Sayfadaki görseller
PDF
ePub

filii nostri A., regis Scotorum illustris, salutem.

Etsi nonnulli sint culpæ, in quibus est culpa relaxare vindictam, illius tamen licet immeriti vicarii constituti, qui parcendo maxime ac miserando suam omnipotentiam manifestat, libenter in cunctis nostris actibus misericordiam amplexamur, pœnitentibus, qui culpas proprias humiliter recognoscunt, misericorditer ignoscendo, ut misericordes a Domino misericordiam consequamur, et alii misecordiam consecuti sciant se ad miserandum aliis debitores. Sane cum sicut dilectus filius noster G., tituli S. Martini presbyter cardinalis, Apostolicæ Sedis legatus, suis nobis litteris intimavit, te a vinculo excommunicationis quo tuis culpis exigentibus eras adstrictus, pro eo videlicet, quod carissimo in Christo filio nostro A. regi Scotorum illustri domino tuo adversus carissimum in Christo filium nostrum regem Angliæ, ac suos contra sententias Apostolicæ Sedis præstiteras consilium, auxilium et favorem, ad multam et multorum instantiam absolvisset, præcipiens tibi, ut suspensus ab officio et benefeciis nostro te conspectui præsentares : quia tu propter debilitatem corporis, quam cadendo de equo fractis tribus costis diceris incurrisse, proponebas te non posse laborem itineris sustinere, asseverans instanter cum testimoniis plurimorum, quod præfato domino tuo te subtrahere non potueras, nisi te ac genus tuum exilio exponere voluisses, cardinali præfato humiliter snpplicasti, ut laborem itineris tibi remittens, illum in pœnam aliam commutaret; sed ipse tuis petitionibus nequaquam annuens in hac parte, inter alia, quæ tibi fuerant injungenda, præcepit, ut propter hoc ad præsentiam nostram nuncium mitteres specialem, remissionem itineris et relaxationem suspensionis humiliter petiturum, et recepturum vice tui nostrarum beneplacita jussionum. Nos igitur nuncio tuo, quem propter hoc ad nos misisti, recepto, sperantes, ut ubi abundavit delictum, cognoscens gratiam abundare, non solum reddaris in similibus cautior, verum etiam in Ecclesiæ Romanæ fide ac devotione te studeas de cætero totaliter exercere, tibi non solum laborem itineris remittimus, verum etiam officium et beneficia de abundantis gratia pietatis. (1) Eccles., v, 3.

Quocirca discretionem tuam monemus et hortamur attente per Apostolica scripta mandantes, quatenus de cætero te Apostolicæ Sedis beneplacitis studeas coaptare, quod non solum non inveniaris, quod absit, ingratus, verum etiam de gratia in gratiam provehi merearis. Datum Laterani II idus nov., pontificatus nostri anno tertio.

In eumdem modum episcopo S. Andreæ.

XL

Ad Milonem de Nantolio, electum Belvacensem episcopum.

12 novemb. 1218.

[Bouquet, Rec. des Histor., t. XIX, p. 672. Regest., lib. III, ep. 108.]

Apparatum itineris in Syriam vel Ægyptum facienti Miloni largitur Honorius vicesimam tam in Belvacensi quam Remensi diœcesibus, sed non in tota Remensi provincia, colligendam. Honorius episcopus..., dilecto filio Belvacensi electo, salutem, etc.

Quod zelo fidei christianæ succensus, immo Christi flagrans amore, inspirante Spiritu, qui ubi vult spirat, aspiras ad subsidium Terræ Sanctæ, ad quod te, suscepto vivificæ crucis signaculo, devovisti, eo te speramus acceptius obsequium Domino exhibere, quo ad idem, velut carbo vivus mortuos carbones accendens, plures animas et invitas, et velut cortina cortinam, alios post te trahis. Ex hoc quoque incomparabile te tibi credimus meritum comparare, quod, licet nos, considerata necessitate Belvacensis ecclesiæ, dilationem voti tibi duxerimus misericorditer indulgendam, tu tamen sapientis usus consilio dicentis: Si quid vovisti Deo, reddere non moreris (1), mora sublata, festinus ad votum properas persolvendum, ne forte videreris voto in aliquo abrogasse, si illud exsequi prorogares; propter quod transfretandi licentiam a nobis humiliter postulasti. Super quod tui propositi puritatem dignis in Domino laudibus commendantes, postulatam licentiam tibi gratanter duximus concedendam. Et quia sicut audivimus et gaudemus, te comitum, baronum, magnatum, militum, et aliorum quamplurium pugnatorum, non solum tuæ diœcesis, sed etiam aliarum quamplurium regionum, comitatur honorabilis multitudo, vicesimam tam Belvacensis quam Remensis diœcesium tibi ad opus terræ prædictæ in

subsidium eorum qui tecum venient elargimur quibus contentus existens, ægre non feras, quod super vicesima Remensis provinciæ, quam dilectus filius magister Garinus, nuncius tuus, ex parte tua petiit, te nequivimus exaudire.

