Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ricis, primo die in Holme circiter L. baptizati sunt. Sequenti die in Ykeskola circiter C. convertuntur. Sacerdotes per castra suscipiunt, annonae mensuram de quolibet aratro ) ad expensas cuiusque sacerdotis statuendo. His visis mitigatur exercitus et ad reditum praeparatur.

8. Livones igitur, amisso pastore suo, consilio clericorum et fratrum, nun[14] cios pro successore novo in Teutoniam mittunt. Et [14] sic credula pacis incertae Saxonum turba revertitur. Manent Clerici. Manet una navis mercatorum. Jam vela ventus depulit. Et ecce! perfidi Livones, de balneis egressi, Dunae fluminis aqua se perfundunt, dicentes: Hic iam baptismatis aquam cum ipsa christianitate removemus aqua fluminis, et fidem susceptam exfestucantes *), post Saxones recedentes transmittimus ). Illi autem, qui recesserant, in cuiusdam arboris ramo quasi caput hominis inciderant: quod Livones Saxonum Deum putantes 1), et ex hoc inundantiam et pestilentiam sibi imminere credentes, cocto iuxta ritum paganorum medone combibentes, captato consilio, caput ab arbore ponentes, ligna connectunt: quibus caput superpositum, quasi Deum Saxonum, cum fide christianorum, post recedentes Gotlandiam per mare transmittunt.

9. Mense peracto, rupta pace, fratres capiendo et male tractando, in bona ipsorum grassantur, ea furtim et violenter auferendo. Equis etiam ablatis, agri inculti remanent. Unde fere usque ad ducentos martyres **) Ecclesia est damnificata. Fugit ergo Clerus ab Ykeskola in Holme ***), nescius, cui se fortunae aut loco committant.

10.

Proxima Quadragesima m) collecta Livonum universitas decernit, ut, quicumque Clericus in terra maneat post Pascha, capite puniatur. Unde tam timore mortis, quam quaerendi pastoris causa Clerici in Saxoniam pergunt. Decreverant etiam Livones, mercatores, qui remanserant, occidere. Sed mercatores dantes munera Senioribus vitae consuluerunt.

[blocks in formation]

1.

2.

III. Alberti tertii Episcopi annus 1.
Christi 1198-1199.

1) Albertus fit Episcopus anno 1198. 2) In Gotlandio D viros ad militiam Livonicam adsciscit. 3) In aula Danica munera recipit.

4) Magdeburgi plures milites colligit 1199. 5) Quibus ex sententia curiae Imperialis iter in Livoniam tantumdem prodest, quantum aliis visitatio sanctorum liminum Hierosolymitana.

Anno Domini M. C. XCVIII. venerabilis Albertus, Bremensis canonicus "), in Episcopum consecratur.

[16] Post consecrationem aestate proxima Gotlandiam vadit, et ibidem circa [16] quingentos viros signo Crucis ad eundum in Livoniam signat.

i) Vel haec ipsa institutio demonstrat patriam primorum in Livonia verbi divini prae

conum.

k) Scilicet hic fructus festtnati baptismi et absque praevia institutione suscepti, quam apud adultos praemittendam ipsa ratio suadeat, si vel maxime praeceptum Christi deficeret.

1) Livonum quidam, plus quam Aegyptiaca superstitione ducti, deos excrescere ex arboribus putabant. V. ad annum 1205′ n. 14. [1206 ist Druckfehler.] Unde cum huiusmodi arbores

*) Du Cange s. v. [abdicare, per Festucam dimittere, abiicere. Passim occurrit.] Vide Festuca.
**) Hiarn giebt das (S. 71. ed. Napiersky),,und ermordeten bei zweihundert Christen“. Heinrich
frricht nur von Mißhandlungen der Menschen; alles übrige bezieht sich auf Verlust an Habe und
Gut, und die martyres können, wie schon A. bemerkt, nicht von Märtyrern verstanden werden.
Ob
aber, wie er will, metretas zu lesen, oder, was mir weniger fern scheint, maltares, oder gar mar-
tures, was fast gar nicht abwiche denn die Hoff. sind einig und von einer Schäßung des
Verlustes nach Marderfellen zu verstehen wäre, mag ich nicht entscheiden, obgleich das Wort (naga-
tae) welches Heinrich weiterhin gebraucht, im Estnischen Lever bedeutet.

