Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tibus innixus scripsit: « Parochias novas erigendi iusta causa << videtur incommoditas populi ad recipienda Sacramenta et « ad audienda divina officia et non sufficit quaelibet distantia, << sed ea dumtaxat, quae praebet difficultatem parochianis << adeundi cum magno incommodo ad percipienda sacramenta << et divina officia audienda... Quod quidem limitatur nisi in « loco minime difficili nec incommodo Oratorium adesset vel « ecclesia cum fonte baptismali et ceteris ad parochiam neces<< sariis, ibique poneret Rector Sacerdotem in sui adiutorium, << ut per Menoch., cons. 477, n. 9, Ioan. Bapt. Costa, Re« med. 76, Alois. Ricc., Resol. 476, n. 6. Quando vero solus « Curatus eodem tempore pluribus infirmis providere non << potest, tunc non datur iusta causa providendi parochiam, « sed adhibendi ministros coadiutores, Rota decis. 488 recent. « n. 5 in fine. Unde S. Congregatio censuit Episcopum in << vim Decreti Concil. Tridentini, cap. 4. in princ., non posse << erigere coadiutoriam, sed utique cogere Rectorem ad adiun« gendum sibi tot Sacerdotes, qui sufficiant ecclesiis in Sacra<< mentis administrandis, prout refert Armendar, etc. ».

Unde doctores constanter tradidisse dismembrationem paroeciarum haberi ut remedium subsidiarium et extraordinarium, eandemque sententiam S. Congregationem Concilii esse secutam, ut in Cassanen. dismembrationis die 17 decembris 1740; in ea enim causa, exaggerata per Episcopum distantia cuiusdam populi ab ecclesia paroeciali S. Iuliani, factaque dismembratione paroeciae, praesertim ob paroeciae amplitudinem, quae continebat tria prope animarum millia, reclamante denique Clero ecclesiae paroecialis contra dismembrationem ab Episcopo factam, ad dubium: « I. an constet de nullitate dismem<< brationis ecclesiae S. Iuliani Castri villarum in casu: et qua<< tenus affirmative: II. an et quomodo sit providendum in << casu». S. Congregatio respondit: ad I. affirmative: ad II. deputandum esse ab Episcopo in Coadiutorem alterum ex Presbyteris participantibus, qui resideat penes ecclesiam S. Ioseph, ibique curam animarum exerceat, iuxta modum ab eodem Epi

scopo praescribendum cum exemptione a servitio chori in ecclesia S. Iuliani.

Huic causae non multum absimilis est altera Aquilana dismembrationis, agitata die 8 februarii 1744, in qua pariter ex defectu solemnitatum et ex carentia necessariae causae, ad dubium: « An dismembratio parochialis ecclesiae S. Pauli Ba<< retis et respective novae paroeciae in Villa et ecclesia << S. Viti ab Episcopo expleta sustineatur in casu » S. Congregatio respondit: negative et Episcopus mandet deputari Capellanum Coadiutorem in ecclesia S. Viti sumptibus Parochi.

[ocr errors]

:

Animadversum praeterea est eiusmodi vetustissimam iurisprudentiam, quae exigit et solemnitates et urgentes causas ad dismembrationem paroeciarum faciendam, mutationem non subiisse per Concilium Tridentinum, cap. 4, sess. 21, de Reformat. In hoc enim statuitur, ut in paroeciis « in quibus ob locorum distantiam, sive difficultatem, parochiani sine magno incommodo ad percipienda sacramenta et divina officia audienda accedere non possunt, novas parochias, etiam invitis Rectoribus, iuxta formam Alexandri III, quae incipit: Ad audientiam ' constituere possint». Ex his enim et confirmari antiquos canones et rursus statui, ut iuxta eosdem canones Episcopus, quando

