerit marito cur ei matrimonii consummationem denegaverit »; respondit : « a) Non vixi cum eo ut cum marito. Quando ego decubui ille ad me venit, sed ego dixi ut abiret et abiit. b) Ego nescivi hunc finem matrimonii, et putavi sic fore etiam in matrimonio sicut antea erat; nec hoc scivi quomodo fieret generatio. Istud pariter nescivi quid voluerit maritus quando ad lectum meum venit, et ideo tantum misi eum, quia nec videre volui eum. e) Istud dixi ei me hoc modo non fuisse cum aliquo, et nec in futuro velle esse.... ». Interrogata de mariti tentaminibus respondit : « Prima nocte, quae fuit inter feriam secundam et tertiam in lectum meum venit, sed quando dixi ei ut abiret abiit. Aliis vicibus nec hoc fecit. Sequenti enim nocte ego in cista decubui, maritus ad me venit, manum meam tenuit, sed ego dixi ei ut abiret et abiit. Tertia nocte iterum in cista dormivi sed tunc maritus iam nec venit ad me ». Interrogata : « In ceteris quomodo praeteriit commoratio tua in domo mariti? fuit pax inter vos ? fuistine cum eo etiam per diem? de quo locuti estis? » Respondit : « Non sumus rixati; semel iratus fuit quando monuit ut festinarem coenam meridianam.... Per diem extra tempus refectionis non fui cum eo, per diem Michael erat laborans in agris. Non sumus collocuti invicem. Nec cum noverca ma

riti mei sum locuta, quae in eodem cubili habitavit ». Ad interrogationem: « Quoties convenisti cum marito tuo post abitum? de quo locuti estis? vocavitne maritus tuus ut revertaris? quoties? sciunt ne hoc etiam alii? » Respondit: << Semel conveni cum eo in Kisber, mense Maii huius anni, coram parocho Kisberiensi. Parochus interrogavit me: – amas ne maritum tuum? - ego respondi: non amo, et dixi me separationem optare. Alia occasione non sum locuta cum marito. Maritus mihi non dixit ut reverterer, sed per uxorem patrui mei postulabat hoc et audivi maritum pluries fuisse apud patruum et etiam apud parentes meos, et qui- . dem semel valde irato animo. Ego nuntiavi ei me nolle reverti. Sciunt de his patruus meus et uxor eius et mater mea >>.

Iamvero haec, quae Michael et Elisabeth iurato asserunt de matrimonii inconsummatione, fidem mereri, dubitare nos omnino non sinit multiplex et grave hac de re testimonium, scilicet Vicarii Gen. fungentis munere iudicis, septimae manus ex utraque parte, aliorumque testium vocatorum ex officio.

Iudex delegatus in sua relatione super processu haec habet: « Certum est illud, matrimonium, nunquam consummatum fuisse..... Ad hoc asserendum, praeter sacramenti fidem, ipse candor morum et sinceritas intemerata tum viri tum mulieris, totusque eorum externus habitus sinceritatem praeferens, me inducunt ». Et de viro speciatim ait: << Commendat petitionem mariti, eius orthodoxa fides et prompta obedientia, Ecclesiae debita, qua ductus paratissimus est stare iudicio Sanctitatis Vestrae... Possem etiam vitae integritatem probosque mores, quibus vir pollet, commemorare; est enim vir vere integer scelerisque purus ». Maurus Ross parochus Làzi de eodem Michaele testatur: « Semper ut virum bonis moribus, pacatum et veracem novi eum ». Et de uxore, parochus Kisber dicit: «naturam Elisabeth ex propria experientia non novi, sed omnia bona audivi de ea ».

Succedunt septem testes ex parte sponsi, totidemque ex parte sponsae, aliique adiurati, omnes ex propinquis et vicinis, omnes romano-catholici, uno excepto Calvini assecla, quorum fidedignitatem asserit Iudex in praefata relatione, non contradicente vinculi defensore; et praeterea ipsa suadit eorum conditio, nempe agricolarum ruri degentium, fraudibus haud assueta. Iamvero testes huiusmodi, postquam audierint, quae coniuges deposuerant, singillatim et seorsim interrogati Utrum persuasum habeant personam cui testimonium exhibent « esse bonis moribus, honestam et piam, adeo ut iuramento testari possint eam mendacem non esse, et depositionibus eius fidem praestari posse »; concorditer respondent: « Persuasum mihi est et testor ».

