Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Quod si aliquando haeretici dicantur exempti a lege Tridentina irritante clandestina matrimonia, ostendit Canonista, id repeti non debere ex eo quod haeretici sint, quasi vero haeresis personalem hanc exemptionem tribuat et veluti privilegium; sed aliunde repetendum.

Sane, Benedictus XIV die 4 novembris 1741 celebrem dedit declarationem circa matrimonia Hollandiae et Belgii, in qua, << omnibus rationum momentis hinc inde sedulo liberatis, decla«ravit statuitque matrimonia in dictis foederatis Belgii provinciis inter haereticos usque modo contracta, quaeque in posterum contrahentur, etiamsi forma a Tridentino praescri<< pta non fuerit in iis celebrandis servata, dummodo aliud non << obstiterit canonicum impedimentum, pro validis habenda esse. Hoc celebri documento adducto, per summa capita indicavit Canonista rationes quas synoptice Benedictus XIV exponit in opere de Synodo dioeces., l. 6, c. 6; quae quidem rationes vix in hoc opere indicatae illae fuerunt, quae in ea gravissima causa agitanda in S. Congregatione Concilii a consultoribus et iudicibus prolatae sunt.'

[ocr errors]

Iudicata autem validitate matrimoniorum quae in illis provinciis contrahebantur sine Parochi praesentia, de secunda

Eiusmodi rationes legi possunt in citato opere; est tamen animadvertendum, eas multo ampliori ratione fuisse expositas in folio S. Congregationis Concilii post gravissimum votum Cardinalis de Alsatia Archiepiscopi Mechliniensis, quod refertur in opere Canones et Decreta Concilii Tridentini cum declarationibus, etc., edit. Neapolitana loseph Pelella anno 1859, p. 305 et seqq. Satis est legere Votum dicti Cardinalis De Alsatia ut quisque videat, quam sapienter Decretum illud de validitate matrimoniorum emissum fuerit, et quam graves essent rationes, quae suaderent in foederatis Hollandiae provinciis, numquam Decretum Tridentinum fuisse sufficienter promulgatum: et si fortasse in aliqua paroecia rite promulgatum esset, cito in desuetudinem abiisse. Eiusmodi rationes in opere de synodo dioecesana vix et ne vix quidem indicantur; e converso una satis indicatur, quae nec prima fuit in expositione causae, neque satis gravis, quaeque non rite intellecta in iuridicum errorem posset inducere, cuiusmodi ea est quae dicitur ratio societatis haereticorum; quasi vero haeretici, quatenus sectam constituant, ipso iure exempti sint a Tridentino Decreto, etsi in loco ubi secta degat, fuerit Decretum publicatum et rite servatum; quod falsum esset.

quaestione disputavit eadem S. Congregatio, an pariter valida censenda essent matrimonia mixta inter catholicos et haereticos: haec secunda quaestio considerata est tamquam consequens primae definitae quaestionis: namque si valida erant in illis regionibus matrimonia sive haereticorum, sive catholicorum contracta sine praesentia proprii Parochi, consequens erat, ut etiam mixta matrimonia valida essent: quod his verbis indicatur in opere de Synodo Dioecesana, l. c. « quo<< niam cum coniugum alter, tum ratione loci in quo habitat, « tum ratione societatis in qua vivit, exemptus sit a Tridentinae Synodi lege, exemptio, qua ipse fruitur, alteri parti communi<< cata remanet propter individuitatem contractus, vi cuius exem. ptio, quae uni ex partibus competit, ad alteram, secundum <<< etiam civiles leges, extenditur, eidemque communicatur ».

His autem deductis, animadvertit Canonista, rationes Benedictinae declarationis, quae in opere de Synodo dioeces. indicantur, reduci ad rationes locales; tum ad defectum publicationis Decreti Tridentini (ratione loci in quo habitat); tum ratione illius haereticae societatis, ob quam non putabatur Decretum in illis provinciis publicatum, vel in ea quacumque demum causa Decretum non vigebat (ratione societatis in qua vivit). Rationes ergo ex circumstantiis localibus emergere: et neminem unquam asserere, huiusmodi exemptionem haereticis competere, veluti quoddam personale privilegium, quod insuper quisque secumferret quocumque commigret et ubique locorum consistat, quamvis inibi Decretum rite publicatum sit ac plane vigeat ut in Italia.

Et ob circumstantias pariter locales Pium VII in litteris, die 8 octobris 1803 datis ad Archiep. Moguntinum, rescripsisse matrimonia haereticorum coram ministro acatholico << inita generatim nulla esse, atque adeo validas fore secundas << eorum nuptias, si modo coram catholico Parocho contra« hantur, nec undique vera est neque satis tuta, neque idcirco << in praxi quibuscumque in casibus indiscriminatim applicanda. << Probe enim novit fraternitas tua huius generis matrimonial

<< rata et firma consistere iis in locis, in quibus Concilii Tri<< dentini Decretum vel numquam publicatum fuit, vel num« quam observatum tamquam eiusdem Concilii Decretum, vel si quandoque observatum fuit, longo dein temporis intervallo in desuetudinem abiit. Hinc factum est, ut praedicta opinio, quae matrimonia inter haereticos contracta coram <<< ministro acatholico generatim nulla ac irrita esse propugnat, << adversarios semper habuerit et numero plures et auctoritate praestantissimos, adeo ut vix aliquem retinuerit probabilitatis gradum, maxime post editam a Benedicto XIV an. 1741 pro < matrimoniis Hollandiae celeberrimam declarationem ».

