Sayfadaki görseller
PDF
ePub

hing h. t. n. 112. et alii: estque uberius dictum supra tit. præc. § 3. n. 64. et 65. ubi a n. 61. usque ad n. 68. nonnulla alia huc applicabilia continentur.

281. Sicut et ad leviores poenas delinquentibus imponendas; idque exemplificatur. - Similiter ad leviores pœnas delinquentibus imponendas sufficit, quandoque unicus testis de commisso excessu: unde ex testimonio publici. custodis mulctari solent furantes ligna ex sylva communi. Sic etiam in religionibus leves pœnitentiæ imponi solent ex unius testimonio: quia in ipsis ita expedit facere pro bono communi, seu conservanda disciplina regulari; ut ait Lugo de Justit. et Jur. disp. 39. n. 17. Tacentur cæteri casus, apud auctores hactenus citatos videndi : nam illi vel commode reducuntur ad unum præmissorum, vel sunt minoris considerationis.

§ IX.

DE TESTIBUS SINGULARIBUS, EORUMQUE PROBATIONE.

282. Testes alii vocantur testes contestes; alii testes singulares. — Quæritur I. Quid, et quotuplicis generis sint testes singulares? Resp. I. Testes singulares contradistinguuntur a testibus contestibus, atque istis directe opponuntur generatim enim loquendo, alii vocantur testes contestes; alii vocantur testes singulares. 283. Et qui sint? Testes contestes dicuntur, qui unum et idem factum testantur, v. g. se vidisse, quod Titius occiderit Caium tali loco, et tempore. Testes singulares econtra sunt, qui testantur super diversis factis, ita quod quilibet est singularis in dicto suo, et non concordet cum alio.

284. Singularitas testium potest induci secundum omnia decem prædicamenta. Porro hujusmodi diversitas, ac testium singularitas, potest induci multipliciter, et secundum omnia decem prædicamenta ut in prædicamento substantiæ, si unus testium deponat, Titium furto abstulisse equum, alter asserat, eum abstulisse vaccam, aut hujusmodi. Ita prædicamento quantitatis, quando unus deponit de centum, alter de quinque. In prædicamento qualitatis, quando unus testificatur actum pure factum, alter sub conditione; vel equum alteri venditum extitisse sanum, alio dicente, ipsum fuisse claudum, etc. In prædicamento ubi, et quando, si unus dicat, fur

tum commissum esse tali die, vel loco; alter testetur, furtum esse factum alio tempore, vel loco, aut hujusmodi et sic loquendo de cæteris prædicamentis.

285 et 286. Ea est triplex; nempe singularitas obstativa, seu adversativa, quid? Resp. II. Singularitas testium est triplex, videlicet obstativa, adminiculativa, et diversificativa. Ita Baldus in c. Licet causam. n. 11. de Probation.; Piringh. h. t. n. 142; Farinacius de Testib. quæst. 64. n. 4. allegans alios; idque probatur explicando terminos. Siquidem.

Singularitas obstativa, seu (ut alii loquuntur) adversativa dicitur ea, quæ continet contrarietatem testium de eodem actu deponentium, seu repugnantiam in eorum dictis. Sic accidit, quando unus dicit, furtum v. g. vel homicidium, factum esse in tali loco, vel tali tempore; alter vero inquit, illud commissum esse in alio loco, vel alio tempore: repugnat enim, quod idem numero delictum acciderit diverso tempore, vel diversis in locis. Et talis singularitas obstativa, seu adversativa, reperiebatur in testimonio illorum duorum impudicorum senum, Daniel. XIII, 1 et seqq. quorum unus testabatur, castam Susannam commisisse adulterium sub schino, alter sub prino: quos proinde Daniel falsitatis convicerat, eo quod idem numero adulterium sub distinctis locis, seu arboribus, fieri nequiverit.

