Sayfadaki görseller
PDF
ePub

si ipsis placuerit, possint supplices hanc Apostolicam Sedem directo adire ad easdem assequendas dispensationes ».

Dubia nonnulla inde exorta sunt ex parte Siculorum Antistitum, quae S. Poenitentiaria Apostolica remisit resolvenda S. Congregationi Concilii aliud adiiciens dubium quod facultates ipsius S. Poenitentiariae respicit.

Dubia autem, quae facultates Ordinariorum in Sicilia respiciunt in se habent: « I. An Siciliae Episcopi dispensare valeant in tertio vel quarto consanguinitatis aut affinitatis gradu triplici, idest ex triplici stipite proficiscente.

2. « An iidem Ordinarii dispensare valeant quando consanguinitas vel affinitas reperiatur in tertio vel quarto gradu duplici idest proveniente ex duplici stipite et simul concurrat alius gradus mixtus, puta ex tertio et quarto, a tertio alio stipite proveniens.

3. An valide ab iisdem dispensari possint ii, qui pau

peres non sunt.

4. « An validae sint dispensationes iis factae, qui falso paupertatem allegarunt ».

Hac autem occasione S. Poenitentiaria haec adiecit: cum ipsa habeat facultates dispensandi in casibus « in quibus concurrat vera Oratorum paupertas per authenticam Ordinariorum attestationem comprobanda » quaesivit: quaesivit: « An validae essent dispensationes concessae a S. Poenitentiaria, attestatione praemissa paupertatis Oratorum ab Ordinariis data, quando ipsa paupertas falso exponatur ».

[ocr errors]

Disceptatio synoptica.

Generatim ex officio memoriae recolebatur, primis Ecclesiae saeculis nullam ab impedimentis matrimonialibus dispensationem concedi consuevisse. « Nulla (ait Christianus Lupus) << etiam regia vel augusta, licet in sexto aut septimo affini

I Similis quaestio iampridem pendebat apud S. C. C. in causa Granaten. proposita die 18 aprilis 1863.

<tatis gradu vel ignoranter contracta, longe minus contra« henda, matrimonia dispensabantur; sed cuncta dirimebantur << iuxta vigorem canonum. Nonnulli volunt, Innocentium III « saeculo x11 primum cum rege Othone IV in quinto consanguinitatis gradu, ad quem tunc extendebatur cognatio, dis<< pensasse; idque magna et maxima impellente causa, et ea lege ut duo amplissima monasteria fundaret, omne imperium largis eleemosynis, et ferventibus orationibus istud ecclesiasticae disciplinae vulnus compensaret» ; Christianus Lupus ad can. 2 Conc. Rem. pag. 3. Animadversum tamen est non deesse alios Auctores, qui longe ante illam aetatem exempla dispensationum reperiant, atque adducant S. Gregorium Magnum, qui saeculo IV exeunte, petente S. Augustino Angliae Apostolo, indulsit Anglis recens ad fidem conversis, ut permanerent in coniugiis, quae ante susceptam fidem contraxerant in tertio consanguinitatis gradu, Epist. 64, lib. 11.

Processu quidem temporis maiore benignitate Ecclesiam uti consuevisse, sed tamen Concilium Tridentinum sess. 24, c. 5 de Ref. matrim. edixisse: «in contrahendis matrimoniis vel nulla omnino detur dispensatio, vel raro ». Quisquis itaque hanc Ecclesiae mentem prae oculis haberet, haud ita facile laxaturus esset habenas in matrimonialibus dispensationibus concedendis.

EA QUAE ANIMADVERSA SUNT QUOAD PRIMUM ET SECUNDUM DUBIUM PRO EPISCOPIS SICILIAE. Propius autem ad rem accedendo est animadversum in hac dispensationum materia Doctores generatim loquentes (Sanchez de Matr. l. 8, disp. 2; De Justis de Dispens. matr. l. 1, c. 2, n. I seqq. Pyrrhus Corradus in Praxi dispens. apost. l. 1, c. I aliique communiter) maximum discrimen facere inter potestatem alicui concessam ad dispensandum, et ipsam dispensationem. Illam enim tamquam favorabilem late esse interpretandam et ad illos etiam casus extendendam, qui casibus in concessione expressis quoquomodo etiam separabiliter accommodari possint, licet tantum accessoria, sint, ut conceptis verbis docet De Iustis loc. cit.:

hanc vero stricte esse interpretandam. Rationem autem propter quam facultas dispensandi a dispensatione differat, inde Auctores repetere, quod facultas dispensandi illi soli, qui eam concedit, praeiudicium inferat, et ideo cum sit beneficium Principis praeter ius concessum nullique tertio praeiudicio ingerens, late sit interpretanda in iis, quae vergunt in ipsius concedentis praeiudicium: cum in huiusmodi generali potestatis concessione praecipuum Principis motivum non sit ipsa dispensatio nec respectus ad personas dispensandas, sed favor, quo per communicationem suae potestatis dispensaturos honorat, et ob id directe non intendat ius commune laedere nec alicui tertio praeiudicium seu damnum inferre. At ipsam dispensationem, cum exorbitet a iure communi illudque laedat et vulneret, odiosam dici, sterilem, infecundam atque ob id restringendam stricteque interpretandam. Ita de dispensandi facultate per se considerata Auctores loquuntur.

