Sayfadaki görseller
PDF
ePub

hoc privilegio frui tantum intuitu regularis familiae: quin imo, quum iure funerandi passim gaudeant saeculares ecclesiae, hoc funerandi ius esse reale dicendum et ipsi templo inhaerens. De qua re Rota coram Merlino, decis. 547, n. 5: « per sae<< cularizationem censentur mutata et sublata privilegia et iura << concernentia regularitatem; in ceteris vero iura omnia tam <activa, quam passiva, integra remanent et illaesa ipsi eccle<siae, nisi expresse tollantur ».

Pariter S. C. C. in Ravennaten., Funerum, 17 mart. 1781: in ea agebatur de templo Regularium, quod transiit in possessionem Seminarii: disputatum est inter Parochum et Seminarii Rectorem, an extinctum esset ius tumulandi: pro Rectore inter cetera observabatur, ex extinctione Ordinis Regularis argui non posse ad extinctionem iuris tumulandi loco sacro quaesiti, propterea quod reale est ius tumulandi, quod cohaereat cum templo sepulcra habente. Proposito autem Dubio: «An funerale debeatur integrum parochis, quando <defuncti fuerunt sepulti in ecclesia S. Hieronymi: responsum <fuit: Negative et amplius ».

Item in Tiburtina 17 martii 1827 de simili facti specie agebatur, atque propositis dubiis:

« I. An ecclesia Sancti Petri gaudeat iure tumulandi in << in casu;

<< II. An et quae emolumenta funeris in eadem ecclesia. < peracti spectent ad parochum defuncti in casu ». S. C. Concilii rescripsit:

« Ad I. Affirmative.

« Ad II. Affirmative pro quarta funerum iuxta consue<tudinem loci».

Denique adducta est causa Pergulana, cuius facti species in haec perstringebatur. Saeculo XVIII exeunte, Congregatio Presbyterorum S. Philippi Nerii in aedibus S. Annae Pergulae fuit erecta et templum S. Petri eiusque aediculam custodiendam et regendam obtinuit: in his templis functiones omnes ecclesiasticas peragebat una cum funeribus super cadavera

defunctorum, qui ibidem sepulcrum gentilitium habebant. Verum ob incipientis huius saeculi calamitates, eadem Congregatione suppressa, aedes atque templa, auctoritate S. Sedis concessa fuerunt Seminario erigendo et postmodum eorum custodia officiumque Rectoris Seminarii Presbytero Oratorii ab Episcopo Pergulano concreditum est. Cum autem eadem templa intra limites paroecialis ecclesiae Cathedralis sita essent, controversiae ortae sunt inter Rectorem Seminarii et Parochum circa emolumenta et officium funebre defunctorum ibidem tumulandorum. Quaestione ad S. C. Concilii deducta sub dubitandis formulis:

« I. An ad Rectorem Seminarii spectent functiones non parochiales in ecclesiis eiusdem Seminarii celebrandae in

< casu ;

<< II. An et quomodo Parochus, intra cuius paroeciae fines << ecclesiae Seminarii sunt sitae, ius habeat in functiones mor<< tuarias suorum parochianorum, qui in illis tumulantur in

< casu ;

« III. An et quae portio emolumentorum eidem parocho << debeatur occasione praefatae tumulationis parochianorum in

< casu ;

<< IV. An et quomodo parochus ius habeat in functiones « mortuarias non parochianorum tumulandorum in dictis Semi<< narii ecclesiis in casu ».

Responsa prodierunt:

« Ad I. Affirmative.

« Ad II. Affirmative ad formam ecclesiarum exemptarum, « nempe pro associatione usque ad ianuam ecclesiae.1

Ad plenius intelligendam eiusmodi responsionem opus est recolere Ordinarii informationem, quae in hanc causam data fuerat, quaeque ita se habet: Ecclesiae Presbyterorum Oratorii Pergulae, antequam eorundem . Congregatio supprimeretur, cunctis illis fruebantur privilegiis, quibus < Regularium gaudent ecclesiae, adeo ut Parochi nihil omnino iuris sive ⚫ in funeribus peragendis, sive in caeteris functionibus celebrandis sibi < praesumerent arrogare. Omnis quaestio tunc orta est, quando Congre⚫gationis evenit suppressio, quo tempore quidem arbitrabantur Parochi

« Ad III. Affirmative pro quarta funeraria iuxta con« suetudinem loci.