287 et 288. Singularitas adminiculativa; et singularitas diversificativa, quid? - Singularitas adminiculativa vocatur, quando testes deponunt de actibus diversis mutuo tamen sese adjuvantibus ad probandum id, de quo controvertitur. Ut si unus testis deponat, se vidisse, quod Titius abstulerit equum, alter vero deponat, se audivisse Titium confitentem, quod abstulerit illum equum. Atque hoc ipsum generaliter contingit, quoties ad eumdem actum, vel finem probandum, tendunt diversæ testium depositiones, dum unus deponit de facto a se viso, alter de fama, vel auditu, seu confessione illius facti: item dum unus testificatur de una confessione, alter de alia confessione ejusdem facti: item, quando in ordine ad probandam v. g. possessionem fundi, unus testis inquit, se vidisse eum arari a Caio, alius vero dicit, se vidisse messem ex eo collectam a Caio, etc. In hisce enim, ac aliis hujusmodi casibus, datur quidem singularitas testium, quantum ad actus illos, de quibus deponunt (hi enim sunt diversi,

cum aliud sit videre, aliud audire, arare, messem colligere, etc.), quia tamen iidem tendunt ad probandum eamdem finem, sicque dictum unius testis coadjuvat dictum alterius; hinc singularitas ista vocatur adminiculativa, seu (ut alii loquuntur) cumula

tiva.

Singularitas diversificativa tandem dicitur ea, quando testes deponunt de actibus diversis, quorum unus neque repugnat alteri, neque ipsius probationem coadjuvat: ut si unus testis dicat, quod Caius mutuaverit Titio centum in tali loco, talique die; alter vero, quod mutuaverit eidem quinquaginta in alio loco, alioque tempore: quia non repugnat, quod Caius bina více mutuaverit Titio, sicque una depositio non adjuvat alteram in probando, neque idem repugnat, sed quælibet manet singularis in substantia objecti, atque effectus. Aliud exemplum est, si unus dicat, Caium commississe furtum monachi; alius vero asserat, quod commiserit furtum Augustæ : nam etiam hic, ob diversitatem loci, necessario consurgit diversitas actuum; sicque quilibet testis manet in suo dicto singularis singularitate diversificativa. Et idem dicendum de innumeris similibus.

289. Regula est, quod testes singulares non probent. Testes singulares tantum probant mille, quantum unus. Quæritur II. Utrum testes singulares aliquid probent? Resp. I. Regula est, quod testes singulares non probent, neque ad faciendam probationem conjungantur. Ita communis, et excepta doctorum opinio; prout relatis pluribus quis attestatur Farinacius cit. quæst. 64. n. 33. Adeo ut Baldus in 1. Jurisjurandi. n. 4. C. h. t.; Jason in repetit. 1. Admonendi, n. 256. ff. de Jurejurand.; Sigism. Scaccia lib. II. de Judiciis. cap. IX. n. 373; Farinacius n. 37. et alii ab his relati asserant, « quod testes singulares tantum probant mille, quantum unus. » Quia videlicet hoc ipso, quod sint singulares, quilibet in suo dicto manet unus, et solus: atqui lestis unus non probat; quia << vox unius, vox nullius, » ut jam supra dictum est.

290. Idipsum ostenditur ex jure. -Idipsum clare desumitur ex diversis textibus juris. Sic quippe in c. Licet causam. 9. § Quamquam, de Probation. rejicitur testimonium illorum, qui « in dicto sui testimonii singulares» extiterunt. Similiter, in c. Cum dilectus. 32. de Election. haud obstante, quod post actum electionis cujuspiam ferme omnes

