Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Huic decreto obediunt partes, atque ad tramites cit. Const. Dei miseratione, validitatis matrimonii defensor inter cetera animadvertit: Fridericum utpote hereticum subiectum non esse legi Ecclesiae in catholicos tantum latae, qualis ea esset quae iubet celebrandum esse matrimonium coram proprio Parocho. Neque obstare unam partem contrahentem esse catholicam; inquiebat enim, Fridericum huic parti communicare privilegium exemptionis a Tridentina lege, quo ille frueretur vel ratione loci in quo habitat, vel ratione societatis in qua vivit, Benedict. XIV, in opere de synodo dioec. l. 6, c. 6, n. 12: utramque vero rationem ad praesentem causam collineare, immo vero corroborari declarationibus Benedicti XIV 3 aprilis 1752 de validitate matrimoniorum Helvetiorum. Neque obstare Fridericum matrimonium in Italia contraxisse, in qua Tridentina lex fuit rite promulgata, cum etiam alibi clandestina matrimonia hereticorum valeant, ubi Tridentinum Decretum Tametsi sit promulgatum: insuper S. Congregationem Concilii declarasse die 16 martii 1780 dissimulandum esse circa matrimoniorum firmitatem, quae inter se haeretici contrahant, quam dissimulationem tacitam secumferre adprobationem, et communicari inde privilegium cum parte catholica. His concordare aiebant declarationes Pii VIII et Gregorii XVI, qui docuerunt, matrimonia mixta clandestine contracta, quamvis illicita, esse tamen valida.

Coniuges, praeterea contendebat, aliud domicilium in paroecia S. Nicolai habuisse, quod Caietana eo frequenter se conferret animo acquirendi inibi domicilium; hunc animum satis declarari atque praesumi tum ex facto receptae nuptialis benedictionis ab illo Parocho, tum ex testimonio eiusdem Parochi, qui in libro matrimoniorum scriptum reliquerat, utrumque coniugem domicilium in sua paroecia habere.

Quod si haec argumenta forte posthaberentur, pergebat matrimonii defensor, potuisse demum Fridericum et Caietanam matrimonium inire coram quovis Parocho, cum Fridericus ab Helvetia migrans, hac illac circumcursans et vagorum vivendi

rationem usque retinens, nullibi domicilium vel quasi domicilium statuerit.

E converso, coniugum Orator, paucis deductis, conclamavit nullitatem matrimonii patere sive ex substantiali defectu consensus ex parte Caietanae, sive ex vitio clandestinitatis, cum initum non fuerit coram proprio Parocho.

Itaque iudex, ad sententiam hac in causa proferendam delegatus, perpensis utrimque rationibus sive scripto, sive voce prolatis, demum die 20 ianuarii 1870 hanc definitivam sententiam protulit: « Constare de nullitate matrimonii quod Fride<< ricus N. N. et Caietana N. N. die 18 iulii 1863 coram << Parocho N. N. S. Nicolai contrahere praesumpsere ex de<< fectu iurisdictionis in Parocho assistente ».

Ab hac sententia matrimonii defensor iuxta tramites cit. Const. Dei miseratione § 8 rite appellavit ad Sanctam Sedem, seu ad S. C. C. atque institit, ut sententia, conclusiones et cetera causae acta transmitterentur, coniugum procuratore intimato.

Transmissis itaque Romam per authenticum exemplum (copia) actis iudicialibus in ea Archiepiscopali Curia confectis, Vicarius generalis ad Emum Praefectum S. C. C. scripsit, << ut si quae ad formam eorumdem actorum pertinentia rite « facta non fuerint, circumstantiis specialibus in quibus temporum iniuria haec Curia versatur, a Beatissimo Patre << earumdem circumstantiarum intuitu benignam veniam implo<< rare dignetur ».

Dein SSmus Pater, ut partium expensis parceret, oeconomice eiusmodi causam in gradu appellationis agi iussit, idest deputato Theologo et Canonista, qui in hac causa sua vota pro veritate scriberent, et defensore matrimonii, qui pro suo officio de more animadversiones ad sustinendum matrimonium faceret coram S. C. C. proponendas.

Disceptatio synoptica.

Referam tantum synoptice Canonistae votum, qui causam hanc plenissime explevit.

Animadvertit Canonista, plenam accuratamque huius causae definitionem pendere posse a triplici quaestione:

1) an ex iudicialibus actis certo constet de mutuo in matrimonium consensu de praesenti;

2) an Parochus S. Nicolai fuerit alterutrius sponsi proprius Parochus;

3) an sustineri possit matrimonii validitas ex eo quod Fridericus ad haereticam sectam pertineret.

«

QUAESTIO PRIMA. Neminem latere animadvertit Canonista, ad matrimonii validitatem requiri verum consensum, mutuum, de praesenti et verbis vel aliis signis externis manifestatum. De qua re ita inter alios scripsit Pirhing lib. 4, tit. 1, n. 82. « Ad valorem matrimonii non est satis ut contrahentes in obligationem coniugalem de praesenti consentiant, sive inter« num consensum habeant, sed iure quoque naturali requi<< ritur, ut exprimant hunc consensum, eumque mutuo acceptent, << prout constat ex c. Licet de sponsa duorum; ubi postquam ‹ dictum est, matrimonium contrahi per legitimum consensum << de praesenti inter virum et mulierem, subiungitur: ita ut « unus alterum cum mutuo consensu verbis consuetis expresso « recipiat, vel aliis signis externis, ut supra dictum. Ratio << est, quia nullus humanus contractus iniri potest, nisi utrius<< que contrahentis voluntas exprimatur, et mutuo sibi inno<< tescat». Iam praeiverat Sanchez, qui de matrim., l. 2, disp. 30 scripsit: « Res est certa inter catholicos, non satis << esse consensum internum sed oportere verbis vel signis << exprimi. Cuius contrarium tenuit Wiclef, quem late impu« gnat Waldeus, etc. ». Et aliam quoque rationem addit, quod matrimonium prout sacramentum debeat perfici signo sensibili; atque concludit: « Concilium Florentinum in Decreto

