Sayfadaki görseller
PDF
ePub

suis deinde civibus utiliter communicent. Sancta autem haec Sedes pro sua parte curabit opportunis modis ad potiorem culturam melioremque ecclesiasticam formam clerum saecularem provehere ita ut apto tempore reperiatur idoneus qui cleri regularis partes in pastorali muneris procuratione suscipiat.

VII. De Religiosa puerorum eruditione deque Manilana studiorum Universitate.-Verum non ad ecclesiastica solum seminaria Episcoporum industrias spectare oportet: adolescentes enim e laicorum ordine, qui scholas alias celebrant, eorum etiam curis et providentiae demandantur. Est igitur Antistitum sacrorum officium omni ope adniti, ut puerorum animi, qui publice litteris imbuuntur, religionis scientia ne careant. Quae ut rite tradatur, videant Episcopi ac perficiant ut et magistri tanto muneri sint pares, et libri qui adhibentur, nulla inficiantur errorum labe. Quoniam autem de scholis publicis sermo incidit, Lyceum magnum Manilanum, a Dominicianis Sodalibus Innocentii X auctoritate conditum, merita sine laude praeterire nolumus. Quod, quia doctrinae integritate praestantiaque doctorum floruit semper, neque exiguas peperit utilitates, non modo ab Episcopis omnibus benevole haberi cupimus, sed in tutelam Nostram Nostrorumque Successorum ultro recipimus. Quare, privilegia et honores a Romanis Pontificibus Innocentio X et XI et Clemente XII eidem concessa plenissime confirmantes, illud Pontificiae Universitatis titulo augemus, quique gradus accademici in eo conferuntur, eandem vim habere volumus, quam in ceteris Pontificiis Universitatibus obtinent.

VIII. De Regularibus.--Opportunitatibus novi in regione illa rerum ordinis concedens S. haec Sedes Apostolica statuit tempestivis provisionibus religiosis viris adesse qui redire intendunt ad vitae rationem sui Instituti propriam, deditam nempe omnino sacri ministerii operibus bonorum in vulgus morum profectui rei christianae civilisque pacifici convictus incremento. Alumnis ergo religiosarum familiarum enixe commendamus, ut quae, nuncupatis votis, officia susceperunt, sancte impleant, nemini ullam offensionem dantes. Praecipimus ut clausurae leges inviolate servent ; quapropter teneri omnes volumus decreto illo, quod, editum a Congregatione super Episcopis et Regularibus die XX Iulii MDCCXXXI, Clemens XII decessor Noster Litteris apostolicis Nuper pro parte die XXVI augusti eiusdem anni confirmavit. Clausurae autem ea sit norma iique sint fines, quae decreto alio edicuntur, a S. Congregatione Propagandae Fidei die XXIV augusti MDCCLXXX Pio VI approbante, inter

posito. Ceterum Religiosi viri, quotquot in Philippinis versantur, illos summopere revereri atque observare meminerint, quos Spiritus Sanctus posuit regere ecclesiam: et arctissimo concordiae et caritatis foedere cum saeculari clero coniuncti, nihil antiquius habeant quam in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, sociatis studiis, vires omnes intendere. Porro ut dissensionum elementa penitus eradantur, in Philippinis, etiam Insulis observari in posterum volumus Constitutionem Firmandis a Benedicto XIV datam VIII id. novembris MDCCXLIV, itemque aliam Romanos Pontifices qua Nos VII id. maii MDCCCLXXXI nonnulla controversiarum capita inter Episcopos et Missionarios Regulares in Anglia et Scotia definivimus.

IX.-De Paroeciis.-Quae paroeciae curionibus e Religiosis Familiis sint demandandae Episcopi videant, collatis sententiis cum earumdem Familiarum Praesidibus. Quod si quaestio de ea re oriatur, nec privatim componi queat, caussa ad Delegatum Apostolicum deferetur.

