Sayfadaki görseller
PDF
ePub

cum anima in unaquaque relatione: ergo anima non est una: sed est multae numero. Et species eius una est: et est creata: sicut postea declarabimus: sed sine dubio aliquid est propter quod singularis effecta est. Illud autem non est impressio animae in materia. Jam enim destruximus hoc. Immo illud est aliqua de affectionibus: et aliqua de virtutibus: et aliquod ex accidentibus spiritualibus: aut compositum ex illis: propter quod singularis fit anima: quamvis illud nesciamus: postquam autem fit singularis per se: est impossibile ut sit anima alia numero: et ut sit una essentia. Jam autem multa diximus alias ad negandum hoc. Sed demonstrabimus quod anima cum creatur cum creatione alicuius complexionis: possibile est ut creetur post illam affectio aliqua in actionibus rationabilibus et in passionibus rationabilibus propter collationem quorum differat ab actione quae est ei similis cum alia. Et ut affectio acquisita: quae vocatur intellectus in effectu sit in una talis diffinitionis: ut per eam differat ab alia anima, Et quia accidit ei percipere essentiam suam singularem: quod habet ex eo quod percipit aliquam affectionem quae est eius propria: et non alterius: possibile est etiam contingere in eam ex virtutibus corporalibus affectionem propriam, quæ pendeat ex affectionibus moralibus: aut sint ipsae eaedem: aut ut sint ibi etiam aliae proprietates nobis occultae: quae consequuntur animas cum creantur: et postquam creantur. Qualia sequuntur singularia specierum corporalium: quibus differunt: et ut animae sint ita: sed differunt suis proprietatibus, propter quas corpora creata fuerunt : sive sciamus illas dispositiones: sive non: aut aliquas illarum.

ALGAZELIS LIBER PHILOSOPHIAE TRANSLATUS & MAGISTRO DOMINICO ARCHIDIACONO SECOBIENSI APUD TOLETUM EX ARABICO. Venetiis 1506. Lib. II. Tract. V. Cap. X. Animarum enim alia est quae eget doctrina, alia quae non eget. Quae autem eget doctrina alia est quae non recipit eam quamvis multum studeat; alia est quae facile recipit, et alia est quae ex se adinvenit scientias sine doctore. Quia si considerentur scientiae, profecto invenientur esse adinventiones animarum. Non enim doctor discit ab alio doctore, et ille ab alio, et sic in infinitum: sed pervenitur ad eum, qui didicit per seipsum. Nullus enim speculator est qui non adinveniat multa per se sine doctrina; transit enim per mentem eius prius conclusio, et deinde excitatur ad cognoscendum medium terminum, quasi veniat in animam eius et nesciat unde. Vel prius percepit medium terminum et deinde praesentatur ei conclusio. Sicut cum quis videns descensum lapidis deorsum animadvertit etc. Ille autem, cui revelantur haec omnia intellecta in parvo tempore sine doctrina, dicitur sapicntissimus, ut propheta. Et haec est magnificentia et miraculum, et est possibile non inconveniens. Postquam autem possibile est esse hominem adeo minimum, ut non possit percipere doctrinam: sic etiam per contrarium possibile est hominem esse adeo excelsum et subtilem qui non egeat doctrina. Quomodo enim potest negari hoc cum ex discipulis unus superet alium in cognoscendo veritatem scientiarum : quamvis sit minoris studii sed fortioris animi, et subtilioris ingenii.

[ocr errors]

TRATT. IV. CAP. XX. (pag. 352. lin. 18. )

secondo la parola dell'Apostolo: « Ogni ottimo dato, e ❝ogni dono perfetto di suso viene, discendendo dal Padre de'

« lumi ".

JACOBI EPIST. CATHOL. Cap. I. v. 17. Omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum est descendens a Patre luminum.

...

IBIDEM. (pag. 353. lin. 4.)

, secondochè dice il Filosofo nel secondo dell' Anima, le cose convengono essere disposte alli loro agenti, e ricevere li loro atti; ecc.

Arist. de Anima Lib. II. Cap. II. (Joh. Argyropylo interprete) Actus enim agentium in eo quod patitur atque disponitur esse, inesse videtur.

