Sayfadaki görseller
PDF
ePub

hujusmodi, plenam et amplam super omnibus cujusvis Ordinis etiam mendicantium ac instituti etiam Societatis Jesu, ingredientibus Provincias tibi concessas, tam in his quae concernunt administrationem Sacramentorum, quam circa doctrinam Catholicam et disciplinam, etiam quod tales regulares habeant obedientiam suorum superiorum, et missi sint religionis adjuvandae causa, dummodo tamen in eadem Provincia non adsint superiores dictorum regularium ibi degentes, superioritatem et auctoritatem omnimodam, ac eamdem, quam eorum superiores haberent, si in eisdem partibus residerent, ita ut illos et quemlibet eorum circa praemissa visitare, corrigere, et reformare ac contradictores quoscumque per censuras et poenas Ecclesiasticas aliaque opportuna juris et facti remedia cogere et impellere possis ac valeas, auctoritate Apostolica tenore praesentium concedimus et impertimur; non obstantibus quibusvis constitutionibus et ordinationibus Apostolicis et quorumvis Ordinum et Institutorum regularium etiam dictae Societatis Jesu, etiam juramento, confirmatione Apostolica vel quavis firmitate alia roboratis Statutis et Consuetudinibus, privilegiis quoque exemptionibus et decretis in contrarium praemissorum quomodolibet concessis, confirmatis. Quibus omnibus et singulis, illorum tenores praesentibus pro plene et sufficienter expressis, ac de verbo ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad praemissorum effectum hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque. Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem sub annulo Piscatoris die secunda Octobris MDCCXVII.

Pontificatus nostri anno decimo septimo.

Inscriptio erat:

CARDINALIS OLIVERIUS.

Dilecto Filio JOANNI VAN BIJLEVELT,

Presbro Saeculari Ultrajecten.

VI.

CLEMENS PAPA XI.

DILECTE FILI SALUTEM ET APLICAM BEN.

Cum sicut accepimus in Belgicis Ditionibus ab haereticis occupatis, ubi Vicarius Apostolicus a Nobis deputatus es, nonnulli Catholici Beneficiis Ecclesiasticis illarum Ditionum ab haereticis hanc auctoritatem temere et falso arrogantibus provisi, et cupientes sibi de eisdem beneficiis a Sede Apostolica provideri, huc

propterea accedere non audeant, seu nequeant, dictaque beneficia absque aliquo saltem canonico titulo detineant indebite occupata; Nos praemissis incommodis obviare et conscientiarum dictorum provisorum securitati consulere, et jura dictae Sedis tueri cupientes, teque a quibusvis excommunicationis....... harum serie absolventes et absolutum fore censentes, supplicationibus tuo nomine Nobis super hoc humiliter porrectis inclinati, Tibi hujusmodi Vicarii Apostolici munere durante, ut quoscumque canonicatus et praebendas, aliaque inferiora beneficia ecclesiastica in Cathedralibus, etiam Metropolitanis vel Collegiatis aut parochialibus seu aliis Ecclesiis consistentia dictarum Ditionum extra Romanam Curiam in quibuscumque mensibus, per quascumque Cancellariae Apostolicac regulas, seu constitutiones dictae Sedi reservatis, quibusvis modis vacantia, et imposterum vacatura, quibusvis personis Catholicis, etiam quaecumque alia beneficia ecclesiastica compatibilia obtinentibus quas ad id idoneas esse judicaveris, nec non illis per haereticos, ut praefertur, de canonicatibus et praebendis ac inferioribus beneficiis similibus provisis, illa de novo Apostolica auctoritate conferre et de illis etiam providere, fructus quoque, redditus, proventus, jura, obventiones, emolumenta ac distributiones, ex eis per eos indebite percepta, et ad quamcumque summam ascendentia illis gratiose remittere, et condonare nec non ab eis omnem inhabilitatis et infamiae maculam sive notam per eos praemissorum occasione contractam abolere, ac illos in pristinum et eum, in quo ante praemissa quomodolibet erant, statum restituere, reponere et plenarie reïntegrare libere et licite valeas, dicta auctoritate tenore praesentium licentiam concedimus et facultatem; decernentes omnes et quascumque collationes et provisiones aliaque praemissa quae de hujusmodi canonicatibus ac beneficiis per te vigore praesentium fieri contigerit, ut praefertur, valere, plenamque roboris firmitatem obtinere ac eisdem personis suffragari debere in omnibus et per omnia perinde ac si de illis per eamdem Sedem facta fuisset, sicque per quoscumque judices et confessarios quavis auctoritate fungentes, etiam causarum Palatii Apostolici auditores ac S. R. E. Cardinales ubique judicare et definiri debere ac irritum et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari; non obstantibus praemissis, ac quibusvis Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, nec non Ecclesiarum in quibus bona hujusmodi fuerint, etiam juramento, confirmatione Apostolica vel quavis fir

mitate alia roboratis, Statutis et Consuetudinibus caeterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud sanctam Mariam Majorem sub annulo Pi

scatoris die secunda Octobris MDCCXVII.

Pontificatus Nostri anno decimo septimo.

Inscriptio erat:

CARDINALIS OLIVERIUS.

Dilecto Filio JOANNI VAN BIJLEVELT,

Pbro saeculari Ultrajecten.

DE KERSKAPEL IN DE S. BAAFS-KERK TE HAARLEM.

