Sayfadaki görseller
PDF
ePub

nem, tum propter alias gravissimas causas omnia impedimenta removenda sunt, quæ tanto operi perficiendo adversari possunt, propterea nos justæ persuasioni innixi Gallicarum Ecclesiarum titulares Episcopos ita animo esse comparatos, ut eidem religioni omnia sacrificia, ac vel ipsam suarum sedium resignationem litare non sint detrectaturi (quod jamdiu quamplurimi inter ipsos nunquam satis commendandis litteris ad rec. me. prædecessorem nostrum datis die 3 Maii 1791 ultro obtulerunt) prædictos titulares per nostras Apostolicas litteras sollicitudinis plenas adhortabimur, ut Ecclesiæ paci atque unitati consulant, significabimusque nos ab eorum, qua in religionem flagrant, charitate, firma fiducia ea, quæ superius dicta sunt, sacrificia exspectare, ne ipsa quidem sedium resignatione excepta, quam Ecclesiæ bonum imperat. Qua hortatione præmissa, eorumque cognita responsione, quam nostris conformem votis futuram esse haud dubitamus, opportuna media adhibebimus, quibus religionis bono consulatur, atque ut nova circumscriptione peracta Gallicani gubernii vota impleantur, operam impendemus.

Archiepiscopos autem et Episcopos novæ circumscriptionis diœcesibus. præficiendos Consul primus Gallicanæ Reipublicæ nominabit, nominationesque exhibebit intra tres menses, qui promulgationem Apostolicæ Constitutionis consequentur: nos vero iisdem nominatis institutionem canonicam dabimus juxta formas relate ad Gallias ante regiminis commutationem statutas.

Eadem ratio servabitur tam in nominationibus, quam in canonica institutione eorum, qui in posterum vacantibus substituentur.

Ut vero ne minimum quidem dubitari possit de sensibus ac mente Episcoporum (quanquam etiam sine ullius obligatione juramenti juxta Evangelii præscripta quid supremis præpositis debeant optime noverint, atque implere teneantur), quo certiores sint de eorum fide atque obedientia Reipublicæ rectores, consensimus ut Episcopi antequam episcopale munus gerendum suscipiant, coram primo Consule Juramentum fidelitatis emittant, quod erat in more positum ante regiminis commutationem sequentibus verbis expressum : « Ego juro, et promitto ad sancta Dei Evangelia obedientiam et fidelitatem gubernio per constitutionem Gallicanæ Reipublicæ statuto. Item promitto me nullam communicationem habiturum, nulli consilio interfuturum, nullamque suspectam unionem, neque intra, neque extra conservaturum, quæ tranquillitati publicæ noceat; et si tam in diœcesi mea, quam alibi noverim aliquid in status damnum tractari, gubernio manifestabo ».

lisdemque de causis consensimus ecclesiasticos secundi ordinis in eadem verba jurare coram auctoritatibus civilibus, quæ a rectoribus Reipublicæ designabuntur.

Cum inscrutabili consilio divinæ Providentiæ, quæ largitate donorum ubique diffunditur, cuncta regantur in mundo, pietati congruum, et publicæ, quam optamus, felicitati necessarium judicavimus, ut ad utilitatem salutemque Galliarum publicis precibus divinum auxilium imploretur, idcirco in omnibus templis Catholicorum, qui sunt in Gallia, post divina officia his verbis orabitur: «< Domine, salvam fac Rempublicam; Domine, salvos fac Consules ».

Constitutis diœcesibus cum omnino necesse sit limites etiam parœciarum constitui, earum circumscriptionem ab Episcopis fieri volumus, quæ tamen circumscriptio suum non sortietur effectum, nisi postquam gubernii consensus accesserit.

Jus nominandi parochos ad Episcopos pertinebit, qui tamen personas non seligent nisi iis dotibus instructas, quas Ecclesiæ canones requirunt, atque (ut tranquillitas eo magis in tuto sit) gubernio acceptas.

Cum vero tum clericorum institutioni, tum Episcoporum consilio, suæque Ecclesiæ administrationi consulere necesse sit, illud non omisimus, ut iidem Episcopi unum habeant in cathedrali Ecclesia capitulum, unumque seminarium in sua quisque diœcesi, quamvis gubernium ad dotationis obligationem non se adstringat.

Quamvis maxime desideraretur a nobis, ut templa omnia iterum sacris ministeriis exercendis catholicis redderentur; cum tamen id perfici non posse videamus, satis habuimus, quod omnia templa metropolitana, cathedralia, parochialia, aliaque non alienata cultui necessaria Episcoporum dispositioni tradantur.

Constantes in proposito ad omnia sacrificia pro bono unitatis descendendi, ad quæ, salva religione, descendi potest, ut etiam pro viribus nostris tranquillitati Galliarum cooperemur, quæ denuo totæ turbarentur, si bona ecclesiastica alienata iterum essent repetenda, et ut (quod potissimum est) felix catholicæ religionis restitutio fiat, prædecessorum nostrorum exempla sectantes declaramus, eos qui bona Ecclesiæ alienata acquisiverunt, molestiam nullam habituros neque a nobis, neque a Romanis Pontificibus successoribus nostris; ac consequenter proprietas eorumdem bonorum, redditus, et jura iis inhærentia immutabilia penes ipsos erunt, atque ab ipsis causam habentes.