***) Nicht ganz in Uebereinstimmung mit IV. 2.

-

und am ersten Tage ließen sich in Holm bei funfzig taufen. Am folgenden Tage 1198. wurden in Ürfüll an hundert bekehrt. Sie nahmen Priester in die Schlösser auf und sesten ein gewisses Maß Getreide von jedem Pfluge fest für die Ausgaben des Priefters. Dadurch ließ sich das Heer beruhigen und bereitete sich zur Rückkehr.

Nachdem also die Liven ihren Hirten verloren hatten, schickten sie auf An- 8. ratben der Geistlichen und Brüder Abgeordnete nach Deutschland um einen neuen Nachfolger. Und so kehrt die Schaar der Sachsen heim, zu leicht dem Frieden trauend; die Geistlichen bleiben, es bleibt Ein Schiff der Kaufleute. Even bläst der Bind in die Segel und siehe! die abgefallenen Liven kommen aus ihren Badstuben, begießen sich mit dem Wasser des Dünastromes mit den Worten: Hier thun wir nun das Taufwasser ab mit dem Christenthume durch das Wasser des Flusses, legen den angenommenen Glauben ab und schicken ihn hinter den heimkehrenden Sachsen binüber. Da nun diese Heimgekehrten auf den Ast eines Baumes etwas wie einen Menschenkopf eingeschnitten hatten, so hielten die Liven solches für einen Gott der Sachsen, meinten, daß ihnen davon Ueberschwemmung und Pestilenz kommen werde, fochten und tranfen Metb nach Heiden Art, berietben sich, nahmen den Kopf vom Baume, banden Holz zusammen, legten den Kopf darauf und schickten den vermeinten Gott der Sachsen mit dem Christenglauben den Heimkehrenden nach übers Meer nach Gotland.

Rach Verlauf eines Monats brachen sie den Frieden, griffen die Brüder, 9. mißhandelten sie, fielen ihr Eigenthum an und nahmen es diebisch und mit Gewalt weg. Sie entführten auch die Pferde, so daß die Felder unbestellt lagen. Daher die Kirche bei 200 Malter einbüßte. Deswegen floh die Geistlichkeit von Ürküll nach Holm und wußte nicht, wie und wo sie sich sichern sollte.

In den nächsten Fasten versammelten sich alle Liven und beschlossen, daß wel- 10. der Geistliche nach Ostern noch im Lande bliebe, am Leben gestraft werden sollte. Daber gingen die Geistlichen sowohl aus Todesfurcht, wie auch um einen Hirten zu suchen, nach Sachsen. Die Liven hatten auch beschlossen, die Kaufleute, welche dageblieben waren, zu tödten. Aber die Kaufleute retteten ihr Leben, indem sie den Meltesten Geschenke gaben.

III. Bischof Albert's erstes Jahr.

Im Jahre des Herrn 1198 ward der ehrwürdige Albert, Domherr in Bre- 1. men, zum Bischofe geweihet.

Im nächsten Sommer nach seiner Weihe ging er nach Gotland und bezeichnete 2. allda bei 500 Männer mit dem Kreuzeszeichen, nach Livland zu gehen.

succidi a Christianis sacerdotibus viderent mirabantur, sanguinem non effluxisse. V. ad axnum 1219. n. 5. Ex ore hominum, qui talia viderunt, refert Oliverius hist. terr. sanct. n. 65., Livones, Estones et Prutenos numina gentilium coluisse, Dryades, Hamadryades, Oreades, Napeas, Numides, Satyros et Faunos. Sperabant enim, pergit, super lucos, quos nulla securis violare praesumpsit, ubi fontes et colles, rupes et valles venerabantur, quasi aliquid virtutis et auspicii reperiri possit in eis.

