Sayfadaki görseller
PDF
ePub

195. Et ubi testis deponit de facto proprio ad utilitatem aliorum tantum. Limitatur tertio ubicumque testis deponit de facto proprio ad utilitatem aliorum tantum : quia tunc pariter cessat præsumptio sinistræ affectionis, ac proinde hoc casu plenam etiam faciet probationem. Socinus cit. reg. 422. fallent. 3; Mascardus loc. cit. n. 63. Ubi n. 61. cum aliis, quos citat, hoc ipsum dicit de illis, qui solent aliquid facere pro exercitio, seu officio suo; puta, portare, ut fachini, et hujusmodi: hi enim, licet ad sui exonerationem (seu, quod satisfecerint officio suo) sicque ad aliquale commodum suum deponere videantur, nihilominus probant ea, quæ ad suum officium pertinent.

---

:

196. Item in instrumentis. Hæres nequit esse testis in testamento, bene tamen legatarius: et cur? Tandem, ut nonnullæ aliæ limitationes, apud auctores hactenus citatos videndæ taceantur, fallit data regula in instrumentis: his enim testes esse possunt etiam habentes inde commodum, vel interesse in consequentiam, non autem principaliter. Farinacius d. quæst. 60. n. 62. post Angelum in 1. Qui testamento, n. 3. ff. de Testament. et Campegium de Testib. reg. 75. in 1. fallent. Sic in testamento legatarius potest esse testis, non obstante aliquo emolumento inde sibi proveniente licet hæres scriptus non possit esse testis, § Sed neque hæres. et § Legatariis. Instit. de Testament. juncta Glossa ibid. y. Legataris. Disparitas est, quia hæres, est juris successor; non sic legatarius, utpote qui non juris, sed rei singularis successor existit unde legatarius fert testimonium non in causa sua, sed in causa testamenti. Neque etiam ex eo, quod valet testamentum, necessario sequitur quod valeat legatum; prout notat alia Glossa 1. Omnibus. †. In re propria. C. de Testib. ac proinde legatarius ex suo testimonio non reportat commodum principaliter et directe; licet istud indirecte, et in consequentiam quandoque reportare possit. Et idem dicendum de similibus, prout amplius declarabitur infra n. 212. et seqq.

[blocks in formation]

Barbosa in Collectan. n. 1. h. t. Sperellus Decis. 81. Fori Ecclesiast. n. 47. quæst. 60. Socinus in Fallentiis. reg. 408. allegans communem. Idque patet ex c. Cum nuntius. 12. h. t. ubi dicitur : « Clerici non sunt a ferendo testimonio super negotia Ecclesiæ suæ (nisi alia rationabilis causa impediat) repellendi. » Accedit ratio : quia imprimis clerici, qui tractarunt Ecclesiæ negotia, meliorem quoad ejus possessiones et jura, tum ex visu, tum ex auditu, præ aliis censentur habere notitiam; ut dicitur can. Super prudentia. 14. quæst. 2. Deinde jus Ecclesiæ, non est jus proprium clericorum; ergo male repellerentur clerici a ferendo testimonio in causis Ecclesiæ suæ. Antecedens partim patet ex eo : quia bona Ecclesiæ sunt bona Dei, et patrimonium Christi, can. Quia tua. et can. Res Ecclesiae. 12. quæst. 1. cum concordantiis. Partim amplius patebit ex textibus n. 213. allegandis, ex quibus clare habetur, quod bona universitatis non sint bona singulorum. 198. Etiam istud intelligendo de clericis regularibus. - Et hæc doctrina, quod clerici possint testificari in causis suæ Ecclesiæ etiam in favorem ejusdem, procedit non so. lum de clericis sæcularibus, sed etiam regularibus: nam et hi pro suo monasterio testes idonei reputantur; tum quia jure loquuntur indistincte: tum quia pontifex in c. Insuper. 6. h. t. expresse concedit priori, et fratribus SS. Trinitatis, ut liceat ipsis in causis propriæ Ecclesiæ ferre testimonium. Accedit, quod rationes proxime allatæ æque militent in clericis regularibus, imo fortius in istis, quia sunt mortui mundo, 1. Deo nobis. C. de Episcop. et cleric. nihilque proprii possident. can. Non dicatis. 12. q. 1. cum similibus; sicque in ipsis magis cessat præsumptio affectionis, ac suspicio proprii interesse. Baldus c. Tertio loco. n. 4. de Probation.; Abbas cit. c. Insuper. n. 1. h. t.; Mascardus concl. 3. n. 11. et 12.; Pirhing h. t. n. 101.; Farinacius quæst. 60. de Testib. num. 463. et seqq. istud cum aliis etiam extendens ad moniales, et n. 544. plurimos alios allegans.