« Ad IV. Negative in omnibus ».

Ex his omnibus concludebatur, templum Carmelitarum, de quo agimus, iure sepeliendi et funerandi adhuc pollere, atque a parochi iurisdictione esse exemptum ; ideoque praeter quartam funerum Parochum nihil sibi vindicare posse.

His autem non obstare leges civiles, quae tumulationem in templis prohibeant post legem publici coemeterii: eiusmodi

«

a

«

[ocr errors]

« privilegia et exemptiones memoratas prorsus evanuisse. Domos tamen supradictis ecclesiis attiguas inhabitabant iidem Oratorii Presbyteri, quam<< vis non solitis primaevi instituti vestibus induti, atque alter ex eis eccle<< siarum custodiam sicuti antea retinebat, et pervetusta iura fideliter tueri « atque conservare satagebat, non obstantibus querimoniis saepe saepius institutis a Parochis. Tractu temporis cum s. m. Pio VII placuisset in << novae Pergulensis catheuralis erectione decernere, ut domus et coniun<< ctae Sacerdotum Oratorii ecclesiae pro Clericorum Seminario cederen<< tur... Sacerdos Rector ecclesiarum custodiam ex Ordinarii facultate con« servavit, eaque propter sacras in ipsis functiones ut antea peregit, funera « exercuit, cum praesertim in ecclesia altera S. Petri nonnullae ad peculiares Pergulae familias pertinentes existant sepulturae. Sed cum in funeribus ceteri omnes urbis Parochi funerariam quartam sibi deberi con<< tendant, si de suis Parochianis agatur, qui tumulum aut habeant aut eli<< gant in saepe relatis ecclesiis; Parochus autem cathedralis, intra cuius paroeciae limites Seminarii ecclesiae reperiuntur, velit quidquid reliqui << cerae est, dempta quarta funeraria, quando defuncti ad aliam urbis Paro<< chiam spectant, totam autem ceram una cum duplici Missae eleemo« syna, si de propriis Parochianis agatur, sicuti etiam expostulet omnes << solemniores functiones, quae in ecclesiis eisdem celebrantur, sibi omnino pertinere; hinc ut omnes penitus controversiae dirimantur, nonnullis « dubiis factus est locus. Ad quae dubia quidem diluenda, etsi nihil erua« tur ex dioecesana Synodo Calliensi, nihilo tamen secius multis in civi<< tatibus inolevit usus, et consuetudo, qua Seminarii ecclesiae gaudent tali« bus privilegiis et exemptionibus, ut Parochorum iurisdictioni minime << subiaceant, earumque Rectores, seu Custodes ius omne possideant ad fun<< ctiones omnes exercendas, et funera etiam persolvenda. Quae quidem « consuetudo illi potissimum rationi inniti videtur, ut Seminarii ecclesia << expositis exemptionibus perfruatur, utpote quae immediate Ordinarii sub<< iaceat iurisdictioni, a quo sicuti Seminarium, sic etiam ipsius Seminarii ecclesia dependeat. Talis autem iurisdictio non per ipsum exercetur

«

«

a

« Ordinarium, bene vero per Rectorem, et Presbyterum, cui Seminarii, et << ecclesiae ad Seminarium pertinentis custodia fuerit demandata. Neque hoc novum est et inusitatum, cum videamus in monialium ecclesiis omnia

enim leges latas causa publicae sanitatis non immutare ecclesiastica ecclesiarum iura, quod pluries est definitum. '

1

Neque his obstare auctoritatem sive Auctorum sive S. Rotae sive SS. Congregationum, quae his contrariae videri possent. Animadversum est enim, eiusmodi auctoritates vel agere de templis iurisdictione paroeciali minime exemptis, vel de iis quae iure sepeliendi seu funerandi non gauderent. Aliud praeterea esse verum sepeliendi ius, quod templis competat, aliud esse veniam ab Episcopo factam condendi in aliquo templo defunctos. In primo enim casu omnia emolumenta ad ecclesiam tumulantem pertinere, praeter portionem canonicam Parocho debitam iuxta loci consuetudinem; in altero autem casu omnia funerum emolumenta ad ecclesiam parochialem spectare, ut in Romana, emolumentorum funeralium die 28 Iulii 1731 atque in aliis.