canonici publice professi fuerint, quod nullatenus archidiaconum (de quo ibidem est sermo) nominassent; nihilominus contra hoc (seu, quod in sua privata electione archidiaconum non nominarint), « censetur eorum probatio insufficiens, eo quod singuli essent in suis testimoniis singulares: » quia nimirum quilibet ipsorum non nisi de se testari potuit, prout notat Glossa ibid. . Probatio. Concordat alius textus in c. Bonce memoriæ. 23. § Contra, eod. ubi de nonnullis asserentibus, se ad electionem non fuisse citatos, pontifex loquitur, dictamque eorum assertionem reprobat, illis verbis: « Cum et si quilibet de se posset asserere, quod ad eum citatio minime pervenisset, singuli tamen vestrum essent in suo testimonio singulares » juncta Glossa ibid. y. Singulares. 291. Regula hæc vel maxime procedit in testibus singularibus singularitate obstativa, seu adversativa. Resp. II. Regula proxime data, seu quod testes singulares non probent, vel maxime procedit in testibus singularibus singularitate obstativa, seu adversativa hi enim, propter repugnantiam, et contrarietatem inter eos existentem, quæ falsitatem arguit, nihil omnino probant: adeo, quod nec semiplenam probationem inducant. Ita Baldus cit. c. Licet causam. n. 11. de Probation. inter alia dicens, quod ubi propter singularitatem vacillat depositio, ibi singularitas omnino vitiat. Alexander consil. 94. n. 1 et 4. lib. VI. loquens de singularitate obstativa ratione loci., atque istud inter alia probans ex c. In nostræ. 32. h. t. et exemplo duorum senum Daniel. XIII. castam Susannam de adulterio accusantium; Mascardus de Probat. concl. 958. n. 20; Farinacius, d. quæst. 64. n. 41. 44 et seqq. et alii copiose ab his citati.

292. Nequit istis deferri juramentum in supplementum. — Infertur proinde, quod testibus singularibus singularitate obstativa non possit deferri juramentum in supplementum : quia, ut dictum, non probant semiplene, sed potius unus enervat, atque suspectum reddit dictum alterius sua contrarietate, seu repugnantia. Mascardus cit. n. 20; Farinacius n. 50, cum plurimis alii.

293. Melius est habere unum testem, quam plures singulares singularitate obstativa. Infertur ulterius, quod melius sit, habere pro se unum testem, quam plures testes singulares singularitate obstativa. Siquidem unus testis, cæteroquin idoneus, probat semiplene:

non sic plures illi testes sæculares, etiamsi mille forent. Jason. in repetit. 1. Admonendi. n. 156. ff. de Jurejur.; Farinacius loc. cit. n. 39. post. Cœpolam, caut. 152; Baldum 1. Jurisjurandi. c. de Testib. et alios. Verum de testibus contrariis plura inferius § 10. per totum.

294. Testes singulares singularitate diversificativa, plene non probant. Resp. III. Testes singulares singularitate diversificativa plene quidem non probant : quamvis singuli eorum probent tantum, quantum unus; adeoque ex eorum depositione bene oriatur semiplena probatio, dummodo inter ipsos adsit unus. testis omni exceptione major. Ita Farinacius. cit. quæst. 64. n. 42 et 47. post Caccialupum in 1. Admonendi. n. 91. et 92. et 93. ff. de Jurejurand. attestantem de communi doctorum opinione, et alios. Prior pars desumitur ex juribus n. 290. allegatis. Accedit ratio: quia hoc ipso, quod testes illi sint singulares singularitate diversificativa, nullus eorum in sua depositione habet contestem, quilibet enim ipsorum deponit de eo, quod ipse solus scit, et alius non scit, cum deponat de actibus diversis; et consequenter inde non consurgit plena probatio.

295. Quamvis singuli eorum probent tantum, quantum unus. Sicque ex eorum depositione oritur semiplena probatio. Atera pars ex eo suadetur. Quia hoc ipso, quod inter actos illos, et factam super eisdem depositionem testium, nulla reperiatur contrarietas, vel repugnantia; non subest ratio, cur depositio u ius testis, de certo actu, deponentis, enervetur, seu debilitetur per depositionem alterius testis super alio actu testificantis. Manet igitur quælibet depositione in valore illo, quem habet depositio unius testis cæteroquin legitimi, et omni exceptione majoris; sicque probat semiplene, juxta dicta. § præc.