m) Ea scilicet, quae Bertoldi mortem proxime secuta est, inciditque in annum Christi 1199 aerae vulgaris. Licet enim Albertus iam superiori anno Bertoldo surrogatus esset, ante tamen aestatem anni 1199 in Livoniam non pervenit. [Vielmehr erst im Frühjahre 1200, da er 1199 Lirland gar nicht besuchte.] Noster itaque, quae pii sacerdotes a morte Bertoldi usque ad Alberti adventum in Livonia inter barbaros perpessi sunt, hoc loco coniungenda duxit universa.

a) Dignus est hic armatus Livonum Apostolus, in cuius patriam et natales sollicita cura inquiratur. Livonum Apostolum voco cum Cranzio Vandal. 1.7. c. 22., non quod primus doctrinam Christianam ́intulerit in Livoniam, sed quod in convertendis ad Christum Livonis singularem et praecipuam non sine insigni successu praestitit operam: quemadmodum Emmeranus vulgo Boioariorum, Kilianus orientalium Francorum, Bonifacius Thuringorum et Hassorum, Ansgarius Saxonum et Frisiorum, Otto Bambergensis Pomeranorum, Adelbertus Prutenorum fertur Apostolus. Armatum voco, non quod, more militum et multorum in comitatu suo clericorum, loricatus ipse proeliis interfuerit, sanguineque hostium cruentarit manus, a quo eum, cautione

1199. Somm.

3.

Inde per Daciam b) transiens munera Regis Canuti et Ducis Waldemari et Absolonis Archiepiscopi recipit.

4. Reversus in Teutoniam in natali) Domini Magdeburgi [17] in Saxonia [17] plures signat. Ubi Rex Philippus cum uxore coronatur d).