Praeterea iidem testes matrimonii inconsummationi suffragantur tum negative tum positive. Equidem, iudici percontanti utrum audierint hos coniuges « sicuti coniuges vixisse, unam carnem effectos esse etc. »; omnes uno ore fatentur se nihil de hoc audivisse; plures autem addunt scire se matrimonium non fuisse consummatum. Ita v. g. Michaelis noverca, testis, ut ita dicam, de visu, quia fuit noctu cum sponsis in eodem cubili, et per diem domi et in agro, ait: « Audeo dicere hos ut coniuges non vixisse inter se. Prima nocte non concubuimus, secunda vero nocte... non fuit tempus ad hoc ». Et Elisabeth mater : « Inter eos coniuges non fuit copula: tum filia, tum vero maritus eius dixit hoc mihi et quidem statim quando post separationem convenerunt mecum.... Vespere feriae V aufugit filia et post hoc non est amplius reversa ad maritum ». Idem testatur pater puellae. Uxor Ioannis Toth ait: « Audivi mulierem impedivisse copulam. Ab ipsa muliere hoc audivi ». Et uxor Ioannis Vida: «Mater Elisabeth dixit mihi, post discessum Elisabethae, coniuges hos non vixisse ut coniuges ». Maurus Ross parochus inquit: « Quoad debitum coniugale (Michael) mihi non dixit se hoc attentasse, sed ita intellexi, ab eo vel ab aliis, ac si nec occasio adfuisset ad hoc, quia hoc tempore semper extra cubile dormivit. Quia tamen ego quae

stiones particulares non proposui ei, puto, responsum mihi datum, conciliari posse cum responsis eius S. Sedi consistoriali datis ». Ad haec, septima manus unanimiter affirmat, << mulierem, post discessum, ad pagum mariti non amplius reversam et cum eo non amplius convixisse ».

[ocr errors]

Demum praefatae depositiones rationem nos edocent certam et adaequatam cur matrimonium non fuerit consummatum; scilicet puella huic matrimonio, si non coacte omnino, aegre admodum consensit; quia ex una parte vehementer illud urgebat pater eius, ex alia Elisabeth Michaelem valde aversabatur, utpote virum provectae aetatis et viduum tres filios secum habentem. Accedit, puellam iuvenem quemdam honesto amore adamasse; qui etiam parentibus eam in uxorem requisierat, sed illi, postquam eum domi filiae invisendae causa admisissent, huic amori obstiterunt, iam inde forsan cogitantes matrimonium cum Michaele, quem dicebant aliquid habere ». Porro Elisabetham aversissimo animo et nonnisi compulsam huic matrimonio consensisse, circumstantiae antecedentes, concomitantes et subsequentes abunde demonstrant. Quomodo se res habuerint ante matrimonium, nobis ita pandit ipsamet puella: «Non amabam Michaelem, non ex amore (nupsi ei) sed coacta a necessitate. Coegerunt me patruus et uxor eius et etiam pater meus. Patruus quia semper urgebat rem, ego semper renui, dixit me pauperem esse, Michaelem vero habere aliquid. Promisit mihi etiam aliquid ex hereditate sua si uxor Michaelis fierem. Pater meus vero qui antea non erat severus mecum, in hac re valde severus fuit. Dixit me etiam exheredem facturum, si non obedirem. Ego respondi: bene, ergo contraho matrimonium cum eo; sed non ero cum eo. Verberibus tamen non est minatus. Tantum mater mea non coegit, imo dixit se non consulere hoc matrimonium, quia Michael tres proles habet. Sciunt de hac re, scilicet quod ego tantum ex cessitate facta sum uxor Michaelis sequentes: Uxor Ioannis Toth, Stephanus Susa.... quin imo totus pagus. Etiam mater quae hac de re altercata est cum patre.... Duabus hebdo

« ÖncekiDevam »