Sed quoniam Galliarum Ecclesiis veteri suo patrimonio privatis invenienda ratio aliqua est, qua suppleri Episcoporum, ac parochorum sustentationi ac decentiæ possit, Galliarum gubernium in se recipit tum Episcoporum, tum parochorum, quorum dioceses atque parochias nova circumscriptio complectetur, sustentationem, quæ cujusque statum deceat.

Simili modo statutum est Gallicanæ Reipublicæ gubernium curaturum, ut catholicis in Gallia liberum sit, si libuerit, Ecclesiis consulere novis fundationibus.

Demum declaravimus recognoscere nos in primo Consule Gallicanæ Reipublicæ eadem jura ac privilegia, quibus apud sanctam Sedem fruebatur antiquum regimen.

Quod si forte eveniat, ut aliquis ex successoribus hodierni primi Consulis catholicam religionem non profiteretur, eo casu super juribus et privilegiis superius memoratis, necnon super nominatione ad Archiepiscopatus et Episcopatus, respectu ipsius nova Conventio fiet.

Cum itaque omnia et singula superius recensita ex parte quidem nostra, ac nostro et Sedis Apostolicæ nomine a dilecto in Christo Filio nostro Hercule S. Agathæ ad Suburram diacono cardinali Consalvi a secretis nostri status, necnon venerabili Fratre Josepho Archiepiscopo Corinthi, atque dilecto Filio

Carolo Caselli; ex parte vero et nomine Gallicani gubernii a dilectis in Christo Filiis Josepho Bonaparte, et Emmanuele Cretet consiliariis status, necnon dilecto in Christo Filio presbytero Stephano Bernier parocho S. Laudi Andegavensis, ejusdem gubernii plenipotentiariis, Lutetiæ Parisiorum subscripta sint; cumque post hujusmodi conventiones, pacta, et concordata in omnibus et singulis punctis, clausulis, articulis et conditionibus a præfatis subscripta, pro firmiori eorum subsistentia robur Apostolicæ firmitatis adjicere, et auctoritatem solemniorem, et decretum interponere necessarium sit; nos ea spe freti, fore ut Deus, qui dives est in misericordia, et a quo omne datum optimum, et omne donum perfectum, studia nostra in sanctissimo hoc opere absolvendo benigno favore prosequi dignetur, ac ut omnibus amotis impedimentis atque dissidiis vera pietas et religio majora suscipiant incrementa, sublatisque ex agro Dominico dissensionum seminibus, abundantior in dies bonorum operum seges ad ipsius Dei laudem et gloriam, æternamque animarum salutem succrescat, de venerabilium Fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium consilio et assensu, ac certa scientia et matura deliberatione nostris, deque Apostolicæ potestatis plenitudine supradictas concessiones, conventiones, capitula, pacta et concordata tenore præsentium cohærenter ad peculiare chirographum super ipsis articulis appositum approbamus, ratificamus et acceptamus, illis Apostolici muniminis et firmitatis robur, et efficaciam adjungimus, omniaque in eis contenta, ac promissa sincere et inviolabiliter ex nostra ejusdemque Sedis parte adimpletum, et servatum iri, tam nostro, quam nostrorum successorum nomine promittimus ac spondemus.

Nolumus etiam paternæ nostræ charitatis non esse participes eos ecclesiasticos viros, qui in sacris constituti matrimonia attentarunt, sive qui a proprio instituto publice desciverunt; ideoque eorum respectu, ipsius etiam regiminis officiis obsecundantes, vestigia sequemur rec. mem. prædecessoris nostri Julii Papæ III, quemadmodum in nostris litteris in forma Brevis hac eadem die datis pro eorum spirituali salute providetur.

Monemus præterea, et hortamur in Domino omnes et singulos Archiepiscopos, Episcopos et locorum Ordinarios juxta novam Gallicanarum dicecesum circumscriptionem canonice instituendos, eorumque successores, itemque parochos, aliosque sacerdotes in vinea Domini operarios, ut zelo secundum scientiam non in destructionem, sed in ædificationem utentes, ac præ oculis habentes se ministros esse Christi, qui a Propheta Princeps pacis cognominatus est, quique transiturus de hoc mundo ad Patrem, pacem tanquam propriam hæreditatem Apostolis et discipulis suis reliquit, ut omnes idem senliant, collatisque in unum studiis ea, quæ pacis sunt, ament, atque sectentur, et quæcumque ut præfertur, concessa, statuta, et concordata fuerunt, accurate et diligenter servent atque custodiant.

