Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Oeconomus autem, ne videretur ratione lucri motus, testatus est, sibi, subductis omnibus m pensis, nonnisi libellam 1,50 obvenisse, et esse paratum ad illam dandam cuilibet prout proposita quaestio resolveretur.

Omissa quaestione ad quem pertineret ius associandi cadaver, Superior Ordinis Carmelitici his dubitandi formulis rem perstrinxit :

« 1. An dicta Carmelitarum ecclesia iure funerandi adhuc gaudeat sicut antea». Et quatenus affirmative:

<< 2. An et quae emolumenta ab Oeconomo de quo in << casu restituenda ».

Remisso eiusmodi supplici libello ad Ordinarium ut suum votum patefaceret, audito in scriptis Oeconomo paroeciae T, haec inter cetera ex parte Curiae rescripta sunt ea de causa, ut Resolutio pro futuris rerum eventibus inserviret: « Eccle<< sia Carmelitarum nunc temporis non amplius considerari et << haberi potest ut ecclesia Regularium, ac proinde privilegia exemptionis, quibus antea intuitu Religiosae familiae gaudebat, suspensa sunt. Remanet proinde sub immediata Ordi<< narii iurisdictione, qui potest in eam sacram visitationem peragere, transferre illic functiones parochiales in casu neces<< sitatis, etc. Uno verbo habetur uti quaecumque alia ecclesia <<< neque parochialis neque Regularium. Eius Rector pendet <<< tantummodo ab Ordinario, et parochus T, intra cuius paroe<<< ciae limites dicta ecclesia sita est, nullum ius sibi in ipsum. ◄ vindicare potest. Occurrente igitur casu, quo defunctus aliquis ius sepulturae habens in ea ecclesia ad ipsam deferri << debeat, ibique mortualia recipere, si defunctus est subiectus « parocho T, ad ipsum spectat officium funebre facere super << cadavere, uti cautum est in Decreto Urbis et Orbis die << 12 ianuarii 1704 relato a Benedicto XIV in Notif. 105. Si << vero defunctus non est subiectus Parocho T, tum defuncti << Parochus defert cadaver ad dictam ecclesiam, ibique cantata antiphona Subvenite, etc. discedit et cetera peraguntur ab <<< ecclesiae Rectore, ut Synodus nostra disponit.

<< Cum autem nunc per legem civilem prohibeatur tumula<< tio in ecclesiis et proinde, peracto funere, deferantur cada<<< vera ad publicum coemeterium, hinc orta quaestio ad quem << spectet haec secunda cadaveris associatio. Ad quod dubium respondit episcopalis Curia spectare associationem ad Paro« chum intra cuius limites est ecclesia Carmelitarum; etenim << haec ecclesia elevare nequit crucem, nequit propterea asso<< ciare defunctum. Parochus vero defuncti suo officio functus << est: restat igitur ius associationis ad coemeterium Parocho T, << idest Parocho intra cuius Paroeciae limites sita est Carme<litarum ecclesia ».

Disceptatio synoptica.

IURA QUAE MILITABANT PRO PAROCHO T. Ad confirmanda ea quae ab episcopali Curia pro parocho T sunt deducta, animadversum est ex officio, privilegium sepeliendi et funerandi fortasse pertinere illi ecclesiae non pure et simpliciter, sed ratione religiosae familiae; ideoque, hac, licet inique suppressa, illud deficere iuxta ea quae tradit Rota coram Emerix, decis. 1029, n. 16; et coram Ratto, decis. 105, n. 3.

Idem in simili casu fuisse decisum a S. Congregatione Reformationis die 16 decembris 1816. Quum enim conventus Minorum Conventualium, Pergulae situs, in pristinum non fuisset restitutus nec probabiliter in posterum esset restituturus, quaesitum est: « I. An ecclesia conventui adnexa debeat prae<< senti statu considerari tamquam regularis in privilegiis, offi<< ciis ecclesiasticis, tumulatione, etc.; et quatenus negative: « II. An considerari debeat tamquam filialis ad paroeciam, ita << ut parochus in ea omne ius exerceat» eadem S. Congregatio respondit: ad I negative: ad II affirmative. Quas resolutiones confirmavit Pius VII, ut refertur in causa Pergulana agitata coram S. C. C. die 17 decembris 1824, § Reponit.

