Sayfadaki görseller
PDF
ePub

PREFATIO AUCTORIS,

AUGUSTANÉ EDITIONI PRÆMISSA.

AMICE AC BENEVOLE LECTOR,

Nulles sanè est, qui in dubium vocare possit , quol momenta , in quo vivimus temporis , præcipuè requirant indagationein Scripturæ Sacræ. Etenim nullo alio amplius titulo, nec sub ullâ aliâ sprcie et umbrâ Heterodoxi , seu potius Acatholici , verbi Divini Ministri et Prædicantes, auditores suos ac discipulos à veritate Catholicâ detinent et adducunt, nisi cum prætensâ ab ipsis

. Seripturâ sacra , quam perverse, arroganter, et insolenter ad suum sensum , contra universitatem , antiquitatem , et consensum contorquent, addunt, diminuunt, immutant. Verbum Domini clamitant ac vociferantur, illudque imporlunâ verborum impudentià , tantâque Scholiorum et explicationum farragine et cumulo cæcutienti multitudini effulminant, ut sive adversus Ecclesiam Catholicam, sive superiorem potestatem conspirent , sive Principes inescatos fascinent, orthodoxosque Patres conlumeliis ac conviciis afficiant, sive disciplinam et hierarchiam Ecclesiasticam diruant, etc. omne illud debeat esse purum putum Verbum Dei; ipsorum ergo principio et gladio, ad quem provocant , jugulentur.

Nec aliter Acatholici respondent suis in Religione innatâ vacillantibus, et ad veritatem Catholicam inclinantibus et convertentibus , quàm olim, tempore Christi, Judæi responderunt Nicodemo, occulto illi discipulo Christi, de quo Joannis c. 7. v. 52. ità legimus : Dùm Nicodemus innocentiam Salvatoris defenderat, responderunt et dixerunt ei Judæi : Nunquid et iu Galilæus es ? Scrutare Scripturas, et vide, quia à Galila Propheta non surgit. Nihil aliud , inquam, prætendunt ct Acatholici , quam Scripturas , dicentes et inculcantes toto die :

jx Scrutamini Sripturas ; et invenietis , quod Roma sit Babylon , quod Papa sit Anti-Christus , quod Catholici contra Scripturam doceant, etc. Sed quàm vana hæc ipsorum putatitia gloria sit monstrabit præsens opus, in quo, quoniam tàm pertinaciter et insulsé nos quasi ignorantes ad Scripturas provocant, earum aperto testimonio et auctoritate convincentur.

Mihi sanè, dùm per Scripturam Sacram, et ex illâ divinitus acceptâ luce veritatem Fidei et Religionis Romano-Catholicæ divinâ gratiâ inveni , statim post salutiferam conversionem meam objecerunt, dicentes : se nihil magis optare , quam ut Catholicam fidem ex Scripturis ipsis demonstrem , bene scientes quòd et ego (absque omni vanâ gloriâ ) Sacram Scripturam à juventute noverim, 2. ad Timoth. 3. 15. Demonstravi istam, et juxta monitum Divi Petri, dicentis : Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de , quæ in vobis est, spe, 1. Petr. 3. 15. edidi librum germanicè intitulatum : Entweder Catholisch oder wider de Sibel : sed quia iste libellus dudùm distractus et tantummodo controversos in se continet articulos fidei, melior mihi et gratior atque acceptior oblata est occasio amorem meum et fervorem in studio Scripturistico publicè demonstrandi , dum petiit à me Nobilis ac Spectatis simus D. Veith , velim ipsi libellum quemdam in octava formâ : Theraurus Bibliorum , etc. intitulatum, collectum à Gulielmo Alotto Anglo, ac divulgatum et typis mandatum Antuerpiæ jam 1581, amplificare et corrigere. Adauxi hunc, et ex pluribus Auctoribus magni ponderis collegi hoc completum opus , quod tantâ industriâ , sudore, et labore confectum est, ut vix completius ac perfectius esse possit, ad minimum à Lit. P. usque ad finem, cum his litteris colligendis plus temporis et adminiculi acquisiyerim. Omnia et singula dicta ipse evolvi, recognovi, ac restitui, ità ut assecurare Lectorem possim, caput et versus accuratissimè esse apposita.

