Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Sarzanen. 16 iulii 1712; Papien. 10 aprilis 1717; Comen. 5 decembris 1765; Firmana 15 decembris 1759; Novarien. 13 decembris 1765; Ventimilien. 8 augusti 1818; Imolen. 7 iunii 1820; Fesulana 4 iunii 1836; Melevitana 4 februarii 1843.

Atque est animadversum cum Card. De Luca adnot. ad Conc. Trid., disc. 16, n. 2, in huiusmodi causis certam regulam dari non posse, quum iudicium pendeat a singulis factorum adiunctis. Sic enim scripsit loc. cit. Card. De Luca: « In hoc << certa regula generalis cuicumque casui applicabilis utique « statui non potest; ideoque manifestus est error illorum, qui << cum aliquibus S. Congregationis Resolutionibus, vel cum Ro<< tae Decisionibus, aut aliquorum Doctorum traditionibus pro << huiusmodi nova erectione facienda vel deneganda in sola lit<< tera procedunt, cum sit potius quaestio nudi facti ex sin<< gulorum casuum particulari qualitate ac individuis circum<< stantiis decidenda ». Item Leurenius Forum Benef., t. 1, c. 3. 9. 159.

In themate autem haec quoque concurrebant adiuncta, quod supplicantes tenerent sibi iam promissam esse paroeciae dismembrationem, et Apostolicam Sedem aliquo modo agnovisse dismembrationis necessitatem; si eorum vota reiicierentur, pertimescenda essent odia et simultates inter parochos et paroecianos; concurrebat praeterea exemplum alterius partis eiusdem paroeciae iam ex iisdem causis, quae pro praesenti dismembratione prostabant, dismembratae: quum itaque nemo dissentiret et dismembratio in votis esset tum Episcopi, tum paroecianorum, ad dismembrationem videbatur deveniendum. Hisce aliisque animadversis, propositum est resolvendum

Dubium.

<< An sit locus dismembrationi veteris et erectioni novae parochiae in casu ».

RESOLUTIO. S. Congregatio Concilii, causa cognita die 16 septembris 1871, respondendum censuit: affirmative iuxta votum Episcopi.

Acta, tom, VII, fasc. LXXIV.

4

EX QUIBUS COLLIGES.

I. Paroeciarum dismembrationes, secundum veterem iurisprudentiam, consideratas fuisse tamquam rerum ecclesiasticarum alienationes.

II. Proindeque eiusmodi dismembrationes subiectas esse iisdem legibus, quae alienationes dirigerent.

III. Eiusmodi leges fuisse existentiam canonicae causae ; scilicet necessitatis vel evidentis utilitatis in iudicio cognitae; et solemnitatem, idest interventum in causa eorum, quorum dismembratio interesset.

IV. Non quamvis necessitatem, vel evidentem utilitatem fuisse consideratam tamquam canonicam dismembrationis causam, sed eam tantum necessitatem, quae utiliter superari non posset per Parochi vicarium seu Capellanum.

V. Eiusmodi canonicam iurisprudentiam ab elapso saeculo declinare paulisper incepisse ; ita ut exempla data sint dismembrationis paroeciae in locis, in quibus per Parochi Vicarium consuli satis potuisset populi necessitatibus.'

1 Quod scripsit Card. De Luca Adnot. ad Conc. Trid., disc. 16, n. 2, quod constitui non possit certa regula cuicumque casui applicabilis, locum habet non solum in causis dismembrationis paroeciarum, sed in quovis causarum genere: quando enim agitur de applicatione iuris ad facta, quum facta sint indefinite variabilia, non potest dari certa regula cuicumque casui applicabilis: quod quisque facile intelligit. Sed aliud est quaerere, utrum detur aliqua regula cuicumque casui applicabilis; aliud est quaerere, utrum dentur generales normae, quibus aliquod causarum genus dirigatur. Prima inquisitio in iure est fere absurda; altera inquisitio, si universim non haberet affirmativam responsionem, non modo canonica, sed quaevis iurisprudentia cessaret.