«

<< de Sacramentis, cum singula Sacramenta singillatim expo<< neret, dixit sic: consensus, per verba regulariter expressus, facit matrimonium: ubi non dicit, verba esse necessaria, «sed oppositum denotavit, dum non dixit, semper adhiberi « verba, sed regulariter, id est communiter ». Ibid., disp. 3,

n. 5.

Hisce autem in iure positis, animadvertit Canonista, ex actis iudicialibus et rationes extare quibus iure deduci posset defecisse Caietanae consensum, et e converso non deesse rerum adiuncta, quae suadere videantur adfuisse externa signa, quibus saltem implicite et pro foro externo argui et intelligi a Parocho et testibus potuerit consensus mulieris.

Defecisse consensum argui ex depositione Caietanae, quae varie interrogata et sub iuramento deposuit:

<< vere nihil respondi ad interrogationem Parochi, propterea quod mihi « non videbatur eiusmodi matrimonium recte factum, cum non << praecessisset consensus ante publicationes iuxta morem : Fri<< dericus non erat catholicus et illuc ivimus ideo quia nobis. << dictum fuerat nullum Parochum in urbe N. matrimonio << nostro adfuturum: quare cum mihi non videretur matrimo« nium rite iniri, nescirem dicere quasnam intentiones habuerim, <«< cum earum circumstantiarum cumulus ad risum iterato me << moverit ».

[ocr errors]

Hac depositione expensa, vehementem saltem exoriri praesumptionem, nullum mulierem emisisse consensum, atque retinuisse matrimonium non solum illicitum sed et invalidum.

Alter testis deposuit: « E templo egressi ego et Caie<< tana simul de matrimonio locuti sumus, atque illa mihi dixit: « quamvis illud esset tricarum complexus, attamen fore ut << validum aestimaretur, quia ipsa credulitatem induxisset, illic proprium domicilium se habere ». Huius sermonis mentionem et Fridericus in actis fecit.

Porro non paucos doctores cum Leurenio for. eccl., l. 4, qu. 90 contra Sanchez tenere, quod si aliquis etiam falso existimet subesse impedimentum dirimens, consentire valide non

possit in matrimonium, quia absurdum est posse consensum praestari ad id quod sibi sit impossibile, stante impedimenti conscientia, licet erronea.

Ceterum, et ipsum Fridericum ac testes deponere nedum se non audivisse verba ulla, sed nec signa aliqua externa consensus advertisse.

I

Neque confugium patere ad iuris praesumptiones, quae ante Tridentinam legem vigebant; id enim temporis clandestina coniugia fuisse quidem illicita, sed valida: atque ut scripsit Barbosa, De off. Episc. p. 2, all. 3, n. 148. Tridentinum abstulit matrimonia praesumpta et solum ea valere voluit, quae in iudicio probari possent. Quare ex copula secuta post sponsalia non posse matrimonium praesumi.2

Haec inter caetera adduxit Canonista circa primam quae

1

Unus ex matrimonii testibus, qui iudicio adstitit, interrogatus de consensu Caietanae in actu celebrationis emittendo, nihil dicere scivit; neque an Parochus interrogaverit sponsos, neque an hi consensum praestiterint; quod nihil perceperat: aliam ideo quaestiunculam movit Canonista, quam tamen non seorsum pertractavit, sed cum principe quaestione de defectu consensus contexuit. Quaestiuncula haec his verbis seorsum proponi posset, an si testes corpore quidem praesentes sint, sed nihil percipiant seu advertant, dici posset matrimonium celebratum iuxta formam Tridentinam: et utrum huius advertentiae defectus secumferat nullitatem matrimonii. Nihil de hac quaestione dicam, cum eius solutio ampliorem disquisitionem exigeret: referam tantum quae Canonista in medium protulit. Ponderavit enim, iure praesentem eum non censeri qui non adsit modo humano intelligens et advertens quid agatur, l. coram Titio 209, ff. de verb. signif. ubi legitur: Coram Titio aliquid facere iussus, non videtur praesente eo fuisse, nisi is intelligat: idque in matrimonio celebrando confirmari ex expressis Tridentini verbis sess. 24. cap. 1, de Ref. matr. in quo legitur: Parochus, viro et muliere interrogatis, et eorum mutuo consensu intellecto, vel dicat, etc. Praeterea, ideo Tridentinam Synodum exigere, Decreto irritante, assistentiam Parochi et testium, ut hoc modo constet Ecclesiae de matrimonio contracto: ergo Parochum et testes ita debere esse praesentes, ut intelligant et advertant quid agatur: necessarium ergo esse ut iidem aliquo sensu percipiant consensum contrahentium, ut si non audiant verba, videant tamen signa mutui consensus, Sanchez, lib. 3, disp. 39, n. 1-6; Pirhing, lib. 4, tit. 3, num. 22; Leurenius, tit. 3, qu. 153, num. 2 cum communi.

2 Confer Instructionem S. Congr. de Propaganda Fide in vol. VI, pag. 446.

« ÖncekiDevam »