Sayfadaki görseller
PDF
ePub

III. Templa Regularium, quae iure sepeliendi gaudeant, esse quoque exempta a paroeciali iurisdictione, ita ut cadavere ad templum Regularium delato, cesset omne Parochi ius et officium quoad funera, salva pro Parocho defuncti por

I

In usu tamen huius privilegii servanda sunt specialia pacta vel consuetudines, quae inter ecclesias Paroeciales et ecclesias Regularium fortasse intercedant, quod expresse statuitur in cap. finali de Pactis in 6. Si vero desint eiusmodi pacta et speciales consuetudines, quae plerumque reperiuntur in Synodis dioecesanis firmatae, servanda est dispositio Leonis X lata in Concilio Lateranensi atque renovata per S. Congregationem Concilii 20 Ianuarii 1604 his verbis: « S. Congregatio declarat ac statuit, • quibusvis Regularibus quorumcumque Ordinum tam mendicantium, « quam non mendicantium existant, nullo modo licere parochias cum « cruce processionaliter aut alias ad efferenda et levanda defunctorum funera intrare, vel illa levare et efferre, nisi vocato et expectato proprio defuncti Parocho, eoque ibidem praesente, vel nisi requisitus dis« sentiat aut venire expresse recuset ».

[ocr errors]

Quod si proprius defuncti Parochus in alia paroecia sit, ut in themate evenit, hoc aliud definitum habemus a Sacra Congregatione Concilii die 28 Novembris 1671; ad dubium enim: « An proprius Parochus defuncti ⚫ transeundo per parochiam unius Parochi alterius cuiuscumque dioece< seos ad effectum deferendi processionaliter cadaver ad ecclesiam Regularium possit libere et licite per eandem cum stola et Cruce elevata < transire, etiam irrequisito Parocho. S. Congregatio respondit: affirmative. Hoc integrum Decretum tum et alia ad rem facientia exposui in Vol. V, pag. 222 et seq.

Circa ingressum in templa Regularium cum stola et Cruce erecta Benedictus XIII in Constitutione Pretiosus, edita die 25 Maii 1727, § 45, haec constituit: « Ad tollendum deinceps... fidelium scandalum ... hac per< petuo valitura lege decernimus, licere cathedralis Capitulo, Parocho, Fratribus Ordinis Praedicatorum ac ceteris etiam Regularium Communitatibus ad processiones funebres per quasque parochias, singulorum < propriis erectis crucibus, accedere easque etiam sic peragere, quemad⚫ modum in aliis solemnioribus processionibus contingit, et ita etiam in ecclesiam tumulantem ipsorum fratrum, ordine quo in via incedebant, « ingredi, atque facta adoratione ad altare in quo asservatur SS. Sacra« mentum, aut etiam exequiis persolutis, recedere; Parocho quoque in « eandem ecclesiam tumulantem cum stola intrare; ac respective fratri⚫ bus associare debentibus defuncti cadaver cum Parocho, ne interim con⚫tingat illos in vicis et plateis supersedere, in parochialem ecclesiam etiam cum cruce erecta ingredi licitum fore, Auctoritate Apostolica... mandamus et volumus. Non obstantibus quoad praedicta omnia et singula con⚫ suetudinibus etiam immemorabilibus, quibus omnibus expresse et plenissime derogamus; declarantes et, quatenus opus sit, decernentes... crucis < erectiones, stolae delationem et ingressus in ecclesias in omnibus et singulis enumeratis, ac ceteris quibuscumque similibus casibus, nul

tione canonica, quarta funerum appellata, et iuxta locorum consuetudines determinata.

I

IV. Per illegitimam Regularium suppressionem et dispersionem eorum templa non amittere ipso facto ius sepeliendi: eiusmodi enim ius, quamvis fortasse intuitu existentis Regularis familiae templo ipso fuerit acquisitum; acquisitione huius iuris facta, manere ius reale templo ipsi perpetuo inhaerens, quoad usque canonice eodem iure templum non expolietur aut ius extinctum non declaretur.

