Sayfadaki görseller
PDF
ePub

1376 Thecae argenteae SS Pontiani et Agnetis ') ad hoc traditae valoris 150 coronatorum, ex quibus rosati et daleri cusi. (Dusseld).

1577

15 Dec. Austriacus concedit inducias et Hispanorum dimissionem, modo Hollandii religionem Catholicam restituant. (Idem).

17 et 20 Dec. Data sunt responsa doctorum etiam Lovaniensum, quod pacificatio Gandensis religioni et Regi catholico non praejudicaret. (Idem.)

Initio anni Joannes Calf, Procurator Generalis Hollandiae, Schagae per mendicos calumniatores captivat ditiores ex partibus Borealibus Hollandiae, et per torturas adigunt confiteri proditiones patriae pro Rege catholico. (Dusseld.) Borrius. etc).

7 Januarii. Auraicus evocat Middelburgum Magistratum Harlemensem pro acceptatione pacificationis Gandensis, in qua, cum tangatur causa religionis, evocatus etiam fuit a consule Nesseo Rmus Mirloe, cum quo confecta fuit satisfactio Harlemensis Veriae in Zelandia signata.

19 Januarii. Status Hollandiae cavillantur contra pacificationem, clausulas novas injicientes, de Alensonio protectore futuro etc., comminantur rumpere pacem. (Dusseld). 22 Januarii. Auraicus Harlemo potitur.

1 Martii. Consensu Rmi traditur Harlemi Geusiis templum B. Virg. de Baeckenes, in qua coenam Calvinianam et concionem haereticam celebrat Thomas Tiletanus, apostata ex Abbate S. Bernardi prope Antverpiam. Similiter Auraicus Geusios inducit in monasterium Carmelitarum. (Dusseld. V. Nonas Harlemii); similiterque decipit Schoonhovianos et Ouwatrienses.

28 Martii. Aegidius de Barlamont, Generalis regii exercitus in Hollandia etc., nomine commendatoris Regii gu

1) Later bijgesehreven: aurea.

bernatoris, dat litteras Savogardi pro canonicis Cath. Ec- 1577 clesiae Harlemensis ad magistratum ejusdem civitatis et avocat militem Hispanum.

Ultimo Maji Joannes Strijen, Reverendissimus Middelburgensis legata pia facit pro successore suo vel Vicario generali.

31 Julii. Sebastianus Craenhals, praetor Harlemensis, prope Alcmariam occiditur a militibus in villa propria.

27 Augusti. Rmus Harlemensis tradit Registrum bonorum Ecclesiasticorum Egmondensis Abbatiae Statibus Hollandiae, ut secundum satisfactionem, factam supra 7 Januarii, sarta tecta conservarentur in ea forma, qua ante fuerunt.

18 Sept. P. Reynerus Harlemensis Societatis Antverpiensis rector, obiit Lovanii, avunculus D. Hagii. (V. litteras var.).

...

Sept. D. Petrus a Fine Lyropius, a Reverendissimo creatus Decanus, intronisationem suam celebravit epulo solemni in summitate turris Ecclesiae Cathedralis.

9 Oct. Ultrajectenses Auraicum pro Gubernatore suscipiunt, salva libertate Ecclesiarum et authoritate Regis : quae ipse fide Calviniana servavit. (Dusseld).

13 Novembr. Amstelodamum occupare tentat Auraicus. per Hellium et Ruychaverum sed rejecti. (Idem).

:

21 Nov. Matthias Austriacus Auraico imprudens se credit et Ultrajecti cum pompa excipitur in de neue '). (Idem).

7 Decembr. Joannes Austriacus patriae hostis declaratur ab Auraico. (Idem).

Iterum Cometes terribilis versus boream, 5 hora post solis occasum apparuit. (Dusseld).

28 Febr. Rmus Mirloe absolvit quamdam conjugatam 1578

1) de neue de Neude?

1578 Graftensem a juramento sacrilegio, ante aliquot annos praestito in causa matrimoniali, nubens [sic] secundo marito vivente priore et lytrum spondet ejus marito 6 flrum.

Nota. Hoc circiter tempore venit in Hollandiam etc. Florentius Verhaer Ultrajectensis, Canonicus Infulensis, et inquisivit de statu istarum partium tam polytico quam Ecclesiastico, et visa auditaque ad Gubernatorem Belgii retulit. (Vord).

Jubilaeum concessum a Gregorio XIII (Dusseld).

8 Febr. Amstelodamenses acceptant pacificationem Gandensem militiam civilem de....? etc. (Idem).

15 Febr. Reverendissimus Cunerus Episcopus Leovardensis ex captivitate Coloniam evadit. (Dusseld).

11 Mart. D. Opdam et Petrus Cyes Burgomagistri Harlemenses, publice vendunt monasterium regularium prope Harlemum uti et praedicatorum post V. Sacramenti). (Huist).

:

22 Aprilis. Auraicus edicit juramentum omnibus officialibus contra Joannem Austriacum, sub poena capitis, si quid pro eo fiat. (Dusseld).