De utilitate, usu et commodo hujus Operis non necesse est multum dicere , siquidem nullum adesse poterit dubium; nam quid pulchrius , quid utilius, quid magis necessarium, quàuy omnem suam scientiam , omnia principia , conciones, verba et

X

prolata per totam Sacram Scripturam diductis et allatis testimoniis confirmare ac exemplis divinis illustrare ? ut sive vera sententia eruenda, explicanda, confirmanda, aut exemplis sacris illustranda veniat, sive multiplices errorum labyrinthi et tenebræ detegendæ ac detergendæ sint , quas turpissima satanæ mancipia, et mastigiæ in extremâ hâc mundi senescentis tempestate offundere solent , mentem simul , et oculos per omnes Scripturæ Sacræ locos, certis quasi capsulis inclusos , nullo negotio circumducere, et ancipitem illum usque ad divisionem animæ simul et spiritûs pertingentem verbi divini gladium (Hebr. 4. 12. ) quaquaversum stringere possis. Si vis, exempli gratia, Theologus disserere de Attributis divinis, de trinitate Personarum , de Incarnatione Christi, de Spiritûs Sancti Processione à Patre et Filio, etc. evolve titulos : Deus, Christus, Spiritus Sanctus, etc. et invenies dicta et argumenta Biblica, quotquot de ista materiâ in Scripturis Sacris extant. Visne de virtutibus et vitiis verba facere Moralista ? quære titulos congruos , et satis tibi undiquè fiet. Visne controversiarum amator ac studiosus articulum controversum enucleare, et ex Scripturis S. demonstrare de Purgatorio, de invocatione Sanctorum, de Misså, de oratione flexis genibus, et sic de aliis? evolve titulos, et invenies omnia prætensa clara. Et sic erit in omnibus Facultatibus et scientiarum generibus ; Physicus inveniet elementa quatuor, et quidquid aliàs in hoc sublunari occurrit; Casuista de restitwione, de Sacramentis, et reliqua; et tandem Orator et Concionator de omni dabili materiâ reperiet dicta et exempla Biblica plurima, et singula in sacro textu utriusque Testamenti contenta. In summa, hoc opus nihil continet , quod non ad depravatos hominum mores corripiendos et reprehendendos , tum ad fidem Christi propagandam et illustrandam , atque hæreses et sectas æternis tenebris abdendas et reservandas, contundendas et infringendas plurimum valeat. Si daret Deus tempus, vires , et arma, Thesaurus quidem similis Patristicus iisdem Titulis instructus et subdivisionibus , item Thesaurus profanus et historicus in lucem prodire posset : nonne verò ex his tribus Thesauris, Biblico, Patristico, et Historico mille et mille discursus , xj

sermones, et conciones formari, firmari, ac confirmari possent, absque ullo alio librorum vehiculo? Insuper vero vices hic Thesaurus supplere potest sic dictarum Concordantiarum, sed non vice versâ ; siquidem in istis Concordantiis solummodò verba, hic verò una cum verbis res maximi momenti continentur.

Non tandem titillantis alicujus laudis cupiditate pellectus su dorem in colligendis his titulis insumpsi, sed eo libentiùs hunc laborem, hanc operam suscepi (nam præter hanc, et aliquam tenuem judicii exercitationem nihil meum dici potest) quo majorem inde utilitatem et fructum Ecclesiam Dei Romano-Catholicam, cujus depositum est Scriptura Sacra, juxta effatum S. Pauli ad Rom. 3. 2., percepturam esse credidi, adeoque officii mei et muneris esse duxi , omnem operam navare, omne onus şubire, omneque studium meum eo referre, quò Dei et Ecclesiæ suæ sanctæ promoveatur gloria.

Fruere igitur hoc Thesauro, Christiane Lector, et exspecta Conciliatorium et Onomasticum Biblicum. Vale, et fave, et pro me deprecare Deum.

DE UTILITATE HUJUS OPERIS,

QUIDAM ITA CANIT:

Exiguus quamvis sit præsens mole libellus ,

Nec modica in vastam pagina crescat opus, Ast operis prélium bene justa appende bilance , Dices, crede mihi , maximus iste liber

; Lectus enim poterit, me judice, vincere summas

Divitias Cresi , divitiasquc Midæ. Ille dabit dignos cælesti pectore mores ,

Vivendi leges et pielatis opes :
Divitis ubertim virtutis munera fundet,

Quæ potes undanti vix capere ipse sinu;
Huc oculos animumque refer , manibusquc paratie

Sedulus æternas quilibet aufer opes.
Fertilis hortus adest , maturis fructibus ingens ,

Quo nihil uberius maximus orbis habet. Multiplici hîc surgunt æterna munera vitæ

Germine , felici dona legenda manu. Hesperidum celebranţ pomaria carmina vatum ,

Quasque habet Alcinoi nobilis hortus, opes, Laudibus immodicis celebrantur Adonidis horti,

Quique alii, Vatum, munere nomen habent. Nos tibi non veterum canimus ludibria Vatum ,

Non petit hic falsam fabula yana fidem : Omnia sed fidei refero , et plenissima veri ,

Fabulaque in nostro carmine nulla sedet. Hic sunt ætherei felicia munera Regis ,

Sanctorum quidquid vota beata petunt. Hic sunt pectarei fontes et flumina viva ,

Ambrosiæ hic Diæ dona beata fluunt. Indè cibum vitæ sumes e divite menså ,

Quo sumpto , non est dira timenda fames. Ille brevi gyro sacri mysteria verbi

Claudit, et hæc ubi sint invenienda , docet,

« ÖncekiDevam »