Transl. antiquae Lect. IV. Videtur enim in patiente et disposito, activorum inesse actio.

CAP. XXI. ( pag. 355. lin. 12.)

Avicenna e Algazel vollero che esse da loro e per loro principio (le anime) fossero nobili e vili.

AVICENNAE DE ANIMA APHORISMUS XXXVIII. (Ex versione Andr. Alpagi. Venetiis 1546, p. 118 versa) Quia individua humana sunt facta non aeterna, et fuerunt diversa vel distincta et non est hoc negandum, quare oportet quod individua praedicta diversificentur, etiam in sanitate complexionis et corruptione ipsius, et in temperamento compositionis vel elongatione ipsius ab eo et defectu ipsius, et non est hoc violentum, et

propter illud oportet quod individua diversificentur etiam in reliquis dispositionibus suis in bono et malo, et in acuitate ingenii, et velocitate apprehensionis, et in ignorantia et hebetudine ingenii.

Idem, Lib. VI. Naturalium sive de anIMA Pars V. Cap. III. Ven. 1508. p. 24. Dicemus ergo quod postea animae sunt separatae sine dubio a corporibus, prius autem unaquaeque habuerat esse, et essentiam per se propter diversitatem materierum, quas habebat: et propter diversitatem temporis suae creationis: et propter diversitatem affectionum suarum quas habebat. Secundum diversa corpora sua quae habebat. Nos enim vere scimus: quod qui facit esse in illa intentionem universalem: ex qua fit singularis tantum: impossibile est ut faciat esse singularem eam: nisi addiderit supra specialitatem eius intentionem ex qua fiat singularis aliqua de intentionibus quae consequuntur in creatione: et comitantur: sive nos sciamus eas sive non. Nos scimus etiam quod haec anima non est una in omnibus corporibus. Si enim esset una in omnibus illis: et essent multae propter relationem: tunc aut esset sapiens in omnibus illis: aut insipiens in omnibus illis: et non lateret unum quicquid videret in anima alterius: unum enim quod ad multa refertur: possibile est differre secundum relationem. Sed in eis non differt quae habent esse in essentia eius propter illa. Cum enim unus pater fuerit multorum filiorum: cum ipse sit iuvenis non est iuvenis secundum omnes illos. Juventutem enim ha

bet in seipso: et continetur unaquaeque relatione. Similiter prudentia: et stultitia: et opinio: et alia his similia: : non sunt nisi in essentia animae et continentur

cum anima in unaquaque relatione : ergo anima non est una: sed est multae numero. Et species eius una est: et est creata: sicut postea declarabimus: sed sine dubio aliquid est propter quod singularis effecta est. Illud autem non est impressio animae in materia. Jam enim destruximus hoc. Immo illud est aliqua de affectionibus: et aliqua de virtutibus: et aliquod ex accidentibus spiritualibus: aut compositum ex illis: propter quod singularis fit anima: quamvis illud nesciamus: postquam autem fit singularis per se: est impossibile ut sit anima alia numero: et ut sit una essentia. Jam autem multa diximus alias ad negandum hoc. Sed demonstrabimus quod anima cum creatur cum creatione alicuius complexionis: possibile est ut creetur post illam affectio aliqua in actionibus rationabilibus et in passionibus rationabilibus propter collationem quorum differat ab actione quae est ei similis cum alia. Et ut affectio acquisita: quae vocatur intellectus in effectu sit in una talis diffinitionis: ut per eam differat ab alia anima, Et quia accidit ei percipere essentiam suam singularem: quod habet ex eo quod percipit aliquam affectionem quae est eius propria: et non alterius: possibile est etiam contingere in eam ex virtutibus corporalibus affectionem propriam, quæ pendeat ex affectionibus moralibus: aut sint ipsae eaedem: aut ut sint ibi etiam aliae proprietates nobis occultae: quae consequuntur animas cum creantur: et postquam creantur. Qualia sequuntur singularia specierum corporalium: quibus differunt: et ut animae sint ita: sed differunt suis proprietatibus, propter quas corpora creata fuerunt: sive sciamus illas dispositiones: sive non: aut aliquas illarum.

[ocr errors]
« ÖncekiDevam »