Datum Laterani, pridie idus novembris, anno tertio (1).

XLI

Ad episcopum... et priorem S. Hilarii Cellæ Pictaven.

16 novemb. 1218.

[Regest., lib. III, epist. 123. Mss. La Porte du Theil.] Ut bona Dolen. monasterii non molestentur. Honorius, etc., episcopo et dilecto filio.... priori Sancti Hilarii cellæ Pictaven. etc.

Cum Dolen. monasterium existat Sedis Apostolicæ speciale, ipsum speciali quadam prærogativa diligimus, et amplectimur vinculo caritatis. Volentes igitur dilectos filios..... abbatem et conventum ejusdem monasterii nostræ defensionis clypeo communire, ne pravorum hominum incursibus agitentur, discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus ipsos super libertatibus, immunitatibus, possessionibus, consuetudinibus, juribus in pratis, vineis, terris et aliis bonis tam in burgo Dolen. quam extra pia sibi fidelium devotione concessis, non permittatis a nobilibus viris Guillelmo domino castri Rodulphi vel ejus fratribus, seu a quoquam alio indebite molestari, molestatores eorum indebitos per censuram ecclesiasticam, sublato appellationis obstaculo, compescendo. Quod si non omnes, etc., tu frater episcope cum eorum altero ea nihilominus exsequaris. Datum Laterani, XVI kalendas decembris, pontificatus nostri anno tertio.

XLII

Ad doctores studii Parisiensis.
16 novemb. 1218.

[Theiner, Monum. Hiberniæ, 7, n. 17.] Doctoribus studii Parisiensis, ut magistrum Matthæum de Scotia promoveant ad magistratus honorem in theologia, mandat.

Honorius episcopus, dilectis filiis Petro de Capua, W. de Ponte Arci et Riccardo Anglico doctoribus Parisiensibus, salutem.

Si abscondens talentum creditum sibi a

(1) De peregrinationis ejusdem apparatu legi possent Honorii litteræ ibidem, si res tanti esset,

Domino redarguitur, prohibens volentem illud proferre in medium, et ad utilitatem. publicam exercere arguendus pari ratione videtur. Sane nostris fuit auribus intimatum, quod quum divina benignitas dilecto filio magistro Mattheo de Scotia scientiæ talentum sic larga manu concesserit, ut in theologia docere valeat atque velit, dilectus filius cancellarius Parisiensis, occasione cujusdam privilegii de certo numero doctorum theologiæ habendorum Parisiis olim a Sede Apostolica impetrati, eum cathedram magistralem ascendere non permittit, licet privilegium ipsum non fuerit hactenus, sicut asseritur, continue observatum. Ne igitur idem magister creditum sibi talentum occultare compellatur invitus, quod in communi deductum, multis potest cum incremento proprio erogari, discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus magistrum diligenter examinetis eumdem, et si eum idoneum repereritis ad docendum in facultate prædicta, moneatis cancellarium memoratum, ut id faciendi licentiam benigne concedat eidem. Quod si facere non curaverit, vos ei auctoritate nostra eamdem licentiam tribuatis, præsertim si alias factum fuit contra privilegium memoratum. Quod si non omnes, duo vestrum, etc. Datum Laterani, XVI kal. decembris, pontificatus nostri anno tertio.

XLIII

Ad priorem et conventum Camaldulenses. 18 novemb. 1218.

[Mittarelli, Annal. Camaldulenses, IV, app. 386.] Honorius papa III committit reformationem Sancti Andræ de Candiculis Camaldulensibus. Honorius episcoqus, servus servorum Dei, dilectis filiis... priori et conventui Camaldulensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Presentatæ nobis venerabilis fratris nostri Ostiensis episcopi, Apostolicæ Sedis legati, litteræ continebant, quod cum idem monasterium de Candiculis, quod ad Romanam Ecclesiam nullo pertinet mediante, invenisset adeo in spiritualibus dissolutum et in temporalibus annullatum, quod dissolutiones, infamationes et opprobria, quæ de illo exierant totam fere provinciam corrum

epist. scilicet 159 et 160 die 7 decembris; epist. 173, 15 decembris; epist. 210, 20 decembris. (Bouquet.)