Quemadmodum itaque illi errarent, qui universim iudicarent nulla esse haereticorum matrimonia non contracta coram Parocho catholico; ita pariter errarent, qui universim affirmarent eadem valida esse: si itaque affirmari alterutrum generali modo non potest, causa discriminis ex locorum adiunctis est repetenda: et reapse ex locorum adiunctis Pius VII repetiit; indicavit enim causas, cur valida possint esse haereticorum coniugia, sive quia in eorun locis publicatum decretum non fuerit, sive quia observatum non fuerit ut Tridentini Concilii Decretum, sive quia in eisdem locis, ex quacumque demum causa, in desuetudinem abiit. Non ergo haeretici exempti sunt ab eo Decreto quia haeretici; si enim id verum esset, semper haeretici valide contraherent, ubicumque consisterent, sine praesentia catholici Parochi et testibus.

Et ex locorum adiunctis Sancta Sedes causam discriminis cur in una regione valide haeretici contrahant sine Parocho, in alia non valide, constanter repetiit: quod ipsa Decretalis Benedicti XIV ostendit, quae non solum declaravit pro regionibus illis foederatis matrimonia valida, sed etiam statuit pro illis locis, ita ut illa fuerit non solum authentica declaratio ex rationibus, quae eam iuxta SS. Canones iuridice postularet, sed etiam constitutio (statuit) pro illis provinciis ad dubium quodvis auferendum, si forte non in quavis paroecia earum regionum ratio declarationis militaret.

Atque uti declaratio et constitutio particularis fuit semper considerata a S. Sede illa Decretalis, ita ut ex peculiari Iadulto ad alias regiones fuerit provide extensa, quoties constaret, similes adesse causas, quae Decretalem illam sapientissimam provocarunt.

His autem positis, quod tandem redeunt exemptiones haereticorum a Tridentino Decreto ex adverso oppositae? Redeunt in meras cavillationes petitas ex aliqua ratione minus exacte exposita, aut non rite intellecta, prolata ab aliquibus disputantibus in disceptatione illius gravissimae causae, quae foederatas Belgii provincias respiciebat.

Quae cum ita sint, in causa nostra apertissimum est, in Italia Decretum Tridentinum fuisse promulgatum et rite constanterque servatum ut tale: quicumque itaque veniant haeretici matrimonium in Italia contracturi, si illud non servent, nihil agunt.

Post haec omittimus referre animadversiones, quas fecit Defensor matrimonii ex officio in praesenti Causae propositione: hae animadversiones redeunt in illas, quae passim in nostris ephemeridibus sunt expositae in similibus causis, quando de domicilio et quasi-domicilio agitur, ut videre nominatim est in causa exposita in vol. I, p. 129, et in vol. IV, pag. 241: quae obiectiones in praesenti themate facile refel

luntur.

Dubium

<< An sententia Curiae Archiepiscopalis sit confirmanda « vel infirmanda in casu ».

RESOLUTIO, S. Congr. Concilii, causa cognita die 27 ianuarii 1872, respondere censuit: Sententiam esse confirmandam, facto verbo cum SSmo.

EX QUIBUS COLLIGES:

I. Matrimonium, servatis ceteris de iure servandis, in actuali contractu consistere, cuius essentia est liber con

sensus.

II.

Eiusmodi consensum mutuum esse debere inter sponsum et sponsam atque expressum sive verbis, sive signis aequivalentibus, quae contractum exprimant et constituant.

III. Quare, si sponsus in actu contrahendi matrimonium affirmet et sponsa taceat nullumque det signum mutuae affirmationis, ita ut mere passive se habeat, matrimonim non censeri contractum: deest enim mutuus atque expressus con

sensus.

IV. Si autem concurrant adiuncta, quae tacentem consensisse in matrimonium ostendere possint, non facile sive in foro interno, maxime vero in foro externo, iudicandam esse matrimonii nullitatem.

V. Talia videri ea adiuncta, in quibus nulla intervenerit vis et metus, nullaque coactio; immo praeiverit et concomitata fuerit libera contrahendi voluntas, atque in ipso celebrationis actu mulier tacens annulum nuptialem a viro prompte susceperit.

VI. His enim in adiunctis, nisi constet iocandi animo haec gesta fuisse, pro validitate matrimonii standum esse.'

In themate si matrimonium iudicandum fuisset tantum ex hoc capite consensus pro nullitate opinarer. Namque satis mihi videtur constare, mulierem ceteroquin expertam, habuisse celebrationem huius matrimonii tamquam iocum ex persuasione quod non esset recte gestum: ideoque suum actualem consensum emittere reformidasse, atque passive se habuisse. Reliquit enim ut alii cetera acta facerent, quidquid esset de eorum valore, quin ipsa activam essentialem partem haberet. Ipsamque annuli receptionem non tamquam suum actum videtur considerasse, sed tamquam actum sponsi: censendum enim est considerasse eiusmodi receptionem annuli secuti ceteros actus, eundi ad templum, genuflectendi ante altare, etc., qui actus omnes informati erant ea firma, quam habebat, persuasione, matrimonium illud non esse rectum et esse tricarum complexum, ideoque esse veluti iocum, qui reapse eam ad risum movit. Eo magis quod non appareat ex actis Caietanam apposuisse aliquam peculiarem aestimationem in actu recipiendi a viro annulum; cum e converso appareat abstinuisse a sui consensus expressione, cuius valorem apprime noscebat. Cum itaque ita passive se habuerit, affirmari non poterit initum fuisse eum contractum, qui tanti est valoris, ut inducat gravissimum et indissolubile vinculum.

Ceterum si ex hoc tantum capite causa fuisset iudicanda, factum debuisset magis confirmari per testimonium septimae manus, quod in conficiendo processu fuit fere omissum.

« ÖncekiDevam »