Sayfadaki görseller
PDF
ePub

poribus hisce tenebricosissimis valueris, adhucque vales, docent responsa illa plena firmitatis atque sapientiæ, quibus ante reges et præsides ductus prorsus ostendisti (quemadmodum a Deo promissum habemus) vere a Patre luminum datum fuisse tibi, quid in illa hora loquerere, ita ut maximis in illis ambagibus atque acerrimis contradicentium obtrectationibus facem quodammodo dubitantibus prætuleris, ut plane pateret universis, quid quisque in tantis periculis sentire, quid sequi, quidne Ecclesiæ causa proderetur profiteri, ac palam præ se ferre deberet; quam ob causam merito a sapientissimo decessore nostro et probatus et laudatus es. His auxiliis si pro tuo in nos studio nostram infirmitatem adjuveris, vel absens aderis semper; nosque te præsentem non intuebi! ur solum, sed tanquam carissimum filium sapientissimumque consiliarium, ad torem nostrum firmissimum, qualem te nobis addidit Deus semper habebimus. Quod cum pro nostra in te benevolentia non dubitemus, quin omni studio sis nobis tributurus, tibi cæterisque Belgii Episcopis, quorum etiam et constantiam suspeximus et obsequium in nos, et in hanc Apostolicam Sedem per tuas litteras cognovimus, itemque gregibus vestris universis Apostolicam benedictionem pignus paternæ benevolentiæ nostræ peramanter impertimur. Datum Venetiis in monasterio S. Georgii Majoris, die 10 Maii 1800, Pontificatus nostri anno primo.

IV.

Venerabili Fratri Maria Carolo Isidoro Episcopo Lucionensi.

PIUS PP. VII.

Venerabilis Frater, salutem etc. Neque mira nobis, neque nova accidere testimonia devotionis tuæ, quam in nos atque in hanc Sedem Apostolicam in assumptione nostra ad supremum Pontificatum litteris obsequentissimis professus es. Etenim ex eo studio in Ecclesiam profecta sunt, quod tam mirificum una cum cæteris Episcopis Gallicanis tot adversis pro conservanda ejus unitate perferendis, tanta cum tua gloria declarasti. Itaque et gratulamur tibi præclaram istam religionem tuam, quam jampridem, ex quo te Ravennæ vidimus, maximam in te esse noveramus, et illud tibi persuasum volumus nos gratos officiis obsequentis animi tui, ita animo in te esse comparatos, ut nihil potius habituri simus, quam quacumque in re opus fuerit, ad Ecclesiæ tuæ bonum tibi paternam nostram benevolentiam significare. Ut igitur respondeamus ad ea, de quibus fusius in litteris tuis nobiscum egisti, optamus nos quidem, et vehementer optamus, ut mitigata Dei iracundia super nos, universi Galliarum antistites