pant et nauseam transeuntibus inferant, ipse habito prudentum virorum consilio, ac intellecto, quod per fratres ordinis vestri melius quam per alios posset ac honestius reformari, sæpefatum monasterium vobis reformandum commisit, salvo tamen in omnibus jure et proprietate Romanæ Ecclesiæ, ad quam noscitur pertinere. Nos igitur piam intentionem ipsius episcopi attendentes, considerantes etiam, quod ad hoc sollicitudo vestra potest non modicum existere fructuosa, universitatem vestram monemus attentius et hortamur per Apostolica vobis scripta mandantes, quatenus ad reformationem monasterii memorati taliter intendatis, quod sollicitudinem et diligentiam vestram possumus in Domino commendare, et ex hoc vobis cumulus æternæ retributionis accrescat. Datum Laterani, XV kal. decembris, pontificatus nostri anno tertio.

XLIV

Ad Bonifacium abbatem et Vasallum priorem monasterii de Tilieto.

17 nov. 1218.

[Ghilini, Ann. di Alessandria, p. 27.] Alexandrinos sententia excommunicationis et interdicti absolvit.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis fratribus abbati et priori de Tilieto Aquensis diœcesis, salutem et apostolicam benedictionem.

Vobis dedisse recolimus in mandatis, ut Alexand. satisfaciendi de offensis præteritis, ac standi mandatis nostris, reciperetis vice. nostra juratoriam, et aliam, quam prudentia vestra expedire cognosceret, cautionem, quam inde fieret nobis per litteras intimantes. Cum ergo iidem cives standi mandatis nostris præstiterint in manibus nostris juramentum, nihilominus castrum de Bosco propter hoc vobis nomini nostro pignori obligantes, sicut litteræ vestræ nobis exhibitæ continebant, ac dilectos filios Rainaldum Trottum et Ghisulphum Acerbum, viros utique providos et fideles, ad nostram præsentiam destinarent ad observationem mandati, quod eis faciendum duximus, quod solutionem census quem debent, Apostolicæ Sedis se humiliter offerentes discretioni vestræ præsentium auctoritate mandamus quatenus Alexandrini personaliter accedentes, ex

communicationis et interdicti sententias promulgatas in ipsos, pro eo, quod resistentibus parti Regiæ contra prohibitionem Apostolicam, adhæserunt, vice nostra, sublato appellationis obstaculo relaxatis, et injungatis eisdem sub debito præstito juramento, ut contra prohibitionem nostram vel successorum nostrorum, nulli præsumant de cætero adhærere, salvis aliis mandatis, quæ ipsis propter hoc duxerimus facienda ad hoc fidelitatis juramenta recipiatis nostro nomine ab eisdem, et annuum censum librarum XXV Papiensium pro tredecim annis, quibus in ejus solutione cessarunt, exigentes et recipientes ab ipsis, conservetis ipsam pecuniam diligenter, quousque super hoc reciperitis nostræ beneplacitum voluntatis. Cum autem quæ præmisimus, fuerint adimpleta cives ipsius loci reddatis de bona voluntate et gratia nostra securos publice denuntiantes eos sub speciali Apostolicæ Sedis protectione manere, tanquam Ecclesiæ Romanæ fideles, ac filios speciales. Dat. Laterani, XV kal. decembris, pontif. nostri anno tertio.

XLV

Ad episcopum Xantonen.

20 novemb. 1218.

[Regest., lib. III, epist. 121. Mss. La Porte du Theil.] Ut quidam canonici Xanton. ecclesiæ, episcopum contra Hugonis de Leziniaco injurias defendentes integre suarum proventus præbendarum perci piant.

Honorius, etc., episcopo Xantonen., salutem, etc.

Cum subditi prælatis suis tanquam membrum capiti obsequi teneantur, quia propter persecutionem nobilis viri Hugonis de Leziniaco, qui te gravibus lacescens injuriis, a civitate propria exulare compellit, aliquos de canonicis tuis, necesse habes in tuum consilium et auxilium advocare, et tecum retinere vocatos; ut ipsi tibi libentius obsequantur, fraternitati tuæ auctoritate præsentium indulgemus, ut quamdiu durabit hujusmodi persecutio, hi quos ad te vocabis, ac tecum tenueris, vel pro negotiis tuis duxeris transmittendos, integre suorum proventus percipiant præbendarum, ecclesiæ Xanctonen. consuetudine non obstante. Datum Laterani, XII kalendas decembris, pontificatus nostri anno tertio.