forsan ab exemplo decessoris sumta, prudentem abstinuisse deprehendo; sed quod copioso milite lecto et tanto bellico apparatu Livoniam petiit, ut is naves onerarias viginti tres impleret. [Das liegt doch schwerlich in den Worten des Tertes. Es kann ein gut Theil Kauffahrer darunter gewesen sein.] Virum parentatum vocat Arnoldus Lubec. l. 7. c. 9. n. 7., id quod commentator Bangertus ad c. 3. n. 4. interpretatur de viro multis maioribus claro. Unde in mentem venire posset persuasio, Albertum natalibus haud inferiorem fuisse Adolfo illi Coloniensi episcopo e Comitibus de Monte et Altena, qui illo loco itidem vir parentatus dicitur. Mihi quidem multitudinis et claritatis maiorum ideam Arnoldus ipse ab hoc vocabulo removere videtur, dum virum parentatum circumscribit per virum ornatum fratribus et amicis, hoc est, multos fratres virtute sua cognitos habentem, et magnis propinquitatibus subnixum [Parentum vocabulo pro consanguineis primus usus est Curtius VI. 10 30. et post eum historiae Augustae scriptores passim. Virum parentatum Suetonius in Othon. c. I. dixit multarum et magnarum propinquitatum. Gr. 2.] Gallice diceres, un homme, dont le parenté est très - nombreux. Id quod de viris disparium natalium dici potest, et non magis convenit in comitem illum Adolfum, cuius propinquitates in tabula exhibet Bangertus, quam in Albertum nostrum; quippe quem diversis temporibus in Livoniam secuti sunt quinque fratres [Ginen sechsten wollte A. aus der icke XXII. 6. noch gewinnen, gesteht aber II. S. 14., daß er sich geirrt habe.], partim militiae, partim clero adscripti, et Engelbertus de Tiesenhausen, gener Episcopi: infra ad annum 1223 n. 8., quod pro sororis marito accipio. Ne nunc dicam de ceteris militibus amicis, qui eum magno numero adsectabantur. Equidem inter schemata_genealogica, quae codex membranaceus Annalium Alberti Stadensis, in bibliotheca academiae Helmstadiensis asservatus, continet quamplurima, occurrit ad annum 1140, ubi de Rudolpho marchione sermo est, genealogica quaedam tabula, quam aere expressam praefationi ad Continuationem Alberti Stadensis inseruit sibique explicandam sumsit B. Andreas Hoier, vir harum literarum peritissimus. Quae tabula, a nobis correctior in appendice documentorum n. IX. exhibenda, licet tam multis tricis impedita sit, ut Oedipo opus habeat, ostendit tamen, Albertum nostrum genus retulisse ad Alvericum quemdam comitem, et Hartwici II., Bremensis Archiepiscopi, e genere militarium de Lith, a quo consecratus et in Livoniam missus est, cognatum fuisse. Ibi enim in nepotibus illius Adelleidis ponuntur Albertus Livoniensis Episcopus et sui fratres. Non ignoro quidem, post Nicolaum, Alberti successorem, alium Albertum floruisse, itidem Bremensem canonicum, itidem Livoniensem episcopum, et paullo post Rigensium Archiepiscopum primum, qui hic aeque intelligi posse videatur. Quia tamen hunc posteriorem Albertum familiis in tabula designatis haud innexum deprehendo, tabulam de nostro Alberto primo interpretari nullus dubito. Ex ea enim manifesta fit ab Arnoldo iactata Alberti nostri diffusissima parentela, simulque discitur, maternum genus Alberti paterno fuisse illustrius; neque tamen errasse Cranzium, qui Vand. 1.6. c. 11. n. 1. genere natum dixit militari, h. e. ex genere eorum, qui hodie nobiles, olim milites vocabantur et militares. Sed cuius nominis, familiae et provinciae? Scriptores Livonici omnes Albertum de Buxhöveden vocant. Novimus huius nominis familiam ex chartis ineditis, qualis est illa Alberti Saxoniae ducis de bonis Helmberti de Mone ex anno 1242. cuius testes sunt: Ulricus Burggravius de Witin, Sifridus de Brema, Engelbertus de Bikeshovede. Plures habet Mushard. de nobil. Brem. p. 104. Eius ramum nobilem, hodienum per Livoniam florentem, exhibet Caspar de Ceumern in Theatridio Livonico p. 34. Sed haec omnia non adsurgunt ad aetatem, qua floruit Albertus, canonicus Bremensis, iam exeunte seculo duodecimo clarus, nec nomina cum nostris conveniunt. Noster, ubique veriora et puriora tradens, nec in exprimendis militum cognominibus parcus est. Interim ipse quoque quatuor fratres episcopi, Engelbertum, Theodoricum, Rotmarum et Hermannum in hoc chronico sine nomine gentilitio, sola appellatione fratris Episcopi contentus, dimittit, usque ad annum 1223 n.6., quo quintus occurrit, Johannes de Apeldern, frater Episcopi, miles praeclarus. Qui locus unicus hiantem denique satiat lectorem, aperitque et genus et nomen et patriam Alberti Episcopi. Cum enim nobiles, ut primum cognominum usus invaluit, ea vel a villis, quas a maioribus acceperunt, aut in quibus habitaverunt, adsciverint (quamquam id quoque plebeiis familiis in urbes immigrantibus contigisse non ignorem), vel recens conditis imposuerint sua, a villa Apeldern dicta nostros nomen gentilitium duxisse per est verisimile. Atque hic primum occurrit Apeldern, hodie Apelern, villa agri Schauenburgici, in praefectura Rotenburgensi Amt Rodenberg.], quae attingit provinciam Calenbergicam, Hanoveranae urbi circumiectam. Paret hodie serenissimae domui Hassiacae, sed inde ab ultima aetate sedes nobilium ibi fuit Schauenburgensium vasallorum, quae inde ab aliquot seculis tenetur ab illustris sima Munchhusiorum gente: quod diplomata Overnkirkensis monasterii docent, et tabulae clientelares quam plurimae, partim insertae genealogiae Munchhusiorum, quae iam carceres mordet. Hi itaque nobilibus de Apeldern, quos omnes in Livoniam abiisse atque ibi fortunarum suarum sedes fixisse legimus, beneficio veterum comitum Schauenburgensium successisse videntur in bonis Apeldernensibus: quorum possessor hodiernus est perillustris Dominus Hieronymus, Serenissimi Brunsvicensium et Luneburgensium Ducis Purpuratorum princeps. Erunt forsitan me

Von da ging er nach Dänemark und erhielt von dem Könige Kanut, dem Her- 3. zoge Waldemar und dem Erzbischof Absalon Geschenke.