iterum Ecclesiis et sedibus suis restituantur, ut pastoribus restitutis religio, quam in regionibus illis firmissimam adhuc latere novimus, apertius tandem ac liberius ad magnificandam virtutem Dei prodire possit. Ac propterea Deum cum lacrymis nunquam orare desistimus, ut ex alto oriens in visceribus misericordiæ suæ regiones illas respiciat, et tum vobis pastoribus, tum gregibus vestræ curæ commissis optatam restituat tranquillitatem. Verum ne præstanti hoc optatissimo bono frui adhuc liceat, facit recens edita fidelitatis promittendæ formula, quæ simul ac prodiit, attentis verbis, quibus præscripta est, metum injecit, plerisque vestrum, ne promissio isthæc fidelitatis, quam per sese spectatam ultro consentiunt omnes potestati publicæ debitam ad alia detorqueatur, quæ sine religionis offensione præstari nequeant. Qua de re plurium ex istis partibus jam ad nos, et quidem Venerabilium etiam Fratrum nostrorum pervenere ita variæ discrepantesque sententiæ, ut quo maturius pro rei gravitate ageremus, eo usque differendum responsum duxerimus, donec accurate perpensis rationum momentis, opportunisque præhabitis consultationibus, implorato divini luminis auxilio, Apostolicum nostrum, quam sollicite fieri poterit, judicium proferamus, cui te, Venerabilis Frater, vosque omnes pro constanti vestro pleno pietatis in Petri Sedem obsequio sine ulla dubitatione obsecuturos esse confidimus, ut unanimes perfecti in eodem sensu et sententia, remota omni contentione idipsum dicatis omnes, uno ore Deum et Patrem D. N. Jesu Christi glorificantes. Probamus vehementer atque in Domino commendamus providentiam tuam, qua cavere voluisti, ne diocesani tui Deo operaturi sacra ulla faciant in templis, quæ sacrilego atque idololatrico cultu polluta sunt. Quæ enim societas Christi cum Belial? aut quæ communicatio lucis cum tenebris esse potest? Ut propterea satius sit in abscondito Patrem orare et in cordis cubiculo laudis hostiam offerre Deo, quam cum profanis communes aras habere, ne causa ulla vel minima præbeatur suspicandi Catholicos in divinis cum acatholicis communicare. Postremum est illud, quod rogas de Ecclesiæ bonis, quæ in Galliis dissipata et divendita omnino sunt. Non ignoras sane, Venerabilis Frater, quod S. Bonifacius prædecessor noster docet, nimirum: «Omne quod Domino consecratur, sive fuerit homo, << sive animal, sive ager, vel quidquid fuerit semel consecratum sanctum san«< ctorum esse Domino ». Qua consecratione, utpote vota fidelium, patrimonia pauperum, pretia peccatorum, sic Ecclesiæ juri, dominio, proprietati addicta sunt, ut vel ipsi, quibus legitima institutione assignaretur, non eorum se dominos, sed administratores esse profiteantur. Hujus quidem deplorandæ direptionis calamitatem, in patientia Christi Ecclesia sustinuit, quemadmodum est ab Apostolo edocta sustinere, si quis in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit. Cum autem non omnes eadem conditione sint, ad quos ea bona pervenere, parati sumus, quoad suaserit bonum ipsum religionis, quo nihil nobis est antiquius, omni lenitate et indulgentia erga eos agere, qui ut conscientiæ suæ consulant paratam semper omnibus Apostolicæ Sedis opem imploraverint. Simul admonitos omnes volumus ea meminerint, quæ passi sunt Heliodorus ejusque cooperatores, qui rapere tentaverunt thesauros de templo, contra quos « Spiritus omnipotentis Dei magnam fecit suæ ostensionis evidentiam, ita

ut omnes, qui ausi fuerant parere ei ruentes, Dei virtute in dissolutionem et formidinem fuerint conversi ». Cogitent etiam secumque serio reputent, quam sibi Ananias et Saphira perniciem consciverint, fraudata parte de pretio agri, quam Spiritui sancto dicatam Petrus velut Ecclesiæ acquisitam repetebat. Est igitur tibi, Venerabilis Frater, etiam atque etiam curandum, ut immaculate ambulans in lege Domini nihil committas, quod cum sanctissimis Ecclesiæ legibus non plane consentiat. Cæterum confirma te animo, et præstolare in omni patientia adjutorium miserentis Dei. Aderit ille et absterget omnem lacrymam ab oculis tuis, neque diutius te carere grege tuo patietur, cujus vere, ut bonum pastorem decet, adeo sollicitus es, et cujus saluti vel absens admirabilibus fidei, constantiæ, sanctitatis exemplis tam egregie consuluisti. Ac tibi gregique tuo omnia bona apprecamur, atque Apostolicam benedictionem pignus nostræ benevolentiæ peramanter impertimur. Datum Venetiis in monasterio S. Georgii Majoris, die 17 Maii 1800, Pontificatus nostri auno primo.