XLVI

Ad Alexandrum regem Scotorum.

21 novemb. 1218.

[Bullarium Romanum, édit. Taur., t. III, 345.] Rex Scotorum ejusque successores sub protectione Sedis Apostolicæ recipiuntur, confirmanturque vetera ecclesiæ Scotianæ privilegia.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Alexandro illustri Scotorum regi ejusque successoribus in perpetuum, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum universi fideles apud Sedem Apostolicam patrocinium invenire debeant et favorem, illos tamen specialius convenit ejus protectionis munimine confoveri, quorum fidem ac devotionem in pluribus est experta, ut ad ipsius dilectionis fervorem tanto amplius provocentur, et ejus reverentiæ devotiori affectione subdantur, quanto benevolentiæ ipsius, et gratiæ pignus se noverint certius assecutos.

impetrata, vel in posterum istius concessionis mentione non habita contigerit impetrari, nullum tibi, tuisve successoribus, vel ipsi regno circa hujus prærogativæ concessionem præjudicium generetur. Præterea libertates et immunitates tam tibi, quam regno tuo, et ecclesiis in eodem regno constitutis, ab Ecclesia Romana concessas et hactenus observatas, ratas habemus et eas futuris temporibus illibatas manere sancimus, salva tamen Sedis Apostolicae auctoritate. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis, prohibitionis et confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Laterani per manum Raynerii sanctæ Romanæ Ecclesiæ vicecancellarii, undecimo kalendas decembris, indictione septima, Incarnationis Dominicæ anno millesimo ducentesimo decimo octavo, pontificatus vero domini Honorii papæ tertii anno tertio.

XLVII

Ad abbatem S. Genovefa.
22 nov. 1218.

[Notices et Extraits, XXI, 11, 171.
Mandat ut magistrum in decanatus Ambiensis
possessione, in quam auctoritate pontificis
maximi inductus fuisse dignoscatur, sublato
cujuslibet contradictionis obstaculo, defendant
et faciant eumdem pacifica ipsius possessione
gaudere.

Honorius, etc., dilectis filiis abbati S. Genovefæ et majori archidiacono Parisiensi et magistro Petro de Capua, doctori theologiæ, Parisiis commoranti, salutem.

Ea propter carissime in Christo fili, reverentiam ac devotionem, quam ad Romanam Ecclesiam a longis retro temporibus te ac prædecessores tuos habuisse cognovimus attendentes, præsentis scripti pagina, ad exemplar felicis recordationis Coelestini et Innocentii prædecessorum nostrorum, Romanorum Pontificum, districtius inhibemus, ut cum Scotiana ecclesia Sedis Apostolicæ sicut filia specialis nullo medio sit subjecta, in qua hæ sedes episcopales esse noscuntur, ecclesia videlicet Sancti Andreæ, Dumblanen., ecclesia Glascuen., Dunkelden., Brechinem., ecclesia Aberden., ecclesia Mureren., ecclesia Rosen., et ecclesia Raten., nemini liceat nisi Romano Pontifici, vel legato ab ipsius latere destinato, in regnum Scotia interdicti vel excommu- Cum ex parte præpositi et quorumdam nicationis sententiam promulgare, et si sociorum suorum canonicorum Ambianenpromulgata fuerit, decernimus non valere. sium quædam a nobis nuper fuissent litteræ Adjicimus etiam, ut nulli de cætero, qui impetrata super negotio decanatus Ambiade Scotiæ regno non fuerit, nisi quem nensis, et absolutione ipsorum ab excomApostolica Sedes propter hoc de corpore municatione, quam dicebantur in eos dilecti suo specialiter destinaverit, licitum sit in filii abbas S. Victoris Parisiensis et coleo legationis officium exercere. Prohibe- legæ sui, qui dilecto filio magistro J. demns autem, ut controversiæ, quæ fuerint in cano Ambianensi super decanatu ipso a nobis regno ipso de possessionibus ejus exortæ, executores fuerant deputati, post appellaad examen extra regnum positorum judi- tionem ad nos interpositam protulisse, tancum non trahantur, nisi ad Romanam fuerit dem infra paucos dies ad præsentiam nosEcclesiam appellatum. Si quæ vero scripta. tram accedens præfatus decanus nobis. contra hujus libertatis statutum apparuerint humiliter supplicavit, ut vel decanatum