[blocks in formation]

297. Testes singulares singularitate adminiculativa probant in causis civilibus idem factum genericum, seu successivum. - Quæritur III. An testes singulares singularitate adminiculativa, probent in causis civilibus? Resp. I. Loquendo de facto suapte natura successivo, continuo vel generico, tunc in civilibus ad ejus probationem sufficiunt testes singulares singularitate adminiculativa; hoc est, tales testes, qui licet deponant de diversis actibus, tamen actus illi mutuo sese adjuvant ad pro bandum idem factum genericum, continuum, seu successivum. Ita Glossa can. Nihilominus. 3. q. 9. et Glossa fin. 1. Ob carmen. ff. de Testib. quarum verba n. 299 et 300. afferentur. Felinus c. Licet ex quadam. n. 2. vers. Secundo limita. et Baldus ibid. n. 9. h. t.; Card. Tuschus litt. T. concl. 265. plures tales casus referens. Arnold. Albertinus in repetit. c. Quoniam. n. 48. de Hæretic.; Mascardus de Probat. concl. 1205. n. 24 et seqq.; Farinacius cit. quæst. 64. n. 112. et 150. et 160. et 164. allegans plurimos alios, etiam attestantes de communi; etsi n. 151. et 165. multos etiam alleget in contrarium. Zosius h. t. n. 38. hanc sententiam appellans communem; Gailus lib. II. Practic, observat. 66. * n. 11; Layman lib. III. Theolog. moral. sect. 5. tract. VI. cap. IV. n. 5. § Interim.; Pirhing h. t. n. 144. ac novissime Card. de Luca tract. de Dote. discurs. 144. n. 9. asserens, quod hæc sit « propositio in foro satis vulgaris.

298. Et hujus ratio. - Accedit ratio, quia, ubi testes interrogantur de aliquo facto generico, vel successivo, seu toto integrali, etsi deponant circa diversos actus, sive partes ipsius; nihilominus deponunt super eodem facto successivo, aut generico, vel toto integrali; ergo quoad rem, et substantiam quastionis, non censentur esse testes singulares, sed potius contestes, per textum notabilem 1. Qui sententiam. c. de Ponis: ibi: « Per testes in unum conspirantes, concordantesque rei finem convictus sit. » Et quamvis adhuc possent dici testes singulares, eo quod deponant de alio, et alio actu specifico: nihilominus, quod testes etiam singulares conjungantur ad plene probandum, quando tendunt ad eumdem finem, licet per diversa media; desumitur ex cap. ult. de Succession. ab intestat. ac notat Abbas ibid. n. 17; Alexander, consil. 76. n. 4. et 5. lib. VI; Mascardus de Probat. concl. 379. n. 14. allegans alios et concordant dicta superius tit. præc,

[ocr errors]

§ 4. n. 99 et 100. ubi ostensum, quod ex pluribus probationibus imperfectis constituatur una perfecta, juxta prudens arbitrium judicis.

299. Idem declaratur exemplis. Possessio, jurisdictio, et similia, possunt probari per testes singulares singularitate adminiculativa. - Declaratur eadem conclusio exemplis. Sic loquendo imprimis de probatione actus continui et successivi, tunc testes vel in tempore, vel in loco discordes non censentur singulares, sed probant. Ita Glossa notabilis can. Nihilominus. 3. q. 9. ubi distinguendo inter actus momentaneos, v. g. homicidium alicujus, quod non nisi semel committitur, et inter actus successivos; ultro quidem concedit, quod diversitas in loco, aut tempore, circa actus momentaneos contingens, tollat fidem testibus, et in eisdem inducat singularitatem secus tamen esse dicendum de actibus successivis, notat sequentibus verbis: « Si tamen aliquem actum continuum viderent aliqui, licet diversis horis, videtur, quod testimonium teneret: ut si successive in uno foramine viderunt aliquos fornicari; vel si aliqui volunt testari, quod aliquis excommunicatus celebravit, et unus audivit finem missæ, alter principium, hoc casu concedo eos bene testari de una re propter continuationem actus, sicut propter continuationem possessionis una dicitur præscriptio, licet sit facta a diversis personis. » 16. q. 3. § Potest. Hactenus Glossa loc. cit. quam sequitur Farinacius d. quæst. 64. n. 87. 90. et 91. allegans plurimos alios. Accedit ratio, quia, cum actus ille sit successivus, testes ejusmodi non videntur deponere super diversis actibus, sed super uno tantum; prout argumentatur Mascardus de Probat. concl. 65. n. 2. post Glossam loc. cit. Bartolum in 1. Quærebatur. ff. de Re milit.; Baldum 1. Testium. c. de Testib. et alios.