V.

Dilecto Filio nostro Dominico S. R. E. presbytero Cardinali
Rochefoucauld Archiepiscopo Rothomagensi.

PIUS PP. VII.

Dilecte Fili noster, salutem etc. Quanquam miseratione potius quam gratulatione ulla digni videamur, ut qui inscrutabili Dei judicio ad regendam Ecclesiam vocati aliud nihil ad tantum munus, nisi summam indignitatem afferimus, tamen gratissimo animo excipimus gratulationes tuas. Ostendunt enim et quanta devotione in Ecclesia sis, et quanta simul in nos observantia. Ut igitur aliqua ex parte respondeamus officio tuo, illud tibi profitemur, nobis nihil antiquius esse, quam significare tibi et quo loco habeamus singularem virtutem tuam, et quam vehementer cupiamus quibuscumque in rebus ad Ecclesiæ tuæ bonum auctoritate nostra tibi opus esse declaraveris adesse tibi. Quanquam vero dolendum nobis videmus fieri non potuisse, ut dilecto filio Francisco Woltier a te nobis commendato tribuatur canonicatus S. Pauli veteris collegiatæ Monasteriensis, quem putabamus ei nos posse tribuere. Fugerat enim nos auctoritate nostra venerabili fratri Archiepiscopo Coloniensi litteras apostolicas pridem datas fuisse, quibus in quinquennium confirmabantur facultates conferendi beneficia vacantia mensibus S. Sedi reservatis, inter quæ singillatim mentio fiebat de canonicatu Monasteriensi. De facultate vero, quam petis dispensandi in secundo

gradu affinitatis, etiamsi (si gravis adsit causa) parati simus indulgere in hujusmodi petitionibus voluntati Episcoporum, tamen hanc facultatem ulli Episcopo indefinite concedere, minime expedire Ecclesiæ judicamus. Nec indulgere possumus Parocho S. Lamberti Monasteriensis, qui petit, ut potestas sibi fiat impartiendi pontificalem benedictionem iis, qui in articulo mortis constituti sunt, itemque Indulgentiam plenariam iis, qui universæ vitæ peccata generaliter fuerint confessi. Non primum, quia Episcoporum est pro arbitrio delegare sacerdotes, quos velint ad eam Ecclesiæ opem e vita discessuris offerendam. Non alterum, quia insolens est, nec in more Ecclesiæ positum. In reliquis vero duximus indulgendum et Apostolicas litteras in forma Brevis jussimus expediri. Ac tibi gregique tuo omnia bona apprecamur, et Apostolicam benedictionem peramanter impertimur. Datum Venetiis in monasterio S. Georgii Majoris, die 24 Maii 1800, Pontificatus nostri anno primo.

VI.

Venerabilibus Fratribus, Alexandro Antonio Archiepiscopo Rhemensi, Joanni Augustino Archiepiscopo Bituricens, Henrico Josepho Episcopo Suessionensi, Anna Antonio Episcopo Catalaunensi, Ludovico Antonio Episcopo Laudunensi, Ludovico Carolo Episcopo Ambianensi, Ludovico Andreæ Episcopo Noviodunensi, Joanni Baptista Episcopo Morinobononiensi, Joanni Baptistæ Episcopo Antisiodorensi, Ludovico Carolo Episcopo Lemovicensi, Joanni Baptistæ Episcopo Segiensi, Joanni Baptista Josepho Episcopo Carnotensi, Sebastiano Carolo Episcopo Aturensi, Francisco Episcopo Diniensi, Henrico Episcopo Oropensi suffraganeo Metensi, Galliarum Episcopis pro Christo exulantibus in Wolfembuttel in ducatu Brunswicensi.

PIUS PP. VII.