Ex qua doctrina consequi« sicut in dubio, an dispensatio << extendatur ad aliquem casum, interpretandum est, eam non << extendi: ita e converso in dubio, an potestas dispensandi << extendatur, ut virtute illius possit dispensari in aliquo casu, << interpretandum esse extendi». Sanchez loc. cit. n. 9, De Iustis loc. cit. c. 2, n. 3.

Hanc doctrinam applicantes ad res matrimoniales inferunt (quamquam non omnes), eum cui facultas facta sit dispensandi in aliquo determinato gradu ex. gr. in secundo vel tertio consanguinitatis vel affinitatis, posse dispensare in illo quamvis duplicatus sit, qua semper facultas dispensandi versatur in genere secundi aut tertii gradus, nec secundum aut tertium egreditur, Sanchez loc. cit. disp. 24, n. 9 et 10, De Iustis loc. cit. n. 8.

Quare cum Ordinariis Siculis facta sit facultas dispensandi in tertio et quarto gradu consanguinitatis et affinitatis sive simplici sive duplici non videri denegatam eis esse facultatem dispensandi ab iisdem impedimentis iisdemque gradibus, quando ex triplici capite oriantur. Semper enim verum manere, eos

dispensare in tertio et quarto gradu consanguinitatis et affinitatis. Secus dicendum esset strictissime facultatem dispensandi esse intelligendam contra allegatos ss. canonum Interpretes.

EA QUAE IN CONTRARIUM SUNt animadversa. Omisso exposito principio, animadversum est, in huiusmodi concessionibus interpretandis optimam illam esse regulam, ut mens concedentis impliciatur. Iamvero Summum Pontificem in ea potestate concedenda non favorem Ordinariorum, sed Siculorum fidelium prae oculis habuisse ceu Litterae Apostolicae declarant; «cum autem praecipua prorsus caritate fideles Siciliae populos merito prosequamur, qui avita religione ac pietate spectati, immobili fide et observantia Nobis et huic Apostolicae Sedi constantissime adhaerere vehementer gloriantur, haud omittimus aliis nostris Apostolicis Literis eorundem fidelium incommodis ac dispendiis occurrere, concedendo opportunas facultates Venerabilibus Fratribus Sacrorum in Sicilia Antistitibus, quos iidem fideles facilius adire poterunt » ita in Litteris Suprema § Ceterum. Quod praestitit Pontifex in allegatis Litteris Multis gravissimis, per verba, quae retuli: « Siculorum utilitati et commodo prospicere vehementer cupientes omnibus et singulis Archiepiscopis etc. ».

Quare cum, ex perspicua Summi Pontificis mente, in favorem Siculorum fidelium huiusmodi facultates concessae fuerint, intimam rationem, ob quam allegata regula de facultatibus late interpretandis communiter traditur, deficere in themate dicendam esse. Eam enim regulam rationi inniti, quod Princeps in concedenda dispensandi facultate non respectum habeat ad personas dispensandas, sed favorem intendere et honorem personae dispensaturae. Ideoque eam regulam huic nostrae controversiae aptari non posse.

Aliam vero regulam ad rem facere, quam tradit Claudius. La Croix tom. 2, l. 6, pag. 3, n. 863, Theol. mor. ubi loquens de simili facultate dispensandi ab impedimentis matrimonialibus Germaniae Episcopis, singulis quinquenniis, concedi consuetis, statuit: << Cum haec facultas non sit data per ius commune,

<< neque per antiquas constitutiones, sed sit specialis, quae apud Episcopos singulis quinquennis indiget renovari, non potest « censeri maior neque alia quam prout est mens S. Sedis hic << et nunc concedentis, cuius etiam est interpretari suam men<< tem si dubium occurrat ».

Porro hanc regulam adamussim convenire controversiae, de qua agimus; cum in themate agatur de speciali facultate non concessa per ius commune neque per antiquas constitutiones, specialem facultatem tribuimus ait Pontifex; neque sit perpetua sed ad decennium circumscripta: ergo extendendam

non esse.

Sed praeterea interpretationi non esse indulgendum, quando verba concessionis clara sint; Pontificem autem claris verbis mentem suam aperuisse: Specialem, inquit, facultatem tribuimus concedendi matrimoniales dispensationes in tertio et quarto consanguinitatis et affinitatis gradu sive simplici, sive duplici ac etiam mixto, dummodo primum non attingat, Obiecto circa quod versari debeat facultas sic praecise determinato et circumscripto, dubium moveri haud posse videri: e converso tum moveri dubium posset, si Pontifex Siculis Ordinariis facultatem fecisset dispensandi in tertio et quarto consanguinitatis et affinitatis gradu in genere, non explicando utrum isti gradus simplices vel duplices vel etiam triplices esse deberent. Tunc enim in generica illa concessione omnia impedimenta, quae intra tertium et quartum consanguinitatis vel affinitatis gradum continentur, comprehendi dici posset. in subsidium fortasse utiliter advocata regula de facultatibus late interpretandis. Cum itaque Pontifex specifice declaraverit, se facultatem concedere dispensandi ab iisdem gradibus, sive simplices illi sint sive duplices; duplices includendo, triplices exclusisse dicendum esse. Inclusionem enim unius exclusionem esse alterius.

Eo magis quod agatur de facultate dispensandi in matrimonii impedimentis; cum eiusmodi facultatis concessiones, nisi fuerint expressis verbis factae, non sint facile praesumendae.

« ÖncekiDevam »