1199.

Bei seiner Rückkehr nach Deutschland bezeichnete er zu Weihnachten mehrere in 4. Magdeburg in Sachsen, wo König Philipp mit seiner Gemalinn gekrönt ward.

audaciores, qui hanc ob caussam Albertum nostrum cum fratribus ad ipsam Munchhusiorum familiam referendum putent, cum exempla non desint eorum, qui ex ampla familia prodeuntes, distinctionis caussa adsciverint nomen novum a sede, quam elegerunt. Sed cum Engelbertorum et Rotmarorum nomina in hac familia exulent, malo timidior videri, quam cum detrimen'o veritatis cuiquam palpum obtrudere. Aliam tamen huius nominis villam in agro Bremensi in vicinia castri Buxhoveden deprehendimus, quae propior terris familiarum, quibus Albertus Episcopus innexus fuit. Qua de re plura dabimus in explicatione schematis genealogici n. IX. [in der Silv. docum.] Ceterum uti decessori Bertoldo viginti marcarum reditus e bonis Bremensis ecclesiae fuerat assignatus, ita Albertus beneficium, quod in eadem ante habuerat, retinuit. Cum enim, reiecto Waldemaro, collegii sanior pars Gerhardum, Osnabrugensem episcopum, a Pontifice Archiepiscopum postularet, inter postulantes Albertum quoque Livoniensem Episcopum fuisse deprehendo ex Innocentii III. lib. 13. ep. 158., qua is postulationem admisit. Albertus Stadensis ad annum 1211. Unter den neueren Behandlungen dieser Frage find besonders zwei nennenswerth, die eine im Julande. Doryat 1845. N. 11. Sv. 169–173. unterzeichnet F. B[uxhöwden], vgl. B. Bergmann's Mag. f. Russ. Gesch. I. 3. S. 45. 48; die andere in den Mittheilungen aus der livländ. Gesch. Riga 1847. Bd. IV. §. 1. S. 1–56. von K. H. von Busse. Beide geben der Tradition, daß Bischof Albert ein de Bikeshovede und wie die Formen bis auf Buxhöwden sonst lauten, eine neue Stüße. Schon der Vf. des ersten Aufsages wies auf die Belehnungsurkunde Volquins“ vom 24. Juli 1224. (vgl. Arudt II. S. 15.); H. v. Busse zeigt nun weiter, daß in vier Urkunden von 1224, deren drei er im Originale hat vergleichen könuen, ein Johannes de Bekeshovede unterschrieben ist, und für keinen anderen gehalten werden kann, als für denselben Johannes de Appeldern Heinrichs, um dessen willen Gruber die Tradition verließ und eine Familie von Apeldern oder Avelern dachte, von der sich sonst gar keine Spur entdecken ließ. (ch gebe die Urkunden zu der Silva doc, unter N. LXVI. a. b. c. und LXVII.) Auch bemerkt der Vf. mit einer achtungswerthen Scheu, den Mauen Gruber's wehe zu thun, aber gewiß richtig, wie die Dedication an Georg II. beweiset, daß Gruber die Vermuthung, denn für weiteres giebt er selbst sie nicht, hingeworfen habe, um dem großen Gurator Göttingens, Münchhausen, eine Artigkeit zu sagen, da diese Familie ein Gut oder Dorf Avelern besaß und möglicherweise der kriegerische Bekehrer Livlands diesem erlauchten Geschlechte angehört hätte. Zur unbedingten Vollständigkeit des Beweises möchte ich nur wünschen, daß bejagter Johannes in den Urkunden eben so wie Hermannus und Rothmarus als frater oder germanus Albert's bezeichnet wäre.