Venerabiles Fratres, salutem etc. Optandum quidem esset, nos Ecclesiæ naviculæ tantis in tempestatibus regendæ in locum Pii VI, sanctissimi decessoris nostri, ac parentis suffecti ii vere essemus, a quibus ea in solamen vestrum sperari possent, quæ vos litteris vestris obsequentissimis vobis tantis in tribulationibus pollicemini. Nos vero etsi ea charitate, Venerabiles Fratres, vos in Domino complectamur, qua par est nos eos complecti, quorum ex admiranda virtute in calamitate omnium maxima perferenda tantis gloriæ accessionibus Ecclesia

aucta est; noscimus tamen nostram infirmitatem nosque iis virtutibus prorsus destitutos fatemur, quarum potissimum exemplis parens ille noster amantissimus nos vosque solari, et ad omnem patientiam in tantis laboribus excitare poterat. Merito itaque in acerbissimo illius interitu vestram doluistis orbitatem. Fuit enin: vir ille, ut in omnibus admirandus, tum in adversis constanti animo perferendis omnium sæculorum præconio celebrandus, atque adeo is ut in tantis rei Christianæ calamitatibus ad omnem imbecillitatem confirmandam datus a Deo omnium judicio Ecclesiæ sit visus. Quanquam vero non ita Pius VI nobis vobisque sublatus est, ut non adhuc ipse vivat memoria virtutum admirandarum, quas nobis cæterisque successoribus suis reliquit imitandas. Has igitur nos in rei Christianæ administratione nobis in exemplum proponentes vel in hac ipsa nostra imbecillitate adjuvante Deo illud efficere conabimur, ut intelligatis magnam vobis sui partem Pium VI reliquisse, per quam is vos atque Ecclesiam juvare pergat. Quod cum in omnibus præstare studebimus, tum præcipue in illius charitatis æmulatione, qua æquissimus ille rerum æstimator clerum Gallicanum tamdiu tantis tempestatibus agitatum complexus est. Noverat enim ille, idque libenter crebris solebat usurpare sermonibus, quid patientiæ vestræ universa deberet Ecclesia, et quam admirandis fidei ac firmitatis exemplis ea per vos fuisset illustrata, eapropter et exempla virtutis vestræ tanquam præcipua Ecclesiæ decora semper suscipiebat, vosque ut parens vester amantissimus habebat carissimos. Vos vero, Venerabiles Fratres, memores promissorum Dei, qui nullo unquam tempore se Ecclesiæ suæ defuturum esse est pollicitus, memores pristinæ virtutis vestræ atque eorum decorum, quibus tot laboribus tanta cum constantia perferendis ejus gloriam auxistis, nolite animum despondere, si forte acerbitas temporum recrudescat. In quo nihil est quod vos ad constantiam pristinam vestram excitemus, cum satis abunde parens ille sapientissimus id præstiterit non solum exemplis virtutis suæ, sed etiam litteris plurimis amantissimis, quibus et cleri Gallicani virtutem celebravit, et mororem abstersit, et constantiam confirmavit, vosque ad novas palmas ad Ecclesiæ gloriam demerendam hortatus est, quas si recolueritis, sentietis ita augeri virtutem vestram, ut nullis aliis incitamentis ad omnes calamitates quæcumque eæ demum futuræ sint constantissime perferendas indigebitis. Quod igitur restat unum faciemus, nimirum, ut datorem omnis fortitudinis assidue rogemus, ut adsit nobis in omni tribulatione nostra, etsi nondum dies propitiationis advenit, ita confirmet imbecillitatem nostram, ut tribulationis diuturnitas, non animos ademisse nobis, sed patientiam fortitudinemque addidisse videatur. Quæ dum nobis vobisque, Venerabiles Fratres, auguramur, Apostolicam benedictionem pignus grati animi et paternæ benevolentiæ amanter impertimur. Datum Romæ apud S. Mariam Majorem X kal. Julii, anno 1800, Pontificatus nostri anno primo.

« ÖncekiDevam »