27 Maji. Feria II Pentecostes [?] Amstelodamensis Magistratus a propriis praesidiariis insulte assumptis, dignitatibus spoliatur et in exilium emittitur, cum multis de clero, sub vesperam, et novo fructu concionatores haeretici intromittuntur. (Dusseld).

29 Maji. Nona Harlemiana signum dedit et executionem justitiae Divinae contra rem Catholicam in civitate, ejecto Episcopo cum clero et Catholicis de Ecclesia Cathedrali; caesa sunt templa omnia et monasteria. (Vide scriptum Stolcwijci qui interfuit.)

-

2 Junii. Dordraci habita 3 pseudosynodus haeretica Datheno praeside - per 80 articulos. (Dusseld).

1) Post V. Sacram, d. i. festum. H. Sacramentsdag, den dag der Haarlemsche Nonen. Zie infra op 29 Mei.

27 Junii. Ultrajecto Minores tres ejecti per renovatos 1578 magistratus, ob negatam abjurationem Austriaci : quod juramentum tamen praestitere reliqui Ecclesiastici et Dominicani, qui eo non juvante anno sequenti etiam ejecti sunt. (V. scriptum de hoc Baij). Huberto Duyfhuys apostata duce et concubinam inducente, occupantur templa minorum S. Gertrudis et S. Jacobi: hic nebulo ab anno 1572 Roterodami pastorem agens, ficte consecrasse se fassus est et Lutheranos ibi fovit interrogantes tamen catholicos de securitate fidei dehortari non ausus est, (Dusseld).

24 Julii. Descripti sunt per Praepositum Saffium reditus Capituli Harlemensis et distributio quatenus fieri deberet, in quam Capitulares tunc viventes consensere.

27 Aug. D. Praepositus Zaffius dispensat cum beneficiato Hornano, ut absens in studiis gaudere posset fructibus litteras dimissoriales frequentes dedit; beneficia contulit (ex consensu Rmi ut scribit Amerong ao 1580) dispensat in gradibus matrimonii et Sacerdotes admittit et Religiosos, ut videre est in Registro ejus manu scripto usque ad ao 1612.

Nota. Ab hoc anno Sedes Harlem. orbata Pastore exule obscura reliquit indicia rerum publicarum, nam Reverendissimns in aedibus prius van Helm ad semiterium ') ex templo profugus, cum aliquando latuisset, inde habitu bubulci pedes abiit Amstelodamum per portam Schalkwycanam et pervenit in Westphaliam, ubi Epi Monasteriensis suffraganeum egit, in tenui sustentatione, ut infra, et Romam etiam pervenit, (anno sequenti in Majo ut patet ex testamento [?] ipsius) ubi increpatus fuit de traditione facta templi B. V. in Baeckenes; viaticum tamen dedit discedenti PP. Beijerl. Denique cum Ecclesiam S. Lebuini reconciliasset Daventriae et roborasset fideles, morbo cor

1) Semiterium: voor coemeterium ?

1578 reptus, obiit anno 1587, 28 Julii, sepultus ibidem maxima solemnitate.

6 Sept. Status Hollandiae arestarunt tertiam partem Beneficiorum Ecclesiastiarum etiam juris patronatus laicorum, pro sustentatione concionatorum haereticorum: registra tradi de iis jussa intra sex

menses.

Sub finem anni obiit D. Nicolaus Heussen, Canonicus Harlemensis.

1579 Nota. Epo exulante Vicarius ejus D. Vairlenius, cum collegis aliquot Capitularibus, mansere apud Harlemenses, fidelem operam navantes etiam in cura animarum : manserunt autem hi: DD. Praepositus Zaffius, Wilh. Assendelfius, Alstenius Blommaert, Coopallius et Bootius.

1580

Adr. Buffelaer primus ex canonicis, accepta ab Ordinibus pro praebenda sua alimentatione, rediit in Gervliet, ubi post paucos annos obiit (anno sequenti sub finem, uti et Nicolaus Heussen.) D. Gansius et Wijhe Coloniam se transtulerunt ubi obierunt, ille anno 1584, hic 1582, 30 Julii. D. Lyropius Decanus, Lovanium reversus, supervixit usque ad annum 1616.

23 Januarii. Conficitur unio Ultraject. Hollandorum cum eis [?] secundum pacificationem Gand. ex auctoritate Matthiae Austriaci. (Duss).

3 Martii. Amersfortii, foedus Ultraj. recusantes obsidentur et, deditione facta cum stipulatione religionis Catholicae, postridie deceptos se sensere (Duss.) uti et religiosi Oosterbroecani, Autwycanae ') et alii de quibus ibidem.

15 Junii. Capitula Ultrajectensia libertatem suam stipulantia, tradunt haereticis Ecclesias quinque parochiales ; sed et ipsi anno sequenti Ecclesiis spoliati sunt.

Congregatio Capitularis habita, convocante D. Praeposito Zaffio, a qua se excusat D. Assendelfius per litteras,

1) Oostbroek en Oudwijk bij Utrecht.

« ÖncekiDevam »