b) Daciam stilo medii aevi pro Dania scribi tralaticium est. Magis observatu dignum, eam Aulam, quae nostra aetate, missis ad Malabares divini verbi praeconibus, Indorum salutem sibi commendatam habet, iam hoc tempore profecturum ad Livones convertendos Albertum, Albertique socios suis opibus iuvisse, qui certe sine sumtu regio naves viginti tres in hanc expeditionem sperare vix poterant. [6r. sezt also voraus, daß die ganze Flötte von Pilgern bejegt war, wozu in den Worten kein Grund ist.] Pleni sunt laudis Canuti iunioris, Danorum regis, annales. Henrici is Leonis gener fuit, sororemque habuit Helenam, Henrici illius filio, Guilielmo, nuptam, quae mater facta est, quotquot unquam fuere, Ducum Brunsvicensium et Luneburgensium, sacri Romani Imperii Novemvirorum [Kurfürsten] et Magnae Britanniae Regum: quos Deus servet diffundatque in tot Reges, quot retro Duces dedit.

c) Cum veteres annales suos à natali Domini auspicari soleant, ab his discedens noster eos ab inauguratione Episcopi orditur. Quae quia incidit in posteriorem partem anni 1198 [vgl. das gegen meine Einleitung], contingit, ut hi anni exacte non conveniant cum annis Christi, dum, verbi gratia, gesta anni primi partim incidant in annum Christi 1198, partim in annum 1199. Quod propterea annotare visum, ne auctoris calculos fallere putes: qui sibi satis constant, dummodo, quae hoc vel illo anno Episcopi contigisse dicuntur, referas ex parte ad annum Christi currentem, et ex parte ad annum subsequentem, prout adscripti vel menses vel dies festi postulabunt. Atque ea difficultas tantum apud me valuit, ut singulis annis Episcopi duos annos Christi, in quos unius anni gesta incidunt, semper praemittendos atque margini inscribendos [das Lehtere ist nicht gescheben] censerem, ne quem fallerem.

d) Hoc est, coronatus procedit, ut habet Chronicon Magdeburgicum Meibom. t. 2. p. 330., quod de conventu pubiico testatur. Causa fuit, quod Philippi aemulus, Oμto, iam tum Goslariae imminebat, teste Godefrido Colon. ad annum 1198. Cuius civitatis conservatio iter in Saxoniam mereri visa, quo Hildeshemium quoque attigit Philippus. Hildeshemii enim anno 1199 datum est diploma eius de comitatu Stadensi apud Lindenbrog. Scriptor. Septemtr. p. 170. [Or. Guelf. III. 622. Staphorst 1a. 600.] Male idem Chronographus Magdeburgicus refert haec ad tempora Alberti Archiepiscopi, qui serius ad infulam admotus est, ab Innocentio PP. III. confirmatus 1206 teste Raynaldo ad h. a. n. 26. et consecratus 1207. n. 11. Anonymus Menck. t. 3. p. 117. hanc seriem rerum exhibet: „Rex Otto, inquit, ,,procedens Goslariam, cum civitate hac conditione convenit, si infra terminatos dies non liberare,,tur, quod se ei subderet. Sed contigit, ut hanc rex Philippus in multitudine fortitudinis suae ,,potenter liberaret. Rex etiam Philippus curiam solempnem Maydeborch habuit, ubi cum coniuge

[ocr errors]

5. Et coram eodem Rege in sententia quaeritur, si limina in Livoniam peregrinantium sub tuitione Papae ponantur, sicut eorum, qui Hierosolymam vadunt. Responsum vero est, ea sub protectione Apostolici comprehendi, qui peregrinationem Livoniae in plenariam peccatorum remissionem coaequavit viae Hierosolymitanae ").

IV. Alberti Episcopi Annus 2. Christi 1199-1200.

1) Episcopus cum navibus XXIII. Dunam intrat. detur et liberatur.

redit.
ablegat.

2) Ykeskolam venit. 3) Holmiae obsi

· 4) A Livonibus pueros obsides petit et impetrat, et in Germaniam

5) Auctoris argutiae in etymo vocis Rigae. 6) Theodoricum ad Pontificem 7) Frequentatio portuum Semgalliae interdicitur mercatoribus, et interdictum ab iis servatur.

Anno secundo sui Episcopatus, cum Comite Conrado de Tremoniaa) [18] et [18] Harberto de Yborch "), cum multis peregrinis in Livoniam vadit, habens secum in comitatu XXIII. naves.