300. Idem declaratur exemplis. Possessio, jurisdictio, et similia, possunt probari per testes singulares singularitate adminiculativa.- Aliud exemplum de actu quopiam generico ponit Glossa fin. in 1. Ob carmen. ff. de Testib. ubi inquit: «Si dicam, quod possederim, et inducam plures, quorum unus dicat, quod viderit me possidere per annum, alius per alterum, et sic de cæteris, eorum tenet testimonium : quia hoc solum quæritur, an possederim, quod omnes testes dicunt; non autem est quæstio, an ista vel illa die possederim.» Hæc Glossa: quam communiter

servari in judiciis, refert Farinacius cit. quæst. 64. n. 78. et 171. et 172. allegans plurimos alios quamvis in hoc posteriori loco recte notet, datam doctrinam solummodo procedere, quando agitur de probando possessione in genere absque limitatione certi temporis; secus, quando agitur de probanda possessione in specie, ac pro tali tempore: quia tunc singularitas in tempore tolleret fidem testibus, sicut innuit Glossa loc. cit. et Sequuntur alii.

301. Jura indistincte dicentia, quod testes singulares non probent, procedunt in testibus, singularibus singularitate obstativa, et diversificativa, non adminiculativa. Nec obstant jura n. 290. allegata, et indistincte dicentia, quod testes singulares non probent. Resp. enim, istud indubitate quidem procedere in testibus singularibus singularitate obstativa, eo quod fidem sibi mutuo detrahant propter contrarietatem, et repugnantiam, dolumque præsumptum, quem continet: simulque procedere in testibus singularibus singularitate diversificativa, qui licet aliquam semiplenam probationem faciant (dummodo inter eos sit unus testis omni exceptione major) quia ta men singuli testantur de diversis actibus, non plus probant mille, quam unus; ut notat Arnaldus Albertinus cit. repetit. c. Quoniam. n. 66 et 68. Secus tamen est dicendum de testibus singularibus singularitate adminiculativa, ac loquendo de actu generico, continuo seu successivo, ob rationes in conclusione allatas; et suadet multiplex auctoritas doctorum.

302. Proponitur, et solvitur instantia ex c. Cum causam de Election. Quod si urgeas. In c. Licet causam. § Quamquam. de Probat. testes singulares Faventinorum non probant, licet fuerint inducti generatim, et absque aliqua temporis determinatione, super usu jurisdictione; ergo nulla responsio. Ob hunc textum, qui prima facie videtur fortiter stringere, Jason in 1. repetit. 1. Admonendi. n. 256. ff. de Jurejur. tandem in contrariam abivit sententiam. Idem tradit Baldus in d. c. Cum causam. n. 11. de Probat. asserens esse « notatu dignum, quod in probatione actus generalis, puta jurisdictionis, testes singulares nihil probant; textus est hic expressus melius, quam reperiatur alibi. » Hæc ille. Eidem contrariæ sententiæ adhæret Albericus in 1. Ob carmen. § fin. n. 7. ff. de Testib. et nonnulli alii, apud Farinacium, ubi supra, n. 165. citati.

303. Proponitur, et solvitur instantia ex c. Cum causam de Election. Verum, quod singularitas testium tunc non obsit, quando agitur de probando aliquid in genere, ut possessionem, jurisdictionem, et similia; ac proinde probetur possessio, si unus testis. dicat, quod vidit arari, alter seminari, alius messes colligi, alius arbores putari in hoc exemplo tenet Mascardus de Probat. concl. 1205. n. 24. et 15. et Farinacius d. quæst. 64. n. 164. allegans alios, qui attestantur de communi; et subjungens, quod ita fuerit unanimiter conclusum per Rotam Romanam, uti testatur Cæsar de Grassis decis. 78. n. 10. Caputaquens. decis. 269. n. 1 et 2. part. III. Neque urget cit. c. Licet. causam. de Probat. Quia, uti liquet ex contextu, ibi Faventini ceciderunt causa, non præcise, quia testes ipsorum fuerunt singulares (nam, ut patet ex littera, sex istorum remanserant concordes, qui utique suffecissent ad legitimum testimonium) sed quia contraria pars justum titulum, et longe potiores probationes allegaverat.