199. Exemplificatur hoc in donatione, vel legato facto Ecclesiæ. - Exemplificatur, et declaratur data conclusio inductione. Sic quando agitur de donatione, vel legato facto Ecclesiæ, monasterio, aut alteri universitati, pro ædificiis v. g. extruendis, aut reficiendis, possunt clerici, aut alii de universitate illa esse testes idonei: nam tale v. g. lega

dum non afficit singulos de universitate, sed solum universitatem: unde cessat præsumptio pravæ affectionis; et si quæ remaneret levis suspicio ipsius, hæc purgatur per juramentum testium. Felinus c. Insuper. n. 1. h. Menochius de Arbitrar. judic. lib. II. cas. 106. n. 4. Bartolus 1. In tantum. § Universitatis. n. 1. ff. de Rerum divis. Alexander consil. 68. n. 14. istud exemplificans de molendino spectante ad universitatem, seu Ecclesiam. Farinacius. d. quæst. 60. n. 472. citans alios.

200. Canonici possunt esse testes in causa sui capituli, ad ejus favorem. -Deinde canonici possunt esse testes in causa sui capituli, atque ad ejus favorem. Glossa in casu, can. Super prudentia. 14. q. 2. juncto textu ibid. Ubi de mandato Paschalis II. canonici S. Stephani, in causa civili sui capituli, admittuntur in testes contra canonicos S. Joannis, addita illa ratione : « Cæterum in possessionum, vel hujusmodi negotiis hi potissimum assumendi sunt, qui eadem negotia tractaverunt, de quorum auditu, et visu, dubitatio esse non potest. » Baldus c. Tertio loco. n. 3. et 4. de Probation. Mascardus de Probat. concl. 260. n. 6. et 9. Farinacius cit. quæst. 60. n. 60. allegans alios.

201. Canonici possunt esse testes in illis, quæ sunt gesta in capitulo. Tertio canonici possunt esse testes eorum, quæ sunt gesta in capitulo; puta, in electionibus, et hujusmodi, quæ secreto inter ipsos capitulariter fieri solent. Glossa d. c. Tertio loco. . Jurati. de Probation.; Bartolus 1. In tantum. § Universitatis. n. 1. ff. de Rerum divis.; Menochius de Arbitrar. jud. lib. II. cas. 106. n. 1. citans alios. Idque clare desumitur ex c. Veniens. 38. § fin. h. t. ubi hoc ipsum expresse concessum legitur, addita illa ratione : « Quia, quæ in capitulo aguntur, non possunt facile nisi per canonicos ipsos probari. » Idem habetur ex c. Cum dilectus. 32. § Nos attendentes. de Election. ubi pontifex jussit, tres electores præstito juramento dicere, quot ex canonicis in electum consenserint.

202. Consuetudo non solvendi episcopo quartam decimarum, et hujusmodi, potest probari per rectores vicinarum Ecclesiarum. — Quarto, consuetudo non solvendi episcopo quartam decimarum, et hujusmodi, potest probari per rectores vicinarum Ecclesiarum, attestantes de generali consuetudine easdem non solvendi; quamvis in consequentiam videantur deponere circa id quod concernit proprium eorum commodum. Joan. Andreas c. Sine

possessione. n. 8. vers. Primo casu. de Reg. jur. in 6; Felinus c. Insuper. n. 17. h. t.; Mascardus de Probat. concl. 1364. n. 60; Farinacius cit. quæst. 60. n. 494. et alii ab his relati.