Ad Decreta quod attinet S. Congregationis SS. Rituum anni 1703 animadversum est, ea edita fuisse ad enodandas et compescendas controversias, quae saepe saepius oriebantur Parochos inter et Confraternitates erectas in templis vel Oratoriis publicis, quae intra limites paroeciarum prostant: proindeque ea Decreta protendi non posse ad templa, quae a

penitus parochialia munera sustineri ab eo sacerdote, qui in Monialium < earundem confessarium ab Ordinario adlectus reperitur, et constitutus, quique ut Parochus respective ad Moniales habetur communiter et reti

>

< netur.

[ocr errors]
[ocr errors]

Quamdam sane crudelitatem saperet, ut Parochus, praecipue intra « cuius paroeciae fines situm est Seminarium, omnia sibi incerta contenderet, interim autem sacra suppellectilia ecclesia suppeditaret; custos ipse operam suam impenderet, quin tamen ratio ulla haberetur vel in « Seminarii, vel in eiusdem custodis favorem. Quae cum ita sint, mihi videtur, stante ista consuetudine, admissaque ratione, qua consuetudo

[ocr errors]

« ipsa tuetur, atque fulcitur, opinandum esse in favorem Seminarii, ita ut « ecclesiae, de quibus in casu, independentes et exemptae iudicentur ab << omni Parochorum iurisdictione, et funera, ceteraeque functiones libere << a constituto custode peragi valeant et exerceri ». Hactenus Episcopus. Huic exemptioni praeterea videbantur quoque suffragari Litterae Apostolicae, per quas ea templa fuerant Seminario tributa.

1 Confer quae adduxi in Vol. I, pag. 85 et seq. et pag. 124 ibidem.

Parochorum iurisdictione, ut in themate, sint exempta, iure tumulandi polleant, propriumque habeant Rectorem.

His aliisque animadversis, proposita sunt resolvenda

Dubia.

<< I. An ecclesia Carmelitarum adhuc gaudeat iure sepe<< liendi seu funerandi, ita ut ad eius Rectorem spectet offi<< cium funebre peragere super cadaveribus defunctorum in << eadem sepulcrum gentilitium habentium.

« II. An et quae emolumenta Parocho T competant in

« casu ».

RESOLUTIO. S. Congregatio Concilii, causa cognita in comitiis habitis die 16 Septembris 1871, respondere censuit: Ad I. Affirmative, salvo iure Parocho domicilii defuncti pro quarta funerum iuxta consuetudinem loci.

Ad II. Negative in casu speciali de quo agitur.
EX QUIBUS COLLIGES:

I. Quamvis ex veteri iure omnibus et solis ecclesiis paroecialibus competeret ius sepulturae, attamen ex speciali recentiorique iure pluribus aliis templis idem ius competere.

II. Inducta lege publici coemeterii, hoc sepeliendi ius, quoad omnia connexa iura, sartum tectumque manere, excepta materiali cadaveris depositione postea in publico coemeterio iuxta locorum morem facienda.

I

1 Ex Clementina 2 Dudum v. huiusmodi et ex Extravagante communi 2 Super cathedram v. huiusmodi, de Sepulturis, dictum speciale ius competit Ordini Praedicatorum et Ordini S. Francisci, et hoc ex privi legio in corpore iuris clauso, ut Canonistae loquuntur. Aliis quoque Ordinibus competit sive ex specialibus Constitutionibus, sive etiam ex privilegiorum communicatione. Hoc ius quoque concedere potest in sua dioecesi Episcopus, dummodo servet omnes solemnitates, quae ad alienationem rerum ecclesiae requiruntur. Potest competere hoc ius ex speciali consuetudine, qua Templum ab antiquo reperiatur in possessione huius sepeliendi iuris.

« ÖncekiDevam »