"Den 20 May int jaer ons Heern 1565 stierf sijn (ADRIAEN VAN GROENEVEN's) 1) ouder broeder PIETER VAN DORP (alsoo nae sijn moeders geslacht genaemt) sijnde regerent borgemeester van Haerlem, en is begraeven in een kelder onder een grooten blauwe sarck in de Kors-capel in St. Baefs-kerck, welcke capel hij in den jaere 1557 selfs hadde gefondeert en hem toens kosten over de drie duysent guldens aen reuw werck behalven het autair stuck en verdere vercierselen, en staet int verwulft van dito capel sijn waepen met het jaer sijnder fundatie, op de sarck staet het waepen van Adrichem, gequartileert met Dorp of Uytelier, met helm etc.; op de rechterhoecken staen deese quartieren: Adrichem, Zanen; op de lincker: Dorp, Almonden; rontom de sarck staet gehouden hier leyt begraven Pieter van Dorp fudatoer deesser capelle en starff burgem1. vā Haerlē XV LXV den XX May, In deese capelle heb ick in mijn jonckheyt meermaels gesien seekere eecke houte gestoelte met vier setels met vier waepenschilden als op de sarck en onderteekent: A. V. G. als gegeven door Adriaen van Groeneveen."

:

Naar de copie van een Handschrift: VITA ADRIANII GROENEVENII", volgens eene latere aanteekening op het MS. geschreven "door Pieter van Adrichem van Dorp, overoverklijnzoon van ge"melde Adriaan van Groeneven." Wij stellen ons voor het zeer belangrijke stuk later mede te deelen, J. J. G.

1) Adriaen van Groeneven, schepen van Haarlem, die tijdens het beleg op 27 Mei 1573, met Quirinus Talesius, Lambert van Roosveld, Frans Jacobszoon priester en andere katholieken werd omgebragt. Zie boven pag. 14 en Dr Ekama: Beleg en verdediging van Haarlem, pag. 123 en 200.

TABULA CHRONOLOGICA

EPISCOPATUS ET ECCLESIAE CATHEDRALIS

HARLEMENSIS ETC.

1581

(Vervolg van bladz. 23).

Rex Catholicus pro Archiepiscopatu Ultrajectensi nominat Joannem Bruhesium, Decanum Ecclesiae metropolitanae. Qui tamquam caput Ordinum Ultrajectensium, cum a quibusdam proponeretur, Auraicum assumendum in gubernatorem, libera voce in publico conventu dixit: non videre sibi consultum, ut talis ad publicas functiones assumeretur, qui Divino Numini fidelis non existeret. Verum cum res secus accidisset, praefatus Bruhesius Embricam divertit; inde vero Coloniam contendens, ibidem factus est Ecclesiae Metropolitanae presbyter canonicus, ubi obiit anno Dni 1600 10 Sept., humatus in odeo carthusiae Coloniensis. Vir de Ecclesia et patria optime meritus. (Haventius Lib. V. c. 12)

Ordines Hollandiae Ecclesiastica bona, exceptis Joannitis, qui pro vita sua stipulati sunt cum magistratu Harlemensi libertatem, cedunt civitati Harlemensi propter damna accepta in obsidione et incendio ; cujus rei ignari Catholici Auraico supplicant pro satisfactione Harlemensi servanda; sed misere illusi et incarcerati quasi rebelles, spe gratiae absoluti, domum remittuntur.

20 Maji. Harlemi 20 Catholici supplicant Auraico pro libertate promissa: sed tamquam turbatores incarcerati, q[uasi?] gratiose dimittuntur (Hulst).

25 Maji. Praepositus Zaffius jussu Statuum captivatus, Hagae supplicat pro liberatione, allegans sinceritatem suam

in executione pacificationis Gandensis: spondens rationes dare 1581 acceptorum in capitulo (v. Litteras ejus). N. quod propositum ei fuerit abjurare Regem Catholicum; ad quod respondit, sibi nihil a rege injuriae illatum, ac propterea hoc recusare. 29 Maji. Middelburgi celebratur quarta pseudosynodus rebellium per 60 articulos. (Duss.)

28 Junii. Capitulares Harlemenses petunt consilium ab advocatis in causa perceptionis fructuum suorum. (De quo vide Registr. computus Ao 1580).

26 Julii. Status Hagae declarant Regem Catholicum Dominio Hollandiae etc. excidisse; recipiendum gubernatorem Alensonium vel potius Auraicum, pro quibus juramenta exigunt ab officialibus; mandant, ne ullus patria abeat, absentium bona confiscant. (Duss.)

15 Augusti. Joannes Strijen, Vicarius Episcopi Middelburgensis, Namurci consecratur secundus Episcopus; sed propter rebellionem non resedit, sed obiit Lovanii anno 1594, 8 Julii, praeses Seminarii Regii. (Rais.)

23 Sept. Bonnae testamentum suum conficit, in favorem Ecclesiae et pauperum et speciatim filiarum Antonii Cauchii advocati, Reverendissimus Mirloë, executorem instituens P. Henricum Bercheyck, Priorem Praedicatorum Coloniensem vel alium ab eo nominandum: specificat su pellectilem Ecclesiae Harlemensis et aliarum, quam apud nominatos fideles dereliquit, uti et scripta Feudalia Egmondensia aliaque; de quibus et aliis exstat etiam testimonium, de anno 1605, 16 Novembris Viguerio ') traditis.

Illustrissimus Sasboldus tradidit reliquias S. Crucis Alberto Archiduci Brabantiae praesente D. Gerardo Thewis, Societatis A°

22 Dec. Status edicunt, ne quis contra eos vel refor mantes, ut vocant, libros edat. (Duss.)

1) Viguerio: Wiggerio: Nicolaas Wiggers, priester te Haarlem.

« ÖncekiDevam »