Quaenam autem sint normae, quae dirigant paroeciarum dismembrationem, si de supremis quaeratur, sunt illae in iure scriptae, nominatim vero Tridentinum Decretum c. 4, sess. 21, de Reform.; si vero quaerantur practicae normae, quibus Decretum Tridentinum sit exsecutioni mandatum, hae desumendae sunt ex decisionibus supremorum Tribunalium in hoc causarum genere.

Porro si consulantur veteres decisiones S. Rotae, apparebit constanter non fuisse admissa paroeciarum dismembrationem, si necessitati prospici utiliter potuisset per Parochi Vicarium; ita ut dismembratio habita constanter fuerit tamquam remedium extremum.

In eiusmodi normas pariter concessit S. Congregatio Concilii Tridentini interpres.: quod mihi constat ex multis Resolutionibus, quas consului:

VI. Huius disciplinae temperamentum frequentius evasisse praesenti saeculo, cuius exemplum videri a praesenti quoque causa suppeditari.

DISPENSATIONIS AB IRREGULARITATE

Die 24 martii 1871.

Summaria precum. Ioseph Presbyter propter surditatem in celebratione Missae nullatenus vocem ministri respondentis audire valebat; ideoque irregularem se existimans petiit dispensationem ab irregularitate. Episcopus eum commendavit et gratia dignum existimavit.

ANIMADVERSIONES EX OFFICIO. Praeter ea consueta disciplinae ecclesiasticae placita, quae in eiusmodi quaestiunculis solent adnotari, quae legi possunt in variis huius generis causis in his ephemeridibus relatis, haec in themate adnotata sunt: idest, dicebatur Iosephus irregularis videri, quod congruum ordinis exercitium ei surditas impediret. In hanc rem tamquam exemplum adducebatur causa Treviren. Irregularitatis per summaria precum proposita die 27 ianuarii 1855: quod esse videtur unicum huius generis exemplum, quod in

ita ut ad dismembrationem S. Congregatio non devenerit, nisi post pluries iteratas earundem causarum discussiones.

Haec tamen disciplina, quae originem suam ducebat a veteri iurisprudentia, quae Tridentinum Concilium praecessit, temperamentum paullatim accepit a medio fere saeculo elapso, ita ut evidens ecclesiae utilitas non eo rigore considerari coepta sit, qui cum absoluta necessitate confunderetur, sed multo mitius: quod quidem videtur magis consonum cum citato Tridentini Decreto. Ex recentiori itaque praxi vix et ne vix quidem habita ratione remedii subsidiarii vel extremi, si satis utilitatis in bonum fidelium appareat et adsint sufficientes redditus, quibus novo Parocho et paroeciali ecclesiae prospici possit, dismembratio paroeciarum non difficile decernitur; aut, si facta fuerit ab Episcopo, non adeo facile, ut olim, ex aliquo causae vel solemnitatum defectu improbatur. Harum rerum exempla non nulla in his ephemeridibus prostant.

thesauro Resolutionum S. C. C. prostet, ut eruitur ex expositione eiusdem causae Trevirensis. In hac enim agebatur de surdo promovendo ad sacram Tonsuram et Ordines, qui etsi dein non posset nec praedicare, nec sacras confessiones audire ob surditatem; optabat tamen vehementer Presbyter fieri, ut Missam celebraret: et S. Congregatio rescripsit: Pro gratia dispensationis super enunciato defectu, habilitationis ad suscipiendam, servatis servandis, primam clericalem tonsuram nec non minores et sacros Ordines usque ad Presbyteratum inclusive, facto verbo cum Sanctissimo.

In themate autem non agebatur de surdo promovendo, sed de Presbytero cui surditas supervenit.

Propositis precibus in S. Congregatione Concilii die 24 martii 1871, rescriptum prodiit: pro gratia, modo et forma ab Ordinario pro opportunitate praescribenda, facto verbo cum Sanctissimo.

EX QUO RESCRIPTO COLLIGES:

I. S. Congregationem usam non esse solitis formulis: pro gratia dispensationis et habilitationis, quibus uti solet quando agitur de Presbytero, qui canonice irregularis evaserit ex superveniente corporis vitio, quod sive ob dedecus, sive ob periculum in sacris agendis inhabilem eum reddat ad Missam celebrandam.