203. Potestque unus canonicus esse testis in causa sui concanonici. Quinto, potest unus canonicus esse testis in causa sui concanonici. Glossa in c. Super prudentia. 14. q. 2. . Stephani, istud intelligens in casu, quo unus canonicus inducit suum canonicum in testimonium contra alium concanonicum ejusdem Ecclesiæ: quia tunc par affectionis causa excludit suspicionem. 1. Non solum. ff. de Ritu nuptiar. estque in simili jam dictum supra § 4. n. 107. Vel etiam contra canonicum alterius Ecclesiæ; imo et contra suum prælatum, ut can. Lator. 2. q. 7. Concordat alia Glossa in c. Cum. R. Canonicus. 7. Cum sint ejus soci. et Abbas ibid. n. 4. et Felinus n. 3. de Offic. delegat. Mascardus de Probat. concl. 260. n. 7. Farinacius d. quæst. 60. n. 460. et 461. citans alios.

204. Ex causa rationabili quandoque impeditur clericus testificari in causa suæ Ecclesiæ: ut si est excommunicatus. Resp. II. Nihilominus data n. 197. conclusio nonnullas patitur limitationes, ratione quarum notanter in ea fuit additum : « Dummodo non subsit alia rationabilis causa, illos impediens a testificando. » Sic quippe incipiendo a generalioribus, talis causa rationabilis, impediens clericum a testificando in causa suæ Ecclesiæ, potest esse excommunicatio, perjurium, infamia, vel aliud grave crimen ipsius. Abbas c. Cum nuntius. n. 1. h. t. junctis illis, quæ per præcedentes paragraphos copiosius dicta fuerunt.

205. Vel quando in tali causa constitutus est actor, vel responsalis. - Deinde descendendo ad specialiora, clericus nequit esse testis in causa suæ Ecclesiæ, quando in eadem causa constitutus est actor, vel responsalis seu procurator, qui nomine ipsius Ecclesiæ, seu universitatis causam exerceat: siquidem nemo potest simul esse actor, et testis, in eadem causa. Textus est in c. In super. 6. h. t. ubi Glossa in casu. Joan. Andreas, Abbas, Felinus in Summario; Farinacius cit. quæst. 60. n. 526. allegans alios.

[blocks in formation]

commodum immediatum sunt Ecclesiæ, seu universitatis; puta, quando hæc per suos officiales percipit redditus, sive (ut alii loquuntur) quando causa tractatur de rebus, quarum proprietas, simul et utilitas, est ipsius Ecclesiæ, monasterii, vel alterius universitatis. Secus, quando commodum, seu utilitas inde proveniens est singulorum, licet proprietas sit Ecclesiæ, seu universitatis: quia tunc clerici pro tali negotio suæ Ecclesiæ, vel singuli de universitate, non sunt testes idonei; testificarentur enim in re propria, seu cujus commodum singulis eorum immediate obveniret. Ita Joan. Andreas c. Cum nuntius. n. 4. h. t.; Abbas c. Insuper. n. 2. et Felinus n. 6. eod.; Alexander consil. 168. n. 14. lib. II; Mascardus de Probat. concl. 318. n. 3. Farinacius cit. quæst. 60. n. 495. et seqq. usque ad n. 507. allegans alios, et fuse hanc materiam declarans.

[ocr errors]

207. Hinc canonicus non est testis idoneus in causa suæ præbendæ. Hinc canonicus non potest esse testis idoneus in causa suæ præbendæ : quia licet in genere omnes præbendæ spectent ad capitulum, nihilominus earum redditus immediate obveniunt singulis canonicis specialiter deputatis; atque ideo merito canonicus repellitur a ferendo testimonio in causa suæ præbendæ, cum agatur de proprio et speciali commodo ipsius. Abbas d. c. Insuper. n. 7. et Felinus ibid. n. 6. h. t.; Mascardus de Probat. concl. 3. n. 19. et concl. 1364. n. 29. istud amplians ad episcopum, vel abbatem, quos pariter negat posse ferre testimonium in rebus spectantibus ad mensam suam. Farinacius d. quæst. 60. n. 462. citans alios.

208. Et prælatus Ecclesiæ non collegiate nequit esse testis in causa ipsius Ecclesiæ. Similiter prælatus Ecclesiæ, vel capellæ non collegiatæ, nequit esse testis in causa ipsius Ecclesiæ. Ita Joan. Andreas in Addit. ad Speculatorem, tit. de Teste. n. 24. y. Dominicalis, distinguens inter prælatum Ecclesiæ collegiatæ, de quo hactenus dicta procedunt, et inter prælatum capellæ, in quo (inquit) dum manet prælatus, data regula non procedit. Idem tenet Socinus in Fallentiis, regula 408. fallent. 4. Nec immerito: nam redditus Ecclesiæ non collegiatæ immediate proveniunt prælato, seu rectori ipsius unde procedent proxime dicta de Canonico non admittendo ad testificandum in causa suæ præbendæ.

