Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[blocks in formation]

Opus omnibus Theologis speculativis , Polemicis , Moralibus ,
utriusque Juris studiosis, ac cunctis Litteratis, imprimis
verò animarum Pastoribus, verbique Divini Præconibus
utilissimum.

EDITIO NITIDISSIMA,

Nunc demùm quàm plurimis mendis expurgata , et ad trutinam

sacrorum bibliorum per singulorum textuum accuralissimam
collationem revocata.

ON

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

EX TYPIS ECCLESIASTICIS BEAUCÉ-RUSÁND.

VIA PALATINA, N.° 5,

[blocks in formation]
[merged small][merged small][ocr errors]
[blocks in formation]

Quanquam supervacaneum videatur plura de pretioso hoc aureoque Thesauro disserere , quàm quæ in ejus fronte, multòque magis in ipsius auctoris præfatione exponuntur, cùm ibi quid sit, quid contineat, quid præstet luculenter edicatur ; attamen operæ pretium erit quædam addere tum de ipso auctore , tum de hâc nostrà editione.

Philippus-Paulus Merz, primùm theologus Lutheranus, per scripturam sacram et ex ipsâ divinitùs accepta luce, ut ipse testatur , ad fidem catholicam reversus an. 1724, sacros ordines suscepit , et varias parochias rexit in dicecesi Augustana. Defunctus est die 25 octobris, an. 1954. Præter plura opuscula Ascetica et Polemica Germanico Idiomate conscripta, in compendium redegit quæcumque continebantur catechismis plus quàm viginti , quod edidit sub hoc titulo : quodlibet catecheticum , 5 vol. in-4.. Sed præcipuam famam sibi comparavit per præsentem Thesaurum Biblicum, antea quidem exaratum ab Alotto anglo, et Antverpiæ impressum an. 1581, sed ita auctum ab ipso et locupletatum , ut ejus auctor meritò censeatur, et longè superet quæcumque opera fuerant in eodem

genere

evulgata. Prodiit primùm Augustæ-Windelicorum an. 1731-38;

057

vi

postea pluries impressus est, tum in eâdem urbe an. 1751, 1791, tum venetüs an. 1758 , et novissimè an. 1818.

Ultimam hanc editionem secuti sumus, non ità tamen quin multa ad ejus perfectionem contulerimus.

Primùm multi inveniebantur Biblici textus , auctoris verbis ac dictis immixti ; quod ab eo factum fuerat vel ut textus ipsos clariores redderet, et quodam modo explicaret; vel ut indicaret ea quæ in extensum referre non opportunum judicabat: at ferè ubique nullo adbibito distinctionis signo , quod verba Dei ab hominis verbis discerneret : ideò, post editorem Italum , necessarium censuimus , diverso saltem charactere illa quæ scripturæ, et illa

quæ auctoris sunt discriminare. Deindè quàm plurimi occurrebant textus ob innumeras varietates , additiones , transpositiones, prætermissionesque ab iis qui in Vulgatà leguntur, dissimiles : multa locorum scripturæ allegationes haud accuratæ : non pauca hujus modi menda supererant, etiam post correctiones præcedentium Typographorum: quibus malis ut occurreremus , operâ usi sumus viri, qui , nullo parcens labori , summo studio ac curâ singulos textus revisit, et ad optimarum editionum trutinam revocavit. Idem præstitere plures alii post ipsum; ità ut affirmare verè possimus , nihil neglectum fuisse , ut opus illam integritatem et incorruptionem obtineret, quæ, juxta Clementem VIII, sacros codices decet.

Prætereà accentibus ea verba notare curavimus, quæ alioquin sensum ambiguum et obscurum non rarò exhibent,

vij Demùm ad commodiorem lectorum usum materias ordine alphabetico digestas , primis uniuscujusque vocis litteris, in singularum paginarum titulo, indicavimus , ut, veluti in dictionario, ea quibus opus sit quilibet statim facilè reperiat.

Prodit ergò in lucem liber omnibus sacræ scripturæ studiosis , et præsertim divini verbi concionatoribus utilissimus, et, ut speramus, castigatissimus et ad genuinam sacræ scripturæ integritatem absolutissimè redactus : at certè cunctis Editionibus præcedentibus longè præstantior.

Fruere igitur , B. L. , hoc labore nostro et assiduà operâ, quam ,

Deo dante, omnibus voluminibus e typographià nostra prodituris, magis ac magis impendendam pollicemur.

« ÖncekiDevam »