ipsum sibi benigniter servare, sicut ipsum ex nostra donatione fuerat assecutus, aut resignationem ejusdem recipere dignaremur. Nos igitur attendentes ipsius magistri præeminentiam scientiæ atque morum, quantum ipsius sollicitudo Ambianensi ecclesiæ potest existere fructuosa, resignationem prædictam instanter oblatam ab eo cui potius majora conferre vellemus, utpote qui magis noscitur esse dignus, recipere denegantes, quia præscriptæ litteræ per obreptionem quamdam obtentæ fuerant, ad quosdam judices de quibus ad præsens non poteramus aliquatenus esse certi, quibusdam ad decanum Suessionensem et suos conjudices, quibus vero ad alios eas asserentibus delegatas, ne idem magister de gratia sibi facta reportet angustias et labores, discretioni vestræ ipsum de certa scientia duximus committendum, per Apostolica vobis scripta præcipiendo mandantes, quatenus in irritum revocato si quid forsan, quod non credimus, per litteras memoratas, ad præfatos decanum et socios suos, vel alios judices quoscumque directas, fuerit attentatum, præfatum magistrum in decanatus prædicti possessione, in quam auctoritate nostra inductus fuisse dignoscitur, sublato cujuslibet contradictionis obstaculo, defendatis, et faciatis eumdem auctoritate nostra pacifica ipsius possessione gaudere. Datum Laterani, X kal. decembris, pontificatus nostri anno tertio.

XLVIII

Ad Strigoniensem et Jauriensem præpositos.

23 novemb. 1218.

[Mon. Hungariæ hist., Dipl. VI, 160.] Mandat ut causam abbatis et conventus Sancti Martini de Pannonia conquerentium, quod populi Bissenorum de villa Nogholm Vesprim. diœc. decimas vini ad eos de jure spectantes contra justitiam detinent, audiant, partibus convocatis, et fine debito terminent.

Honorius, etc., dilectis filiis Strigoniensi et Jauriensi præpositis, et..... archidiacono Jauriensi, salutem et apostolicam benedictionem.

(a) Moncade. (b) Garsiæ de l'Ort.

(1) Nuno, filius Sanctii, comitis Russilionensis, sponsalia vel matrimonii pactionem fecerat cum Petronilla, Bigorrensi comitissa; eodem vero vivente, Guido, Simonis de Monteforti filius, comitissam sibi copulaverat, anno 1216. Inde exortum

Ex parte dilectorum filiorum abbatis et conventus Sancti Martini de Pannonia nobis est oblata querela, quod populos Bissenorum de villa Nogholm Vesprimiensis dicecesis decimas vini ad eos de jure spectantes contra justitiam detinent, et reddere contradicunt. Ideoque discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus, partibus convocatis, audiatis causam, et, appellatione remota, fine debito terminetis, facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, censura simili appellatione cessante, cogatis veritati testimonium perhibere. Quod si non omnes his exsequendis potueritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exsequantur. Datum Laterani, IX kal. decembris, pontificatus nostri anno tertio.

XLIX

Ad Auxitanensem archiepiscopum
et Bertrannum A. S. legatum.
24 novemb. 1218.

[Bouquet, Rec. des Histor., t. XIX. p. 673. Regest., lib. III, ep. 133.]

Guidonem de Monteforti, Simonis filium, qui, ducta uxore Petronilla, Bigorrensi comitissa, castellum de Lurda acquisierat, bello lacessentibus Nunone, filio Sanctii, comitis Russilionensis, et Will. Raimundo de Montecatano (a), mandat Honorius, ut excommunicationis irretiantur vinculo.

Honorius episcopus..., venerabili fratri archiepiscopo Auxitanensi (b), et dilecto filio B. tituli, Sanctorum Johannis et Pauli presb. card., A. S. legato, salutem, etc.

Præsentium vobis auctoritate mandamus, quatenus Nunonem, filium comitis Sanctii (1), et Whillelmum Raymundum de Montecatano, ac eorum complices, qui castrum de Lurda per satellites suos munitum tenentes, ecclesiæ Dei ac negotio pacis et fidei patenter, sicut accepimus, adversantur, nisi a vobis commoniti ab iniquitate hujusmodi resipuerint, excommunicatos, appellatione remota, publice nuncietis, et faciatis per Narbonensem, Terraconensem fuisse videtur inter Petronilla sponsos dissidium, quorum priorem Honorius auctoritate sua censuit amovendum, confirmato Guidonis nuptiarum pos teriore tractatu, quem recitat Martenius, t. I Anecd., col. 854. De qua re legendus Vaissetius, t. III, p. 294 et seq. (Bouquet.)

« ÖncekiDevam »