Sayfadaki görseller
PDF
ePub

generis matrimonii casus Missionarius occurrerit, illud nullum nequaquam declaretur, nisi prius a Vicario Apostolico confecto processu, indubiis probationibus puellam, de qua agitur quaestio, ante duodecimum aetatis suae annum, iugali vinculo fuisse sociatam, et in ea, tempore quo nuptui data fuit, revera malitiam non supplevisse aetatem certo constet. Aut si de matrimonio ageretur quod a puella, antequam christianae religioni nomen daret, fuit celebrandum, nullum non pronuncietur, nisi prius Missionarii, iisdem supranotatis probationibus, certiores fiant, puellam illam, dum huiusmodi nuptias contraxit, non fuisse doli capacem.-Et detur Decretum die 10 Decembris 1885, relatum in Collectanea S. Congregationis de Prop. Fide sub No. 1383.

Sequenti vero Fer. V, die 19 eiusdem mensis et anni, SSmus. D. N. Leo Pp. XIII, per facultates Emo. Cardinali huius Supremae Congregationis Secretario impertitas, resolutionem EE. ac RR. Patrum adprobare dignatus est.

J. Can. MANCINI, S.R. et U.I. Not.

THE POWER OF DISPENSING IN MATRIMONIAL IMPEDIMENTS IN ARTICULO MORTIS'

[ocr errors]

E S. R. UNIV. INQUISITIONE

IN FACULTATE DISPENSANDI SUPER IMPEDIMENTIS MATRIMONII IN ARTICULO MORTIS COMPREHENDITUR ALIA LEGITIMANDI PROLEM

Fer. IV, 8 Iulii 1903.

Huic Supremae Congregationi S. Officii propositum fuit enodandum sequens dubium :

Utrum per litteras diei 20 Februarii 1888, quibus locorum Ordinariis facultas conceditur dispensandi aegrotos in gravissimo mortis periculo constitutos super impedimentis matrimonium iure ecclesiastico dirimentibus, firmis conditionibus et exceptionibus in iisdem litteris expressis, ac per posteriores litteras diei 1 Martii 1889 quibus, declaratur huiusmodi facultatem parochis subdelegari posse, intelligatur concessa etiam facultas declarandi ac nuntiandi legitimam prolem spuriam, forsitan concubinariis, vigore dictae facultatis dispensandis, susceptam, prout a S. Sede in singulis casibus particularibus dispensationum matrimonialium concede solet ;-an contra pro susceptae prolis legitimatione necesse sit novam gratiam a S. Sede postea impetrare.

In Congregatione Generali S. Romanae et Universalis Inquitionis habita coram EEmis. ac RRmis. Cardinalibus in rebus

fidei et morum Inquisitoribus Generalibus, proposito suprascripto dubio, praehabitoque RR DD. Consultorum voto, iidem EE. ac RR. Patres respondendum mandarunt:

Affirmative quoad primam partem, excepta prole adulterina et prole proveniente a personis Ordine Sacro aut solemni Professione Religiosa ligatis, facto verbo cum SSmo.-Quoad secundam partem, provisum in prima.

Sequenti vero Fer. V, diei 9 eiusdem mensis et anni, SSmus. D. N. Leo Pp. XIII, per facultates Emo. Cardinali huius Supremae Congregationis Secretario impertitas, resolutionem EE. ac RR. Patrum adprobare dignatus est.

J. Can. MANCINI, S.R. et U.I. Not.

POWERS OF THE ORDINARY IN MATRIMONIAL CASES
E S. R. UNIV, INQUISITIONE

DE COMPETENTIA ORDINARIORUM CIRCA CAUSAS MATRIMONIALES

Ordinarius Colonien. ad pedes S. V. humiliter provolutus sequentia dubia enodanda proponit:

I. Num in omnibus causus matrimonibus, in quibus de validitate matrimonii agitur; praeter forum domicilii mariti, etiam forum contractus et forum connexionis sive continentiae tamquam sufficiens sit habendum; et quatenus affirmative;

II. Num aliquis ordo sit servandus, ita ut praeteris Ordinariis, quibus ratione contractus vel continentiae procedere fas sit, is Episcopus sit competens et processum instruere debeat, in cuius dioecesi maritus domicilium habeat.

Feria III loco IV, die 23 Iunii 1903.