2.

Post ingressum Dunae, se cum omnibus suis Deo commendans, ad castrum Holme proficiscitur, et inde procedens Ykeskolam ire proponit. Sed Livones insultum facientes in adscensu, quibusdam vulneratis, Nicolaum sacerdotem cum aliis occidunt. Episcopus tamen et sui, licet cum difficultate et periculo, Ykeskolam perveniunt. Quos fratres, ibidem anxie morantes a tempore primi Episcopi Meinardi *), et alii cum gaudio suscipiunt. Collecti Livones ibidem pacem cum Teutonicis ad tres dies faciunt; sed dolose, ut suum videlicet interea exercitum colligant.

3. Pace facta, Episcopus Holmiam descendit et paci confidens pro sede sua et pontificalibus et aliis necessariis nuncios ad naves in Dunamundam ablegat, qui secum assumptis, quae volebant, quasi sub magna securitate pacis, per viam, qua descenderant, revertuntur. In qua post ascensum Rumbulae Livones, pacem infringentes, eos graviter impugnant, et, una navi retrocedente et evadente, aliam capiunt, et pene omnes in ea existentes occidunt, et ita in Holmiam procedentes, Episcopum cum suis obsident. Ubi tamen obsessi nec sibi nec equis pastum haberent, satis angustiati; tandem terram fodientes, in diversis foveis annonam plurimam et cibaria invenerunt. Interea Frisii, cum una tantum navi venientes, segetes Livonum incendunt, et in his, et in aliis,

[ocr errors]
[ocr errors]

,,sua in fastu regio coronatus incessit. - Posthaec mortuus est Maydeburgensis episcopus Ludolfus." Concinit Chronicon Luneburg. Eccard. t. I. p. 1399. De Koning Otto vor oc to Gos,,lare vnde vordingede de Stat, dat se to ime keren solden hit an enen beschedenen Dach, of ,,men se nicht ne ledegede. Do ledegede se de Koning Philippus mit groter Craft. De Koning ,,Philippus hadde oc enen groten Hof to Maideburch, dar he kronet ging mit sinem Wive - Des ,,andern Jars darna starf de Bischof Ludolf van Maideborch." [Hurter und Raumer berühren diese Begebenheiten nur, ja auch aus Böhmer's Regesta ergiebt sich (S. 155.) die Zeitordnung als so schwankend, daß wir erst aus Heinrich einen festen Anhalt gewinnen. Daß wir hier Weihnacht 1199 vor uns haben, erkenut auch Grub. an, während Böhmer a. a. D. den Aufenthalt in Magdeburg Dec. 25. 1198 seßt und auf Lachmann zu Walter von der Vogelweide 19. und 149. verweiset. Wie unsicher er sich aber dabei fühlt, zeigt die Bemerk. zu der oben von Gr. erwähnten Urkunde, nach Böhmer Jan. 17. 1199. Hildesheim. Mit Ind. III. und Reg. 2., also vielleicht zu 1200, in welchem Falle denn auch die vorstehende Weihnachtsfeier ein Jahr später zu sehen wäre“, also von 1198 auf 1199, ganz übereinstimmend mit Heinrich, der die Notiz nur von dem Bischofe Albert selbst haben konnte.]

"

e) Innuitur procul dubio aliqua ex Caelestini PP. III. epistolis, quas supra [c. I. n. u.] diximus non exstare, nisi malis intelligere Innocentium PP. III. ob ea quae sequuntur ad annum 1199. n. 6. [wo sich Gr. irrt. Dennoch ist gewiß richtig was hier weiter folgt:] Huius enim epistolas tres priores, licet in librum II. relatae sint, nihil prohibet, quo minus ad hunc annum referamus, cum iis annus Pontificatus adscriptus non sit.

*) VI. 4. bemerkt Heinrich nachträglich, daß Meinard conventum in parochia Ykeskola primus instituerat. Doch ist es ein kleiner Widerspruch mit II. 9. fugit clerus ab Ykeskola in Holme.

« ÖncekiDevam »