209. Loquendo de causis criminalibus, pos

sunt quidem clerici in causa suæ Ecclesiæ testificari contra prælatum. Vel conclericum suum ab alio accusatum. Resp. III. Loquendo nunc de causis criminalibus, quamvis clerici in causa suæ Ecclesiæ possint testificari contra prælatum, vel conclericum suum, ab alio accusatum: nihilominus quando criminaliter accusatur aliquis extraneus in causa Ecclesiæ, vel alterius universitatis, tunc clerici, vel alii de tali universitate assumpti non sunt testes idonei ad testificandum in favorem hujus contra illum extraneum. Ita Speculator tit. de Teste. § I, n. 22; Menochius, de Arbitrar. judic. cas. 106. n. 17; Felinus c. Insuper. n. 4. h. t. allegans communem. Et quidem prior pars patet ex can. Lator. 2. q. 7. et c. Ex parte, 11. de Accusat. cum similibus; ubi tales accusationes, et testificationes clericorum contra episcopum, vel monachorum contra abbatem suum factæ, et permissæ leguntur. Accedit ratio, quia tunc cessat præsumptio sinistræ affectionis, cum clerici in testes adducti non magis reputentur esse domestici, et familiares alterius conclerici prælatum accusantis, quam ipsius prælati accusati unde par affectionis causa tollit sinistram suspicionem, prout in simili jam dictum est supra § IV. n. 104. et n. 127. Et hæc ratio pariter militat respectu conclerici ab alio accusati.

210. Non vero contra extraneum in favorem Ecclesiæ. Altera pars habetur decisa in can. Super prudentia. 14. q. 2. eamque præter jam allegatos tradit Abbas in cit. c. Insuper. n. 3. h. t. Speculator, ubi supra num. 22. generaliter docens, quod si aliquis de universitate accusat extraneum, non possit testem inducere socium, qui est ejusdem universitatis, nisi in defectum. Mascardus, de Probat. concl. 295. n. 14. et seqq. Farinacius d. quæst. 60. n. 508. et seqq. allegans alios. Accedit ratio, quia in criminalibus requiruntur probationes indubitatæ, et luce clariores, 1. Sciant cuncti. C. de Probat. et testes omni suspicione, maculaque carentes, cap. I. Exception. et can. Testes. 2. q. 7. Atqui tales testes non sunt, qui producuntur de universitate in ejus favorem, utpote quibus potest opponi exceptio familiaritatis, et aliqualis proprii interesse: ergo ipsi merito repelluntur. Nisi forsan necessitas, seu defectus aliarum probationum, tales suadeat esse admittendos ad testificandum in subsidium, seu ne deficientibus aliis testibus veritas occultetur, atque injustus existimetur probus,

in grave præjudicium Ecclesiarum; prout limitant auctores proxime citati.

211. An pariter illi, qui sunt membra universitatis sæcularis, possint esse tesles in causa ejusdem? Proponuntur rationes dubitandi, ac negativam tenendi. Quæritur III. An pariter illi, qui sunt membra alicujus universitatis sæcularis v. g. civitatis, oppidi, etc. possint esse testes in causa dictæ universitatis? Ratio dubitandi, ac negativam tenendi, est quia jura n. 197. allegata, et clericos ad testimonium in causis suæ Ecclesiæ admittentia, solum loquuntur de clericis, de quibus utpote Deo specialiter consecratis, vel propter Deum omnia temporalia relinquentibus, magis præsumitur, quod in causa suæ Ecclesiæ nolint pejorare, falsum attestando simulque, quia clerici ratione sacri ordinis censentur testes magis idonei, quam laici juxta dicta superius § VI. n. 180. Deinde quia «<< nullus idoneus testis in re sua intelligitur,» juxta textum expressum in can. Si testes. § Nullus. et § Omnibus. 4. q.3. et 1. Nullus, ff. h. t. cum similibus: hoc autem videtur fieri, cum sæculares in particulari sint capaces dominii (quod secus accidit in regularibus) et bonum communitatis redundet in singula membra ejus. Tandem testimonium domesticum utroque jure reprobatur; ut cit. can. Si testes. § Etiam jure civili, 4. q. 3. et 1. 2. c. h. t. cum concordantiis tale autem videtur esse illud, quod fertur a membro universitatis sæcularis pro ipsa contra extraneum. Atque ob has, et consimiles rationes, non desunt doctores oppositum tenentes; ut Aug. Aretinus. Instit. de Rerum divis. in princip. n. 1. quem secutus est Petrasancta Singul. 24. post. n. 4. cum nonnullis aliis, quos refert Farinacius cit. quæst. 60. n. 454. et Menochius lib. II. de Arbitrar. judic. cas. 106. n. 5. Verum his non obstantibus,