V. Per possessionem enim iuris sepeliendi templo quaesiti realia iura in fidelibus exurgunt sive per constituta sepulcra maiorum, sive per maiores ex electa sepultura ibidem reconditos, quae iura pendere non possunt unice a variabili facto existentiae regularis familiae.'

VI. Eo magis in themate, in quo licet Regularis familia esset dispersa, templum illud non modo Ordinis Carmelitici quoad proprietatem esse esse non cessaverat; sed etiam in eo Ordo Carmeliticus actu repraesentabatur per Rectorem Carmelitam ibidem auctoritate superioris Ordinis et Ordinarii loci constitutum.

« lam penitus iurisdictionem importare, aut minimum in aliquo prae« iudicium cuique irrogare aut quandocumque et quomodocumque irro« gare et inferre posse ».

At vero eiusmodi Constitutio cum aliis undecim Constitutionibus eiusdem Romani Pontificis Regularium privilegia ampliantibus, fuit revocata a Clemente XII per Const. Romanus Pontifex, editam die 29 Martii 1732 atque redacta ad ius commune seu ad ius, quod vigebat ante eandem Constitutionem. Hac revocatione facta, Urbis tribunalia iudicare prosequuta sunt iuxta praecedentes iurisprudentiae normas circa funera de quibus agimus, ut videre est apud S. Rotam in Baren. Iuris tumulandi coram Aldobrando, 12 Ianuarii 1733; 29 Novembris 1743, coram Vaio; in Melevitana Funerum coram Mellino, 21 Novembris 1744, etc.

Aderant antiquitus Regulares, qui privilegio fruebantur non solvendi quartam funerum portionem Parocho; sed hoc privilegium in Italia insulisque adiacentibus revocavit Benedictus XIII in Constitutione Romanus Pontifex, edita die 28 Aprilis 1725 et Concilio Romano inserta; confer causam adductam in Vol. II, pag. 158.

2 Confer quoque causam relatam in vol. V, pag. 562 et ea quae ibidem adnotavi pag. 569.

VII. Nec Regularium templa eiusmodi funerum iura amittere, licet ex aliqua causa eadem templa subsint quoque Ordinarii iurisdictioni. 1

VIII. Colliges praeterea, quartam funerum non pertinere ad Parochum, in cuius paroecia reperiatur templum sepulturae; sed ad Parochum proprium defuncti, licet Parochus sit alte rius Paroeciae. 2

IX. Ideoque in themate quartam funerum non pertinere ad Parochum T, sed ad Parochum R defuncti.

DISMEMBRATIONIS PAROECIAE.

Die 16 Septembris 1871.

Compendium facti. In dioecesi G recens erecta, paroecia N amplissima exstabat. Duo erant pagi A et B ab ecclesia paroeciali remotiores, quos Parochus per duos sic dictos vicendarios seu vice-parochos administrabat.

Pagus A anno 1855 Auctoritate Apostolica fuit avulsus a paroecia et in novam et independentem paroeciam erectus. Iam inde Apostolica Sedes coniecisse videtur huiusmodi dismembrationem satis non esse: in litteris enim Apostolicis eodem anno datis, quibus paroecia V novo Parocho conferebatur, eidem significata fuit nova dismembratio forte facienda per haec verba: Per praesentes autem (literas) declaramus, quod tu quibusvis dispositionibus circa novam praedictae paroeciae dismembrationem, aliaque qualiacumque, legitima auctoritate, constituenda te subiicere debeas.

In praesentibus rerum adiunctis extat Decretum S. Poenitentiariae quod retuli in Vol. III, pag. 151, quod determinat iura Regularium et Episcoporum. Confer quoque quae adnotavi ibidem p. 141 occasione Rescripti de nominatione Parochi Regularis.