1 Constitutio Alexandri III, quae legitur in cap. 3 de Ecclesiis aedific., ita se habet: Ad audientiam nostram noveris pervenisse, quod Villa « quae dicitur H, tam perhibetur ab ecclesia parochiali distare, ut tempore « hyemali, cum pluviae inundant, non possint parochiani sine magna dif<ficultate ipsam adire, unde non valent congruo tempore ecclesiasticis << officiis interesse. Quia igitur dicta ecclesia ita dicitur reditibus abundare, « quod praeter illius Villae proventus, minister illius convenienter valeat < sustentationem habere, mandamus, quatenus si res ita se habet, ecclesiam ibi aedifices, et in ea Sacerdotem, sublato appellationis obstaculo, ad praesentationem Rectoris ecclesiae maioris, cum canonico fundatoris assensu « instituas, ad sustentationem suam eiusdem Villae obventiones ecclesia<sticas percepturum; providens tamen, ut competens in ea honor pro ⚫ facultate loci matrici ecclesiae servetur: quod quidem fieri posse videtur, cum eiusdem Villae dominus viginti Acras terrae frugiferae velit ad ⚫ usus Sacerdotis conferre. Si vero persona matricis ecclesiae virum ido< neum presentare distulerit, vel opus illud voluerit impedire, tu nihilo< minus facias idem opus ad perfectionem deduci et virum bonum, appel<lationis cessante diffugio, instituere non omittas ».

necessitas et utilitas urserit, possit devenire ad paroeciae divi sionem, ceu etiam post Tridentinum omnes docent auctores, et passim S. Congregatio Concilii firmavit.

Hinc quum dismembratio in iure odiosissima sit, cumque exigat utilitatem et necessitatem evidentem, cap. 1, de Rebus eccles. non alien. in 6, videri reiiciendas preces incolarum pagi B, propterea quod eiusmodi necessitas aut utilitas ad peragendam paroeciae dismembrationem non adesse vide

rentur.

Sane non necessitatem: ex actis enim non constare ea concurrere extrema, quae veram necessitatem constituant : incolas enim et Episcopum asserere tantum, pagum B situm esse in remotiori parte ab ecclesia paroeciali: hoc autem non esse satis ad distantiam locorum iudicandam, quae exigatur ad dismembrationem faciendam; neque ostendere vias esse confragosas et difficiles, ita ut nonnisi cum magno incommodo fideles ad paroecialem ecclesiam accedere possint. Quod si perraro, ut Episcopus asseruit, paroeciani proprium viderent Parochum, hoc ideo contingere, quod in commodiori loco haberent templum et Presbyterum, qui eorum spiritualibus necessitatibus inserviret: ipsumque Episcopum denique fateri, plures circumstantias concurrere « quae, si non absolutam necessitatem ostenderent, certe spirituale bonum patefacere eius populi » haec autem verba innuere quidem aliquam utilitatem, non vero necessitatem.

Neque concurrere eam utilitatem evidentem, quam ss. canones requirunt: si enim excipias viciniorem Parochi praesentiam, nullam aliam utilitatem ex hac dismembratione provenire: nihil enim eisdem incolis pagi B in spiritualibus deesse; nunquam esse conquestos aliquem absque sacramentis decessisse, quum haberent Viceparochum, qui et sacramenta administraret et praesto esset infirmis, quique, testante Episcopo, omni ope niteretur ad eum populum colendum. Hisce autem positis, quaeri forte posse, utrum aliquid amplius novus Parochus efficere posset.

His autem in adiunctis dismembrationem paroeciarum consuevisse a S. C. denegari, ut in Caietana 24 maii 1659, l. 2, Decret. p. 632, et in Balneoregien. 19 iulii 1698. Pariter S. Rota, quae cohaerenter tenuit, satis consultum esse bono spirituali fidelium, si in remotiori paroeciae parte Vicarius constitueretur, ut in Decis. 578, n. 4 et sq., p. 19, t. 9 recent.; in Leodien. dismembrationis 1 februarii 1712 coram Falconieri, et iterum 3 iulii 1713 coram Crispo, et 1713 coram Crispo, et 22 iulii 1714 et 15 ianuarii 1715 coram Lancetta.