Si ergo Carmelitarum templum ex facto regulare esse desierit, eius iura et privilegia, intuitu Regularium possessa, cessare atque subintrare ius commune.

Porro ex communi iure exploratissimum esse, Parocho pertinere officium funebre peragere quemadmodum inter ceteros tradit Barbosa, de offic. et pot. Parochi, p. 3, c. 26, n. 80, his verbis: << Officium facere super cadaveribus pertinet ad paro<< chum intra cuius paroeciae limites adest ecclesia, in qua cada<< ver tumulatur, non autem ad Sacerdotes talis ecclesiae: et ita < responsum fuit a S. Congr. Rituum in causa defunctorum, qui x sepeliuntur in ecclesia S. Celsi Mediolani 29 nov. 1632 ». Concinit Rota coram Lancetta decis. 188, n. 11 his verbis: < Domini procedendum esse cum distinctione censuerunt: qua<<< tenus enim eiusdem ius privativum exercendi functiones « ecclesiasticas, quae sunt de iure parochiali, sane diversimode << iudicari non potest, quam favore ipsius parochi, ad quem << procul dubio privative quoad quemcumque Rectorem alte<<< rius ecclesiae vel Oratorii intra fines eius paroeciae existentis, << earum exercitium spectat ».

I

Et quoniam episcopalis Curia commemoravit Decretum S. C. Rituum Urbis et Orbis anni 1703 a Summo Pontifice confirmatum die 12 ianuarii 1704, 12 ianuarii 1704, est animadversum, in eiusmodi Decreto hoc dubium, ordine vicesimum, inter caetera fuisse propositum: « An ad parochum spectet facere officium « funebre super cadaveribus sepeliendis in saepedictis eccle<< siis et Oratoriis Confraternitatum: » ac responsum fuisse : Affirmative, quando tumulandus est subiectus Parocho intra cuius limites est ecclesia vel Oratorium. Monacelli, in Formulario legali fori ecclesiast., p. 2, tit. 13, formula 1, n. 7, dictum Decretum explanantem haec tradere de eodem dubio: « Vice« simum Decretum iuridicum omnino est; quia cum indubi<<< tanter ius sepeliendi suos parochianos sit de iuribus paro«chialibus, ut docent Medic., de sepult., q. 10, n. 1, Rota, « coram Coccin. decis. 1213, n. 2, sequitur, quod etiam ius « faciendi officium funebre super cadaveribus, tamquam con< nexum et dependens, privative ad Parochum spectet; Samuel, de sepult., disp. 3, contr. 2, n. 19, et contr. 7, n. 16, ibi: 1 Hoc Decretum integrum habes in vol. I, pag. 591.

« Parochum interest officia funeralia peragere in sua parochia quando defunctus ibi sepelitur, licet totum capitulum « praesens sit ecclesiae matricis, et minime interest Presby«teros cleri, nisi hoc agerent ex parochi commissione, et << non tantum in ecclesiis saecularibus intra fines parochiae, << sed etiam regularibus illorum Conventuum, qui vigore Con<< stitutionis Innocentii X, quae incipit Ut in parvis, iurisdi<<< ctioni subiacent Ordinariorum; in his inquam non a Regu« laribus, sed a Parocho ad quem spectat officium funeris << supra cadaver, explendum erit, ut observat Romanger ad synod. Gerund., l. 3, tit. 9, c. 3, n. 22, ubi dat concor« dantes ». Si itaque ad Parochum spectet in eiusmodi Regularium Conventibus, qui ex Constitutione Ut in parvis subiacent Ordinarii iurisdictioni, funera exercere; multo magis ad eundem spectare esse dicendum funera exercere in Regularium templo, cuius regularis familia non amplius vitam ducat. Inde nonnulla animadvertebantur circa emolumenta, de quibus inferius redit sermo.