2 Vide Decretum S. Congr. Concilii, quod habes expositum in Vol. V, pag. 222 et seq.

Nunc primores ex pago B supplicem dederunt libellum SSmo Patri, quo proprio atque incolarum nomine exposuerunt, ea in regione templum extare sub titulo Immaculatae Conceptionis Deiparae Virginis tribus altaribus munitum atque satis amplum ad integrum populum, quem ad 800 individua dixerunt ascendere, continendum. Exposuerunt praeterea, eundem pagum remotissimum esse ab ecclesia paroeciali N; qua de re, primum praesertim eius dioecesis Episcopum, paroecianos sollicitasse, ut filiale illud templum erigeretur in paroeciam; concludebant, ut eorum vota exaudirentur pro paroeciae erectione in eorum spirituale bonum.

Eiusmodi precibus ad Episcopum de more remissis, ut audito Parocho in scriptis, referret de canonica causa dismembrationis, et quomodo providendum esset tum pro congrua Parochi, tum pro manutentione Ecclesiae; hisce omnibus factum est satis.

Sane Episcopus retulit, necessitatem novae paroeciae pro eo pago Biampridem esse a S. Sede quodammodo cognitam, quum in nova paroeciae N provisione ius sibi reservaverit dismembrandi paroeciam, ut superius indicavi; atque inde sic est Episcopus prosecutus: « plures circumstantiae concurrunt, << quae si non absolutam necessitatem ostenderent, certe spi<< rituale bonum patefacerent eius populi ad ss. canonum nor« mam, nominatim vero Concilii Tridentini sess. 21, de Refor., « c. 4. Idem pagus B extat in remotiori paroeciae parte, quae paroecia extensione et paroecianorum numero est maior << omnibus post paroeciam ecclesiae cathedralis. Pagus ille << constat fere mille individuis, satis honesto censu ditatis. « Raro hi fideles accedunt ad paroecialem ecclesiam, nec Pa<< rochum vident nisi matrimonii occasione, praecepti paschalis <<< aut alia spiritualis indigentiae causa, ex quo plura animad<< versione digna inobservata aut male reparata manent. Non << enim eosdem producunt effectus Vice-parochi verba, quos producerent verba Parochi. Adsunt in eodem pago quatuor Presbyteri, quorum tamen unus aut alter ad Missam cele

<< brandam accedunt ad parochialem ecclesiam, quae aliis Presbyteris non indiget, atque sic defraudati manent Missa << dicti pagi fideles, quod interdum contingit diebus dominicis << et festis. Haec quae minus conveniunt, per paroeciae ere<< ctionem auferentur, quum hi Presbyteri paroeciae incardi<< nabuntur ».1

I

Post haec Episcopus distincte est loquutus de congrua assignanda novo Parocho, ostendens et facilem modum satis superque prospiciendi tum dictae congruae, tum paroeciali templo.

Denique exorabat, ut, eiusmodi nova paroeciae erectione admissa, eadem paroecia independens omnino maneret ab ecclesia matrice, ne simultatum occasio illis in regionibus daretur.

Disceptatio synoptica.

RATIONES QUAE IN IURE MILITANT CONTRA DISMEMBRATIONEM. Ex officio de more est animadversum, ss. canones a dismem bratione Beneficiorum esse alienos, quia speciem praesefert alienationis: ex eo autem quod alienationem dismembratio sapiat, omnia concurrere oportere tum causas, tum solemnitates, quae in alienatione requiruntur, iuxta ea quae veteres tradiderunt, ut Abbas in cap. Ad audientiam, n. 2, de Ecclesiis aedif. et passim recentiores. Praesertim vero in themate, in quo agebatur de plenaria dismembratione, ita ut ecclesia dismembrata omnino seiuncta et independens ab ecclesia matrice constituenda esset.

Auctores probatissimos inde tradere, dismembrationem admittendam non esse, si alius suppetat modus providendi (ex. gr. per vicarium aut capellanum) fidelium necessitatibus, Barbosa Ius eccles., lib. 2, c. 2, n. 8, ubi pluribus auctorita

Hic, ni fallor, per incardinationem intelligitur ea adscriptio, de qua Concilium Tridentinum loquitur in sess. 23, cap. 16, de Ref. quae quidem adscriptio ex Pontificiis declarationibus fieri quoque potest post Sacram Ordinationem; confer adducta documenta in vol. VI, pag. 583 et seq.

« ÖncekiDevam »