Immo in durioribus etiam factorum speciebus S. Congregationem petitionem pro paroeciae dismembratione reiecisse. Hoc ostendebatur ex causa Lunen. Sarzanen. agitata die 27 septembris 1732 et 24 ianuarii 1733: paroeciani enim, qui in Villa Meridii domicilium habebant, impigre instabant, ut nova ibidem erigeretur paroecia, quia villa 1500 passus ab ecclesia paroeciali distabat, viae ita asperae et arduae erant, ut neque Missae interesse, neque fidei rudimenta a Parocho possent excipere, atque aegroti absque extrema sacramentorum expiatione saepe decederent. Episcopus iusta eorum desideria agnovit et petitam dismembrationem peregit. Reclamante vero Parocho, a quo Meridienses pendebant, quamvis congruam portionem aliaque necessaria suppeditaturos promitterent, S. Congregatio constituit, erigendam esse Vicariam perpetuam cum assignatione congruae portionis, a communitate Meridii retribuenda. Pariter in altera Novarien. 17 maii 1749, quamquam praeruptissimae essent viae, ita ut ad ecclesiam paroecialem in monte positam, praesertim hiemali tempore, nedum pueri et senes, sed et iuvenes robustiores aegre sese conferre possent, tamen dismembratio denegata fuit et per Capellanum fidelium necessitatibus provisum: atque dismembratio denegata est, in Saucianen. die 18 novembris 1747, in Derthonen. 11 iunii 1766, in Adrien. 18 decembris 1773. Neque obiici in themate posse auctum populi numerum: his enim in rebus iuxta Trident., c. 4, sess. 21, de Ref., Parochum tot adsciscere debere Presbyteros, quot sufficiant ad

populi necessitatem. Quin immo in themate, cum incolae pagi B neque pertingerent ad 1000, non posse dici ita auctos, ut nova provisione indigerent.

Post haec nonnulla notabantur circa congruam novi Parochi portionem, quae brevitatis causa omittimus.

RATIONES ADDUCTAE PRO DISMEMBRATIONE. E contrario est animadversum, Tridentini Decretum indicare tamquam dismembrationis causas distantiam et difficultatem locorum.

In themate autem licet incolae pagi B et Episcopus longinquitatem et asperitatem viarum fuso calamo non describerent, si tamen consideraretur, et paroeciam N esse paroeciarum dioeceseos amplissimam et pagum B in remotissima paroeciae parte extare, facile intelligi posse distantiam locorum eiusmodi esse, ut gravissimi esset incommodi, maxime hiemali tempore, illis incolis, qui paroecialem ecclesiam petere vellent. Atqui id satis superque esse iuxta citatum Tridentini Decretum, ut divisio permitteretur. Eiusmodi distantiam ut Emi Iudices oculis perciperent, incolae pagi B chartam chorographicam paroeciae exhibuerunt, ex qua patebat ecclesiam paroecialem et pagum B in extremis oppositis finibus esse sitas.

Neque utiliter semper opponi posse eam sententiam, quae dismembrationem ceu subsidiarium et ultimum remedium indigitat, potiusque suadet, ut Vicarius constituatur in ecclesia dismembranda: hoc enim remedium non adeo generale habendum esse, ut omnibus casibus applicari possit; idque erui quoque ex praxi S. Congregationis, quae saepe ob locorum distantiam dismembrationem concessit. Atque recte; namque Parochus, qui in exercitium muneris pastoralis ex canonica dispositione advocatur, paroecianos tamquam oves sibi concreditas agnoscere debere, verbo divino pascere, sacramentis reficere, frequenter invisere, earumque necessitatibus paterno amore succurrere, ac reformandis moribus curam impendere; quae quidem omnia per Vicarium difficile saltem praestarentur. Hinc citabantur plures causae agitatae coram S. C. C., in quibus S. Congregatio dismembrationem indulsit, ut in Lunen.

« ÖncekiDevam »