Decernentes easdem præsentes litteras nullo unquam tempore de subreptionis et obreptionis, aut nullitatis vitio, vel intentionis nostræ, aut alio quocumque quamvis magno et inexcogitato defectu notari, aut impugnari posse, sed semper firmas, validas et efficaces existere, et fore, suosque ple

narios et integros effectus sortiri, et obtinere, et inviolabiliter observari debere non obstantibus synodalibus, et provincialibus, generalibusque Conciliis, vel specialibus Constitutionibus, et ordinationibus Apostolicis, ac nostris et Apostolicæ cancellariæ regulis, præsertim de jure quæsito non tollendo, necnon quarumcumque Ecclesiarum, capitulorum, monasteriorum, aliorumque piorum locorum fundationibus, etiam confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, privilegiis quoque, indultis et litteris Apostolicis in contrarium quomodolibet concessis, confirmatis, et innovatis, cæterisque contrariis quibuscumque. Quibus omnibus et singulis illorum tenores pro expressis, et ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad præmissorum effectum duntaxat specialiter et expresse derogamus. Præterea quia difficile foret præsentes litteras ad singula, in quibus de eis fides facienda fuerit, loca deferri, eadem Apostolica auctoritate decernimus et mandamus, ut earum transumptis etiam impressis, manu tamen publici notarii subscriptis, et sigillo alicujus personæ in ecclesiastica dignitate constitutæ munitis, plena ubique fides adhibeatur, perinde ac si dictæ præsentes litteræ forent exhibitæ, vel ostensæ. Et insuper irritum quoque et inane decernimus, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis, approbationis, ratificationis, acceptationis, derogationis, decreti, statuti, mandati et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romæ apud S. Mariam Majorem anno Incarnationis Dominicæ millesimo octingentesimo primo, decimo octavo Kalendas Septembris, Pontificatus nostri anno secundo.

A card. Pro-Datarius.

R. card. BRASCHIUS DE HONESTIS.

Visa de Curia. J. MANASSEI.

Loco + Plumbi.

F. LAVIZZARIUS.

Decretum et Bulla novæ circumscriptionis diœcesum.

Nos Joannes Baptista, tituli sancti Honuphrii, sanctæ Romanæ Ecclesiæ presbyter cardinalis Caprara, Archiepiscopus, Episcopus Esinus, sanctissimi Domini nostri Pii Papæ VII, et sanctæ Sedis Apostolicæ ad primum Galliarum Reipublicæ Consulem, a latere Legatus, universis Galliarum populis, salutem in Domino.

Cum sanctissimus Dominus noster Pius divina Providentia PP. VII, ad restituendum in Galliis publicum catholicæ religionis cultum et Ecclesiæ unitatem servandam, Conventionem a plenipotentiariis Sanctitatis suæ et gubernii Gallicanæ Reipublicæ Parisiis initam per Apostolicas sub plumbo litteras incipientes: Ecclesia Christi, sub datum Romæ apud S. Mariam Majorem anno Incarnationis Dominicæ 1801, 18 Kalendas Septembris, anno Pontificatus ejus secundo, solemniter confirmaverit, in iisque Apostolicis litteris inter cætera illud quoque decretum sit, novam esse faciendam circumscriptionem Gallicanarum diœcesum, hinc Sanctitas sua ad eamdem circumscriptionem peragendam devenit per Apostolicas sub plumbo litteras tenoris sequentis, videlicet:

Pius Episcopus, servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam.

Qui Christi Domini vices in terris gerere, atque Ecclesiam Dei regere constitutus est, omnes occasiones arripere, omnique opportunitate, quæ ei offeratur, uti debet, qua possit et fideles ad Ecclesiæ sinum adducere, et omnia quæcumque timentur pericula evitare, ne, occasione amissa, spes amittatur etiam ea bona amplius assequendi, quibus catholica religio juvari possit. Hæ fuerunt causæ quæ nos superioribus mensibus ad Conventionem inter hanc Apostolicam Sedem, et primum Consulem Reipublicæ Gallicanæ ineundam impulerunt, et eædem cogunt nunc ad cætera illa progredi, quæ si differrentur, et gravissimis damnis catholicam religionem affectam videre, et dilapsam spem illam omnem, in quam haud temere ingressi sumus, catholicam unitatem in Gallia retinendi, dolere deberemus. In tanto hoc bono Ecclesiæ comparando cum statuissemus, et novam circumscriptionem diœcesum in Gallia faciendam, et in totis, quam late eæ patent, regionibus, quæ nunc temporali dominationi Reipublicæ Gallicanæ subjacent, decem Ecclesias metropolitanas, et quinquaginta episcopales esse erigendas, quarum singulis possent a primo ejusdemn Reipublicæ Consule tribus mensibus, qui proximi promulgationem litterarum nostrarum consequerentur, idonei viri ecclesiastici nominari, ac digni quos consuetis, ut antea, formis, nos canonice Archiepiscopos, sive Episcopos earum Ecclesiarum institueremus; minime putabamus futurum, ut nos cogi debe

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]
« ÖncekiDevam »