EA QUAE SUNT ANIMADVERSA FAVORE REGULARIUM. E converso pro Regularibus est animadversum, iniquam suppressio

1 Innocentius X provida Constitutione quae incipit Instaurandae, data die 15 octobris 1652 extinxit et suppressit parvos Regularium Conventus, in Italia insulisque adiacentibus eosque ad statum saecularem reduxit reservata tamen facultate ipsis Ordinibus conservandi aliquem ex conventibus, qui legi suppressionis subiaceret, si hoc ex aliqua rationabili causa expedierit. Successit deinde Constitutio, quae incipit Ut in parvis, d. d. 10 februarii 1654, per quam in pristinum statum restituuntur hi parvi conventus ex rationabili causa excepti; atque simul statuitur, ut iidem conventus et personae tam Saeculares quam Regulares in his degentes subiicerentur visitationi, correctioni et omnimode iurisdictioni Ordinarii loci tamquam a Sede Apostolica delegati, donec ipsorum Conventuum parvorum redditus adaucti sustentare commode valerent et cum effectu sustentarent duodecim Religiosos, etc. Hi sunt Conventus, in quibus Monacellus opinatur posse Parochum funebria exercere. Sed fortasse non animadvertit Monacellus, Ordinarios locorum non potestate ordinaria, sed tamquam delegatos ab Apostolica Sede potuisse eiusmodi parvos Conventus visitare, corrigere negligentes et sontes, etc. Quomodo autem ex hac delegata facultate Ordinariis facta, possit inferri, eosdem Conventus subiici quoque omnimode Parochorum iurisdictioni, equidem non video.

nis legem a laica potestate factam, hoc unum operari potuisse, ut Carmelitae, utpote dispersi, non amplius gauderent illis iuribus et privilegiis, quae eisdem competunt cum in Conventibus degunt sub disciplina regulari. Ex hoc autem non sequi, illud templum ad Carmelitarum Ordinem non amplius pertinere. Immo non modo ad Carmeliticum Ordinem pertinere; sed in eo exerceri quoque ea iura et privilegia templo inhaerentia per Carmeliticum Rectorem cum duobus religiosis a superiore Ordinis deputatum; quod si in eiusmodi adiunctis concurrat etiam loci Ordinarius, ex eo non aliud ostendi, quam quod templum illud non sit amplius Superiori Ordinis exclusive subiectum sed etiam loci Ordinario.

Eo magis, quod cum agatur de mutatione status ecclesiarum Regularium circa onera, iura et privilegia iis inhaerentia, intervenire semper debeat S. Sedis auctoritas, ceu praxis quoque significavit, ut in citata Pergulana 18 decembris 1824, in Firmana, Iuris funerandi 21 novembris 1840, in Ravennaten., Funerum 17 martii 1781, in Tiburtina, Iuris tumulandi, 17 martii 1827. Cum autem circa mutationem status ecclesiae regularis in ecclesiam saecularem S. Sedes nullimode intervenisset, dicendum videri templum illud omnibus iuribus et privilegiis adhuc praeditum esse, quibus ante suppressionem pollebat.

Cum itaque templum illud regulare esse non desierit, consequi id, quod S. Rota ponderavit in causa Romana, luris tumulandi, 7 maii 1792, § 10: « Centies definitum est Paro<< chis aliisque saecularibus Presbyteris minime licere Regula<rium ecclesias ingredi cum cruce erecta, stola et superpel« liceo, ibique absolutionem cadaverum explere, officium et < Missam canere, atque exequias celebrare ». Item Barbosa, de Parocho, p. 3, c. 26, n. 81, aliique communiter.

Facta etiam hypothesi, templum de quo agimus saeculare evasisse, non illico sequi iure sepeliendi seu funerandi destitutum modo esse. Eiusmodi consequentiae carentia ex eo desumebatur, quod non constaret in themate templum illud

Acta, tom. VII, fasc. LXXIII.

3

« ÖncekiDevam »