X.-De Missionibus.-Ad cetera argumenta, quibus Ecclesia magistra opportune cavetur ne fides morumque integritas aliaque ad aeternam animorum salutem pertinentia detrimentum capiant, accedunt equidem summaeque sunt utilitatis spiritualia Exercitia quaeque vulgo Missiones audiunt. Optandum quapropter omnino est ut, in provinciis singulis, singulae saltem condantur domus, octo plus minus Religiosis viris excipiundis, quibus sit unice praestitutum urbes subinde ac pagos lustrare dictaque modo ratione, sacris concionibus populos excolere. Quod tamen, si fidelibus utile, necessarium profecto illis est, qui Evangelii lucem nondum hauserunt. Ubi igitur agrestes adhuc gentes occurrunt immani idolorum cultui addicti, sciant Episcopi et sacerdotes teneri ad earum conversionem curandam. Quare inter illas etiam stationes fundentur pro sacerdotibus qui apostolico munere fungantur, nec solum idololatras ad christiana sacra traducant, verum etiam pueris instituendis dent operam. Hae porro stationes sic erunt ordinandae ut deinde opportuno tempore ad Praefecturas vel Vicariatus Apostolicos evehi queant. Ne autem qui ibidem sacris occupantur necessaria ad victum promovendamque fidem desiderent, hortamur ut in dioetesi quaque, incolumi quidem Lugdunensi Instituto quod a Propagatione Fidei appellatur, peculiares coetus instituantur virorum ac foeminarum, qui fidelium symbolis colligendis praesint, collectasque Episcopis tradant, Missionibus aequo iure ex integro distribuendas.

XI.-De disciplina ecclesiastica.-Conciliandae clero fidelium existimationi nihil conducit efficacius, quam, si quae sacerdotes docent verbo, ea simul opere compleant. Cum enim ut Tridentina Synodus inquit, a rebus saeculi in altiorem sublati locum conspiciantur, in eos tamquam in speculum reliqui oculos coniiciunt ex iisque sumunt quod imitentur. Quapropter sic decet omnino clericos vitam moresque suos omnes componere ut habitu, gestu, incessu, sermone, aliisque omnibus rebus, nil nisi grave, moderatum ac religione plenum prae se ferant; levia etiam delicta, quae in ipsis maxima essent, effugiant, ut eorum actiones cunctis afferant venerationem. Sed enim pro hac disciplinae ecclesiasticae instauratione proque plena Constitutionis huius Nostrae exequutione Venerabilem Fratrem Ioannem Baptistam Guidi Archiepiscopum Stauropolitanum, Delegatum Apostolicum extraordinarium ad Philippinas insulas mittimus, Personam Nostram illic gesturum. Cui propterea opportunas tribuimus facultates; insuper etiam in mandatis dedimus ut provincialem Synodum quam primum per adiuncta licuerit, indicendam ac cele;

brandam curet.

e

S,

ra

et

е

XII.-Animorum pacificatio ac reverentia in cos qui praesung habenda.-Restat modo ut ad Philippinarum incolas universo, paterna caritate sermonem convertamus, eospue maiore qua po sumus contentione hortemur, ut unitatem servent in vinc out pacis. Postulat hoc christianae professionis officium: Maior alva namque fraternitas Christi quam sanguinis: sanguinis enim frai nitas similitudinem tantummodo corporis refert, Christi autem fr ternitas unanimitatem cordis animaeque demonstrat, sicut scriptur est, Act. IV, 32: Multitudinis autem credentium erat cor unum c. anima una. Postulat religionis bonum, quae prima fons et origo fuit earum laudum, quibus Philippinarum gentes superiore tempore floruerunt. Postulat denique sincera caritas patriae, quae ex publicis perturbationibus nil nisi damna capiet ac detrimenta. Eos qui imperium tenent ex Apostoli praescripto, revereantur, omnis enim potestas a Deo est. Et quamvis longinquo oceani spatio a Nobis seiuncti, sciant se esse in fide Apostolicae Sedis, quae sicut illos peculiari complectitur dilectione, tutandarum ipsorum rationum nunquam curam abiiciet. Decernimus tandem has nostras litteras nullo unquam tempore de subreptionis aut obreptionis vitio, sive intentionis Nostrae alioque quovis defectu notari vel impugnari posse et semper validas ac firmas fore, suosque effectus in omnibus obtinere, ac inviolabiliter observari debere, non obstantibus Apostolicis atque in synodalibus, pro

vincialibus et universalibus Conciliis editis generalibus vel specialibus sanctionibus, nec non veterum sedum Philippinarum et Missionum inibi constitutarum et quarumcumque Ecclesiarum ac piorum locorum iuribus aut privilegiis, iuramento etiam, confirmatione Apostolica aut alia quacumque firmitate roboratis, ceterisque contrariis quibuscumque, peculiari etiam mentione dignis; quibus omnibus quatenus supra dictis obstant, expresse derogamus. Irritum quoque et inane decernimus si se cus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit attentari. Volumus autem ut harum litterarum exemplis etiam impressis, manuque publici Notarii subscriptis et per constitutum in ecclesiastica dignitate virum suo sigillo munitis, eadem habeatur fides quae Nostrae voluntatis significationi, ipso hoc diplomate ostenso, haberetur. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam Nostrae erectionis, constitutionis, restitutionis, dismembrationis, suppressionis, adsignationis, adiectionis, attributionis, decreti, mandati ac voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem haec attentare praesumpnserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli a Apostolorum Eius se noverit incursurum.

