Sayfadaki görseller
PDF
ePub

qui Maiorum TVORVM gesta omnia in numerato habes, memoriaque tenes. Quare dum primarios rerum HENRICI LEONIS administros, supremum scilicet Militiae praefectum et virorum in toga principem, nomino; de Bernhardo, Lippiae Comite, atque de Hartwico, Bremensi Archipraesule, sermonem mihi futurum, quin prospicias, non dubito. Fuit Hartwicus ille Vtledensis, hoc est, e veteri villa Lyd oriundus, antiqua equestri familia natus, quae inde nomen traxit, atque hodienum per agrum Bremensem floret. Fortunas autem suas HENRICO LEONI acceptas retulit. In huius aula enutritus, ob probatam Domino fidem, et summam in rebus gerendis solertiam, ita gradatim honoribus creuit, ut postremo ei parti reipublicae praeficeretur, quae in consiliis suppeditandis, in iure dicundo, et Domini mandatis in literas referendis versatur. Nos Cancellarium vocamus, quem eius aetatis monimenta Notarium Principis appellant. Eiusdem Domini beneficio in summae aedis Bremensis collegium adscitus, post excessum Sifridi, Alberti Vrsi filii, infulam ipsam virtute sua et spectata probitate consecutus est. Hac in specula constitutus, licet iisdem cum Domino fluctibus iuctaretur, et ob praestitam huic in aduersis fidem, annum in Anglia, reliquum tempus in aula Brunsuicensi exularet; si conuictus cum veteri Domino exilium appellari potest: Liuonum tamen salutem curae sibi cordique habuit, atque ipse vnus rara felicitate tres primos Liuoniensium Episcopos, quorum Gestis describendis hic liber absoluitur, delegit, atque a se consecratos in Liuoniam misit. Bernhardus autem, Lippiae Comes, insolitum prorsus et ad omnem posteritatem memorabile spectaculum suis praeparauit. Is enim, qui diu HENRICI LEONIS copiarum ductor fuerat, ex labantibus Domini rebus tantum moeroris ac taedii contraxit, vt luci hominum se subduceret; vt relictis castris atque penatibus, relicta vxore cum liberis, nudus et vacuus in solitudinem, quasi in portum salutis, confugeret; vt, posito sago, cucullam indueret; vt inter homines Cisterciensis ordinis delitescens, literas tum primum addiscere, et sacri praeconis muneri se praeparare occiperet. Cui cum se iam parem sentiret vegetus senex, cum aliis bonis viris in Liuoniam migrauit, vbi Dunamundensi coenobio praefectus, tantam in Liuonis et Semigallis ad cognitionem Christi perducendis operam posuit, vt dignus haberetur, qui primus Semigallorum Antistes fieret, a filio, Traiectensium Praesule, Praesul ipse inauguratus. LEONIS filii, quod ipsi per se facere iniquo Parentis fato impediebantur, per sororem Gertrudim effecisse videntur, Canuto iuniori, Danorum Regi, nuptam. Eius enim laudi transscribendum puto, quod aula Danica tertium Liuoniae Episcopum opibus suis vsque adeo instruxit, et is primo itinere cum classe nauium viginti trium soluere potuerit in Liuoniam. Quae cuncta propterea commemoro, vt appareat, quantum HENRICI LEONIS familia, proceres, amici et clientes in hoc elaborauerint, et Liuonia, quae ante idolorum cultui dedita, partimque sui iuris et libera, partim Ruthenica fuit, Teutonica fieret eadem Christiana.

Quod quemadmodum peractum,quae virorum in hac palaestra desudantium nomina, quae partes fuerint; quae vrbes tum conditae; quae castra expugnata; quae regiones occupatae; quae iudicia instituta; et huiusmodi sexcenta alia, quae in constituenda noua republica, et in plantanda religione Christiana suscipienda erant: quin etiam quam immaniter in miseros illos

ferro ignique sæuitum sit, et quorum pars longe maxima adhuc ignorabatur; eas res omnes homo Liuonus, qui cunctis ipse interfuit, rudi quidem stilo et scribentis seculum redolente; at tanta fide, tam perspicue, tamque copiose enurrat, vt in Originibus Liuoniæ sacræ et ciuilis, quod paucis ciuitatibus contingere memini, parum supersit, quod iure quisquam possit desiderare.