II. Quare non pari modo esse iudicandam surditatem in promovendo et surditatem, quae Presbytero supervenerit.'

1 Non sunt in pari conditione, qui surdus sit et velit sacris ordinibus initiari, et qui iam Presbyter surdus evasit. Primus enim ob surditatem impotens est ad exercenda praecipua ministeria quae sunt propria ecclesiastici status, ut est ex. gr. ministerium praedicandi, audiendi ss. confessiones, canendi saltem Missas, neque est admodum expeditus in aliis officiis, quae cum statu ecclesiastico congruunt. Quare surdus, qui velit ad Presbyteratum ascendere, cum haec exercere rite non possit, certa dispensatione indiget: non enim unicum ministerium Presbyteri est Missae lectae celebratio, quam etiam ob surditatem celebrat non omnino expedite, quum clericum respondentem non audiat.

Alter autem, idest presbyter qui surdus postea evadat impeditus physice manet ad exercenda dicta ecclesiastica ministeria, quorum exercendi

III. Neque ex praesenti themate posse inferri irregularem esse Presbyterum ad Missam celebrandam, cui surditas supervenerit. '

IV. Inferri tamen posse dispensationem Apostolicam utiliter peti, quamquam absolute necessaria non videatur.

causa non iuvaret neque dispensatio a lege, neque iuridica habilitatio: ministerium autem, ad quod exercendum magis erit idoneus, profecto est Missae lectae celebratio: quam Missam magis expedite ex usu celebrare poterit quam alter.

Non potest hoc inferri, quia agitur de simplici indulto concesso. Ex indulto enim seu ex petita gratia obtenta non potest deduci certa lex contraria, quando haec lex aliunde non sit explorata. Saepe enim indulta petita conceduntur, ideo quia lex contraria utrum adsit dubitetur; et cum res non sit explorata, consulitur precibus supplicantis per indultum seu per annuentiam precibus. Et hoc generatim. Praeterea in themate formula responsionis satis innuit S. Congregationem non usam esse consuetis verbis dispensationis a lege prohibente et habilitationis, qua iuridice haberetur Iosephus idoneus ad Missam celebrandam, sed gratia, si qua indigeret, concessa, res Ordinario remissa est pro modo et forma praescribenda in celebratione Missae, si forte inconveniens aliquod esset suboriturum, puta si losephus Missam caneret, etc.

Tota ratio irregularitatis desumeretur ex eo quod surdus non audiat clericum respondentem: sed haec ratio non videtur inducere irregularitatem, propterea quod non ostenditur, exsistere obligationem audiendi respondentem ministrum. Sane obligatio audiendi ministri responsionem oriri posset ex aliqua lege vel ex natura rei; haec lex non adesse videtur: neque videtur oriri ex natura rei, namque aliud est officium respondentis, aliud officium Presbyteri celebrantis, ita ut sint officia omnino diversa; satis ideoque est ut unusquisque exsequatur officium suum.

Immo Pirhing l. 1, tit. 20, de corp. vitiat., n. 5, scripsit Presbyterum surdum posse celebrare privatim sine clerico respondente, quin absolute necessaria sit Apostolica dispensatio; quod tamen verum haud puto, quamquam reliqua, quae idem Auctor scripsit, vera videntur: haec enim scripsit: « ex eodem capite impotentiae, sive impedimenti usus seu exercitii ordinis non potest ordinari caecus, mutus, et surdus iuxta Can. 77 Apostolorum, ubi id de ordinando in Episcopum statutum est; quamvis, « qui omnino surdus factus est post susceptionem ordinum, privatim sine • ministro respondente, celebrare possit, ad quod non quidem absolute < necessaria est, sed utiliter petitur Papae dispensatio, ut docet Navarr., «l. 1, consil. 6 et 7, n. 3, de corpore vitiat. ».

Quod si ratio inconvenientiae desumatur ex eo quod Presbyter surdus nesciat quando clericus respondens cessaverit, quasi possit oriri contusio inter clericum respondentem et Presbyterum celebrantem, quod posset contingere ex. gr. ad praeambulum Introitus; respondetur hoc non facile contingere in eo, qui est assuetus per experientiam celebrare Missam, atque denique hoc aliquale inconveniens declinari potest non solum per

« ÖncekiDevam »