304. Factum particulare, seu actum specialem et individuum, non probant testes singulares singularitate adminiculativa. — Resp. II. Loquendo de facto aliquo particulari, seu actu speciali et individuo, tunc testes singulares etiam singularitate adminiculativa plene non probant, licet faciant magnum adminiculum, ac præsumptionem. Ita Glossa in cit. can. Nihilominus 3. q. 9; Felinus d c. Licet ex quadam. n. 2. h. t.; Card. Tuschus litt. T. concl. 265, n. 58; Arnald. Albertinus cit. repetit. c. Quoniam. n. 56. de Hæretic. ; Jason in repetit. 1. Admonendi. n. 256. ff. de Jurejur.; Farinacius cit. quæst. 64. n. 113. et 126. allegans plurimos alios; idque exemplificans in casu, quo unus testis deponit de veritate, v. g. mutuatæ, seu numerata Titio pecuniæ, et alter deponit de confessione, qua Titius. fatebatur, mutuatam seu numeratam sibi fuisse pecuniam: quia (inquit) veritas est, quod ex eorum dictis non inducatur plena, et omnimoda probatio ad condemnandum sufficiens. Atque istud ad minimum convincunt jura n. 290. allegata; et præsertim casus in c. Cum dilectus. 32. de Election. Accedit ratio, quia revera tales testes sunt singulares; cum deponant de factis omnino diversis; puta, unus de numeratione pecuniæ, alter vero de confessione dictæ numerationis sibi factæ : sicque neuter habet contestem circa idem factum particulare,

305. Etsi magna exinde consurgat præsumptio, et aliquando plus quam semiplena probatio. Quia tamen depositio testis de veritate numeratæ pecuniæ testificantis facit semiplenam probationem, quæ adjuvatur seu adminiculatur per depositionem alterius. de audita illa confessione, v. g. Titii: hinc magna exinde consurgit præsumptio, seu adminiculum; et aliquando plus quam semiplena probatio, secundum quod animus judicis movetur plus vel minus ad præsumendum, seu indubitanter credendum, arg. l. II. § Ætas. ff. de Excusat. tutor. juncta Glossa ibid. . Legitimis, allegante inter alia illud vulgatum: «Quæ non prosunt singula, multa juvant. »

306. Unde judex potest moveri ad ferendum juramentum suppletorium. Imo quandoque ad indubitanter credendum, et ferendam sententiam. Infertur proinde, quod ex ejusmodi testibus singularibus possit judex moveri ad deferendum juramentum suppletorium. Farinacius cit. quæst. 64. n. 52 et n. 113. Mascardus de Probat. concl. 958. n. 20. in fin. et alii. Imo et quandoque, concurrentibus aliis sufficientibus adminiculis, ad indubitanter credendum; adeo, ut exinde in certis casibus, puta, qui sunt difficilioris probationis, seu minoris præjudicii, aut hujusmodi, etiam procedere possit ad ferendam sententiam. Nam quod duæ semiplenæ probationes, quæ tendunt ad eamdem finem, unam plenam facere possint, jam supra tit. præc. § 4. n. 98 et seqq. dictum fuit.

-

307. In causis criminalibus non probant testes singulares singularitate adminiculativa, etsi causent præsumptionem contra reum, et aperiant viam ad specialiter inquirendum. Quæritur IV. Utrum testes singulares singularitate adminiculativa probent in causis criminalibus? Resp. I. Etsi in causis criminalibus criminaliter motis ejusmodi testes singulares, ut puta de diversis actibus, vel diversis indiciis commissi sceleris deponentes, plene non probent in ordine ad condemnandum pœna ordinaria: nihilominus testes illi cæteroquin habiles causant magnam præsumptionem contra reum, ita ut aperiatur via judici ad inquirendum specialiter contra ipsum; et insuper constituunt indicium sufficiens ad torturam, imo et quandoque sufficiunt ad inferendam pœnam extraordinariam. Ita Alexander consil. 77. n. 10 et 11. vol. I. asserens, quod testes singulares pro parte accusatoris adducti, non

« ÖncekiDevam »