in

Atque hoc ipsum hominis peregrini opus, publice nondum visum, e carcere quingentorum et amplius annorum ego nunc libero, meisque curis et vigiliis nonnihil expolitum TVIS sub auspiciis, REGVM OPTIME, lucem prodire iubeo. Equidem et meo me modulo metiri scio, et quæ Regibus offerre deceat, haud ignoro. Quae cogitanti mihi trepidandum foret, si cum Principe indocto, immiti, atque ab his studiis nostris alieno, et non nisi iis bonis, quæ sors tribuere solet, subnixo, agendum esset. At in TE, DOMINE CLEMENTISSIME, quot virtutes, quot dotes sunt, quas neque augustis natalibus, neque fortunæ debes: sed propria ingenii vi; sed diuturna unimi, quem TIBI natura excelsum attribuit, ad decus et rectum conformatione; sed bonorum librorum et omnis generis voluminum lectione, etiam inter multiplices curas, quas regendorum tot populorum et pace et bello prouincia adfert, TIBImet ipse comparasti? Habeo ex ore viri, qui inter TVA formatores adolescentiæ fuerat, TE iam in illa ætate ita laboris patientem, ita iusti et æqui cupidum fuisse, vt publicas nouissimorum seculorum transactiones proprio Marte in compendium mitteres, memoriæque mandares, quo aliquando in isto rerum humanarum fastigio, in quo TE collocatum videmus, exacte scires, quid cuique gentium ipse debeas; quid ab vnoquoque vicissim iure postules. Quid igitur mirum, si præter cetera studia, illa TE capit nuntia vetustatis, lux temporum, schola exemplorum, et alma ciuilis prudentiæ genitrix, HISTORIA? Atque hic ego non aliorum testimonio; sed fide aurium mearum et oculorum nitor. Quoties thesaurum illum TVVM librarium, meæ curæ concreditum, inuisis; quoties me ad colloquium admittis: inuisis autem et admittis, quoties e regno TVO in hanc vrbem venis: de accessionibus nostris historicis quæris; volumina præstantiora auidis oculis inspicis et diiudicas; codices membraneos, etiam vltimam ætatem attingentes, sine hæsitatione legis; diplomatum, quæ habemus, argumenta tenes ante, quam efferuntur, et de Maiorum TVORVM monimentis, quæ supersunt, tam doctos sermones cædis, vt nos, qui chartis impallescimus, melius non possimus.

Quae non eo prædico, quod his vnis virtutum TVARVM imaginem absolui putem. Longe plura, cum ad ciuilis prudentiæ, tum ad bellicæ artis laudem pertinentia, et in his Aldenardensis illa pugna, quæ prima, qualis olim futurus esses, Britannis TVIS ostendit, commemoranda forent; si TE totum, REX MAXIME, si TVIS TE coloribus omnibus hic pingendum mihi sumsissem. Viuido ante alia omnia penicillo 'delineanda esset incredibilis illa TVA in maiorem patriam pietas, quæ hoc ipso præcipiti vere alas TIBI addidit, vt ad recreandos populos, dira præteritae hiemis tempestate non nihil attritos, opportunus aduolares: vbi præsentiæ et munificentiæ TVE hunc fructum es consecutus, vt ex cunctis prouinciis atque locis turmatim confluentes homines non TE sicut maritimo itinere aduectum Domi

num, sed tamquam de cælo delapsum PATRIÆ PATREM intueantur, et vix contineant se, quin pro se quisque TIBI puluinar decernant. Quæ ego tanta et tam praeclara si pro eo, ac mereris, REGVM MAXIME, hic persequi velim; nimium mihi sumam, et non sim ferendus. Alentur tamen memoria hominum nunc viuentium: nuntiabuntur liberis et nepotibus nostris: sermonibus crescent: denique in annules ilunt, et, vt spero, aeterna erunt. Nunc fiduciae meae, qua hoc opus Augusto TVO Nomini inscribere aggressus sum, ratio reddenda fuit. Quod a TE, qui nouis libris delectaris, queis historiae nostrae pomaeria proferuntur, bonam in partem acceptum iri,

certe scio.

MAIESTATIS TVAE, REX POTENTISSIME,
DOMINE CLEMENTISSIME,

demississimus atque subiectissimus seruus

10. DANIEL GRVBER.

[] PRAEFATIO.

Dum vndique veteris aeui monumenta, historiae nostrae profutura, et inferioris Saxoniae pristinum habitum illustrantia, conquiro atque colligo; incidunt interdum in manus, quae exsistere in rerum natura non ego solus ignorabam. Tale est Chronicon Liuonicum vetus, quod vides, nulli omnino Scriptori cis mare visum vmquam; nulli certe commemoratum: nisi forte latere putes sub nomine libelli de religione Christiana in Liuonia, quem doctissimus Dn. Bernhardus de Montfaucon *) ex bibliotheca Alexandri Petauii testatur immigrasse in Vaticanam. Nam quod Schurtzfleischius iunior de Ordine Ensiferorum obiter ait, ad Chronicon Liuonicum vetus prouocare omnes; id non ad nostrum, sed aut ad Balthasaris Russovii Chronicon, quod est omnium Liuoniae Chronicorum typis excusorum primum atque antiquissimum, pertinet; aut de nouissimo historiae Liuonicae scriptore, Christiano Kelchio, solum accipiendum est. Is enim solus in principio operis nonnullis locis vagam Chronicorum Liuoniae calamo exaratorum mentionem iniicit, atque ex iis eorum Liuonum, qui primi sacro fonte Christiano ritu tincti sunt, nomina recte recitat atque enuntiat. Neque tamen propterea adducor ad credendum, habuisse eum Chronicon Nostrum, quia insipientis hominis fuisset, huius, tamquam coaeui, auctoritatem postponere Russovio, et fonte relicto putidam lacunam sectari.