In Congregatione Generali S. R. et U. Inquisitionis, re mature perpensa, praehabitoque DD. CC. voto, Emi. ac Rmi. DD. Cardinales in rebus fidei et morum Inquisitores Generales decreverunt :

Standum Instructioni pro Statibus Foederatis Americae anno 1883 editae1 et ex ex Decreto S. O. anno 1891 ad Dioeceses Regni

1 En verba cit. Instr. quae ad rem faciunt: Coniuges in caussis matrimonialibus subsunt Episcopo in cuius Dioecesi maritus domicilium habet. Exceptioni locus est si coniugale vitae consortium aut per separationem, a toro et mensa, aut per desertionem malitiosam a marito patratam, sublatum sit. Priori casu quaelibet pars ius accusandi contra alteram ipsi competens coram Episcopo dioecesis, ubi haecce domicilium habet, exercere debet. Posteriori casu uxor apud Episcopum, intra cuius dioecesim domicilium eius situm est, actionem instituere potest. Postquam citatio iudicialis intimata est, mutatio quoad coniugum domicilium facta mutationem respectu iudicis competentis minime operatur.'

Borussici extensae, ac responsioni ad I. in Decreto S. O. lato fer. V loco IV, die 30 Iunii 1892, quae ita se habet: Coniuges in causis mixtarum nuptiarum subsunt Episcopo, in cuius dioecesi pars catholica domicilium habet; et quando ambo sint catholici quia pars haeretica in Ecclesiam reversa sit, subsunt Episcopo, in cuius dioecesi domicilium habet maritus.'

Quando vero agitur de matrimonio mixto contrahendo cum haeretico separato per divortii sententiam tribunalis civilis ab haeretico, erit Episcopus domicilii partis catholicae, ad quem spectat iudicare an contrahentes gaudeant status libertate.

Sequenti vero ferio VI, die 26 eiusdem mensis et anni, Smus. D. N. Leo div. prov. PP. XIII, per facultates Emo. Card. Secretario largitas, resolutionem Emorum. adprobavit.

J. Can. MANCINI, S.R. et U.I. Not.

THE POWER OF CONFERRING MINOR ORDERS

E S. R. UNIV. INQUISITIONE

ORDINES MINORIES COLLATI ABBATE TITULARI, EX INTEGRO ITERUM CONFERRI DEBENT

Beatissime Pater,

Archiepiscopus N. N. ad pedes S. V. provolutus, quae sequuntur exponit:

Prior quidam Ordinis Cisterciensium, Abbas Titularis, tonsuram et Ordines minores contulit cuidam fratri in suo monasterio degenti, obtenta in casu ab Archiepiscopo Oratore opportuna delegatione. Nunc vero sibi innotuit non posse Abbatem Titularem gaudere praedicta facultate, et proinde implorat benignam sanationem.1

Feria IV, die 15 Iulii 1903.

In Congregatione Generali S. R. et U. Inquisitionis, proposito suprascripto supplici libello, re mature perpensa, attentis omnibus tum iuris tum facti momentis, praehabitoque DD. CC. voto, Emi. ac Rmi. DD. Cardinales, in rebus fidei et morum Inquisitores Gen. decreverunt :

Repetendam in casu Ordinationem ex integro a collatione sacrae Tonsurae inclusive.

Eadem feria ac die SS. D. N. Leo div. prov. PP. XIII, per facultates Emo. Secretario factas, resolutionem Emorum. PP. adprobavit. J. Can. MANCINI, S.R. et U.I. Not.

1 Ex quo patet quod illa ordinatio sanari nequit, sed iterum ex integro iterari debet ab habente legitimam potestatem. (N. D.)

DEFECTS IN ORDINATION

E S. R. UNIV. INQUISITIONE

VALIDA EST ORDINATIO PRESB. ETIAMSI PAULO PLUS QUAM QUINTA PARS AQUAE INFUSA FUERIT CUM VINO IN CALICE

Beatissime Pater,

Occasione cuiusdam Sacrae Ordinationis, compertum fuit in calicem qui ad Ordinationem Presbyterorum fuerat adhibitus, a ministris infusum fuisse cum vino tantum aquae, ut credatur haec paulo superasse quintam partem. Hisce positis, quaeritur : I. Utrum valida censeri possit possit Ordinatio praefata? II. Quatenus negative, quid sit agendum?

Fer. IV, die II Martii 1903.