Ca Datum Romae apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die EXVII Septembris MDCCCCII. Pontificatus Nostri Anno Vigepremo quinto.

conL.S.

quil dic

Q

E

ALOIS. Card. MACCHI.

THE THIRD ORDER OF OUR LADY OF SORROWS

DECRETUM. INSTITUTUM FRATRUM TERTII ORD. S. FR, A B, MARIA VIRGINE PERDOLENTE, ILLUSQUE CONSTITUTIONES APPROBANTUR Anno Domini 1889 auctore rev. P. Aloisio a Masamagrell Ordinis Fr. Minorum Capulatorum, in Archidioecesi Valentina in Hispania, Archiepiscopo probante, ortum duxit Institutum Fratrum Tertii Ordinis S. Francisci Capulatorum a Beata Maria Virgine Perdolente. Peculiaris finis sive scopus enunciatis Fratribus propositus in eo est, ut ipsi primum quidem propriae consulant sanctificationi per vota obedientiae, paupertatis et castitatis, certamque vivendi normam suis in Constitutionibus praescriptam, tum vero urgentem Christi Domini caritatem enixe explicent praesertim erga perditos adolescentulos; ita nempe ut eos e vitiorum coeno erutos opportunioribus modis erudire ac pie educare satagant. Cuncti autem eodem victu

cultuque utuntur, sub regimine Moderatoris Generalis sexto quoque anno eligendi, et exacto novitiatu, recensita tria vota, prius ad tempus dein in perpetuum, ritu simplici nuncupant. Porro, aucto celeriter sodalium numero, praeter domum principem in praefata Archidioecesi Valentina existentem, aliae etiam domus in dioecesibus Placentina et Matritensi-Complutensi, nec non in Archidioecesi Hispalensi canonice erectae fuerunt. Quibus in locis memorati Fratres, superna favente gratia, adeo bonum Christi odorem effuderunt eamque tulere iugiter salutarium fructuum ubertatem, ut non modo Sacrorum Praesulum, sed etiam saecularium Pricipum benevolentiam, favorem et admirationem sibi affatim conciliaverint.

Quum autem nuper Instituti Moderatores humillime supplicaverint SSmo. Dno. Nro, Leoni Divina Providentia PP, XIII ut Institutum ipsum eiusque Constitutiones Apostolica Auctoritate approbare dignaretur, Antistites locorum, de quibus supra, datis ultro litteris, eorum preces summopere commendare non dubitarunt. Itaque Sanctitas Sua re mature perpensa attentisque praesertim commendatitiis litteris praefatorum Antistitum, in Audientia habita ab infrascripto Cardinali Sacrae Congregationis Episcoporum et Regularium Praefecto die 18 huius mensis, memoratum Institutum cum suis Constitutionibus, uti Congregationem votorum simplicium sub regimine moderatoris generalis approbare et confirmare dignata est, prout praesentis Decreti tenore benigne approbat et confirmat, salva Ordinariorum iurisdictione ad formam Sacrorum Canonum et Apostolicarum Constitutionum.

Datum Romae ex Secretaria praelaudatae Sacrae Congregationis Episcoporum et Regularium, die 19 Septembris 1902. A. Card. Dr PIETRO, Praef,

O. GIORGI, Aud.

DECRETUM.

CARMELITE TEACHING BROTHERHOOD

APPROBATUR INSTITUTUM INFRASCRIPTUM CUM SUIS

CONSTITUTIONIBUS

Anno Domini 1885, auspice r. p. d. Marcello Spinola et Maestre, nunc Archiepiscopo Hispalensi, ortum duxit Institutum Sororum, quibus cognomentum vulgo: Esclavas Concepcionistas del Divino Corazon de Jesus. Quae quidem Sorores id sibi uti peculiarem finem sive scopum proponunt, ut primum propriae consulant sanctificationi, per observantiam votorum obedientiae,

« ÖncekiDevam »