E

Fontem autem haud immerito appello librum, cuius scriptór rebus, quas narrat, interfuisse, cuncta-[II]que vel vidisse, vel ab iis, [II] qui viderunt, accepisse profitetur. Narrat nempe, quomodo et quando a Saxonibus adita sit primum Liuonia; quae Livoniae paganae facies fuerit; quinam illi, qui populum barbarum vel armis domuerunt, vel propositis vitae aeternae praemiis ad humanitatem atque ad sacra Christiana, partim vi, partim docendo et instruendo perduxerunt; quae instituendae Militiae Christi ratio, et quam tenuia Ordinis Ensiferorum initia; quae vrbes tum conditae; quae castra, quomodo occupata; quae pugnae pugnatae; quomodo gens, praeter statum familiae ceterorum socialitatis commodorum expers, coïerit in formam iustae ciuitatis, Magistratus primos e sacerdotibus nacta, et constitutionem iudiciorum. Quæ cuncta, vtut paucis verbis et sine fuco enarrentur; lectu sunt tanto iucundiora et vtiliora, quanto rarius in literas relatae sunt rerumpublicarum origines sacrae et ciuiles; vel in literas relatae frequentius periere.

*) Bibliotheca Manuscriptorum Tom. I. p. 120. n. 5469.

Si de Auctore quæris; non habeo, pro certo quod venditem, quia nomen pro more seculi edicere noluit: magnorum virorum, qui Liuoniam perdomuerunt, et Christianam reddiderunt, gloriae magis, quam laudi suæ velificatus. Flaminem tamen fuisse, et Episcopis, quam Militibus, fauentiorem, in primis autem Alberto suo addictissimum; vel illud indicio est, quod Gesta per Liuoniam, non secundum annos Christi, qui usitatissimus aeque ac commodissimus condendorum annalium modus est, sed secundum annos Praesulis Alberti dispertitur. Neque tamen primae dignationis virum; sed humilem atque inferioris ordinis sacerdotem in hoc Chronographo deprehendere mihi videor, quia nihil de consiliis altioribus quibus adhibitus non videtur, sed ea tantum narrat, quae in sensus incurrebant, et quae fama iactabat in aula Episcopi. In quem haec cum ceteris, quae dicturus sum, conueniant omnia, alium non inuenio, quam HENRICVM illum, LETTVM, SCHOLAREM [ш] [III] EPISCOPI, ad sacros ordines promotum: cuius prima mentio est ad annum MCCVI. n. 7. Lettum, inquam, quia ad annum MCCXI. n. 3. diserte Henricus de Lettis, et Philippi, Raceburgensis Episcopi, sacerdos et interpres dicitur. Fuit autem Episcopis, in Liuonia oberrantibus, in more positum, vt a barbaris, amicitiam pacemque postulantibus, obsides fidei pueros peterent, impetrarentque: quos missos in Saxoniam, et per monasteria distributos, non solum ad fidem Christi, sed etiam ad humanitatem literarumque cultum pro captu temporum informari iusserunt. Hos, vbi in rerum diuinarum cognitione et humanioribus literis adoleuissent, reductos in patriam, partim interpretes habuere, cum ad populum verba facerent, et Concilia Liuonum cogerent; partim ad sacros ordines promotos præfecerunt cœtibus, ruri Christo collectis, vel colligendis. Quod consilium Christiani quoque fuit, primi Prussorum Episcopi, ad Pontificem scribentis,,,statuisse ,,se, si modo suppetant facultates, scholas Pruthenorum instituere pue,,rorum, qui, vt gens illa conuertatur ad fidem, addiscant efficacius, ,,quam aduenae, praedicare, ac euangelizare Dominum Iesum Christum“ *). E talium numero puerorum Lettus Henricus fuit, cui, quod Episcopi sumtibus enutritus, eiusdemque cura ad literas et studia sacra formatus esset, Scholaris Episcopi nomen dulce fuit et iucundum. Hunc autem haec scripsisse magna suspicio est, quia de Henrico Letto narrantur non solum multa; sed et aliqua, quae praeter ipsum nosse nemo poterat. Vidimus, vt Philippo Raceburgico interpres adhaeserit. Jam cum de itinere huius Philippi in Germaniam periculoso; de exscensu in Gotlandia; de morbo ac morte huius viri in exteris oris ad annum MCCXIV. et MCCXV. tam multa afferantur, eaque in scri

*) V. Raynaldus ad annum mccxvii. n. 43. 44.

« ÖncekiDevam »