In Congregatione Generali coram Emis. ac Rmis. DD. Cardinalibus in rebus fidei et morum Inquisitoribus Generalibus habita, propositis suprascriptis dubiis, praehabitoque RR. DD. Consultorum voto, iidem EE. ac RR. Patres respondendum mandarunt:

Acquiescat.

Sequenti vero Fer. V, die 12 eiusdem mensis et anni, Smus. D. N. Leo PP. XIII, per facultates Emo. Cardinali huius Supremae Congregationis Secretario impertitas, resolutionem EE. ac RR. Patrum adprobare dignatus est.

J. Can. MANCINI, S.R. et U.I. Not

PIUS X. CONFIRMS THE COMMISSION OF CARDINALS FOR
THE CELEBRATION OF THE 50th ANNIVERSARY OF THE
PROCLAMATION OF THE IMMACULATE CONCEPTION
PIUS X. CONFIRMAT COMMISSIONEM CARD. PRO ORDINANDIS
SOLEMNIIS CELEBRANDIS RECURRENTE 50 ANNIV. A DEFINIT.
DOGM. IMMAC. CONC. B.M.V.

Ai diletti Figli Notri Vincenzo Cardinale Vannutelli-Mariano
Card. Rampolla del Tindaro-Domenico Card. Ferrata-
Giuseppe Calasanzio Card. Vives.

Signori Cardinali,

Se è Nostro dovere di far tesoro in tutto dei documenti e degli esempi lasciatici dall' augusto Nostro Predecessore Leone XIII. di s. m., lo dobbiamo in modo speciale in quei mezzi che riguardano l'incremento della fede e la santità del costume.Ora il venerato Pontefice pel cinquantesimo della definizione dogmatica dell'Immacolata Concezione di Maria Santissima, aderendo al desiderio dei fideli di tutto il mondo, che questa ricor

renza venisse celebrata con solennità straordinaria, nello scorso maggio nominava una Commissione Cardinalizia' che ordinasse e dirigesse i provvedimenti opportuni per commemorare degnamente il fausto avvenimento. Noi, compresi dai medesimi sentimenti di devozione alla SSma. Vergine, e persuasi, che nelle vicende dolorose dei tempi che corrono, non ci restano altri conforti che quelli del cielo, e tra questi l'intercessione potente di quella Benedetta, che fu in ogni tempo l'aiuto dei cristianti, confermiamo Voi, Signori Cardinali, a membri di questa Commissione; ben certi che le vostre sollecitudini saranno coronate dal più splendido successo, per l'opera altresì di quegli egregi i quali alle tante altre benemerenze sono ben lieti aggiungere ancor questa di mettersi in tutto a vostra disposizione per eseguire fedelmente le vostre decisioni.

Oh voglia il Signore in questo anno giubilare esaudire le preghiere, che Gl'innalzeranno i fedeli per l'intercessione di Maria Immacolata, dalla Triade augustissima chiamata a parte di tutti i misteri della Misericordia e dell'amore, e constituita dispensiera di tutte le grazie!

In questa cara speranza V'impartiamo ben di cuore, Signori Cardinali, l'Apostolica benedizione.

Dal Vaticano li 8 settembre 1903.

PIVS PP. X.

INDULG. 300 D. CONCEDITUR SEMEL IN DIE RECITANTIBUS
SEQUENTEM ORATIONEM :

ORAZIONE

Vergine Santissima, che piaceste al Signore e diveniste sua Madre, immacolata nel corpo e nello spirito, nella fede e nell' amore; in questo solenne giubileo della proclamazione del Dogma, che Vi annunziò al mondo universo concepita senza peccato, deh riguardate benigna ai miseri che implorano il vostro potente patrocinio! Il maligno serpente, contro cui fu scagliata la prima maledizione, continua purtroppo a combattere e insidiare i miseri figli di Eva. Deh Voi, o benedetta Madre nostra, nostra Regina e Avvocata, che fin dal primo istante del vostro concepimento, del nemico schiacciaste il capo, accogliete le preghiere, che uniti con Voi in un cuor solo vi scongiuriamo di presentare al trono di Dio, perchè non cediamo giammai alle insidie che ci vengono tese, così che tutti arriviamo al porto della salute, e fra tanti pericoli la Chiesa e la società cristiana cantino

1Cfr fasc. praec., p. 237.

« ÖncekiDevam »