212. Affirmativa sententia est tenenda. Resp. I. Etiam in causa universitatis sæcularis, vel alterius cujuslibet, possunt testes esse illi, qui sunt de universitate; adeo, ut cives v. g. pro sua civitate, oppidani pro suo oppido ad testificandum admittantur. Ita Abbas in c. Insuper. n. 2. h. t. Baldus c. Tertio loco. n. 4. de Probat.; Jason 1. Sed si hac lege. § Patronum. n. 7. ff. De in jus vocand.; Menochius cit. cas. 106. n. 6. et seqq. Farinac. cit. quæst. 60. de Testib. n. 452. et seqq. citans alios, atque hanc conclusionem appellans verissimam, et communem.

213. Universitatis sunt, non singulorum, quæ sunt communia. Ratio fundamentalis est quia tales revera non ferunt testimonium in propria causa juxta illud 1. In tantum. ff. de Rerum divis. ubi dicitur: « Universitatis sunt, non singulorum, quæ communia sunt civitatum et consequenter causa universitatis, non est causa singulorum. Accedit textus in 1. Sicut. ff. « Si quid universitatis nomin. » illis verbis : « Si quid universitati debetur, singulis non debetur. nec quod debet universitas, singuli debent. » Unde, quod est commune in universitate, nullus potest singulariter dicere: Meum est; quinimo ista sunt contraria, scilicet, esse singulorum, et, esse universorum ; quia non potest esse plurium in solidum, prout argumentatur Baldus cit. n. 4.

214. Quando agitur de donatione, vel legato facto cuipiam universitati, etiam sæculari, possunt esse testes, qui sunt de illa universitate. Hoc ipsum declaratur inductione. Sic potest quis esse testis, qui est de universitate, etiam sæculari, quando agitur de donatione, vel legato eidem universitati relicto. Siquidem titulus donationis, seu relicti in ultima voluntate, non acquiritur singulis, sed toti universitati, 1. ult. c. de Sacrosanct. Eccles. et 1. Civitatibus. ff. de Legatis I. ubi illud, « quod ad divisionem singulorum civium relictum fuerit,» censetur esse relictum civitati. Felinus c. Insuper. n. 2. h. t. Farinacius cit. quæst. 60. n. 472. allegans plurimos alios; et concordant dicta superius n. 199.

215. Idem dicendum de probatione confinium. nium. Deinde, quando agitur de probatione confinium, admittuntur testes de communitate: quia non testantur in re propria, sed in ea quæ est universitatis, 1. In tantum. § Universitatis. ff. de Rerum divis. et 1. Sed si hoc. § Qui manumittitur, ff. De in jus vocand. Menochius de Arbitrar. judic. cas. 106. n. 5. Farinacius loc. cit. n. 487. Mascardus de Probat. concl. 395. n. 9. asserens, hanc esse communem opinionem.

[ocr errors][merged small]

esse indifferens ad deponendam jurato veritatem, prout in sua conscientia repererit. Speculator tit. de Teste. § 1. n. 22. Farinacius loc. cit. n. 488. apud quem nonnulla alia huc spectantia.

217. Solvuntur rationes dubitandi. Nec obstant rationes dubitandi n. 211. in contrarium adductæ. Non prima, quia, licet nonnulli canones expresse faciant mentionem tantummodo de clericis, utpote de quorum recto gubernio ex professo loquuntur; nihilominus alia jura indistincte admittunt testes de universitate, ut dictum in conclusione. Accedit, quod etiam laici præsumantur boni et veraces, donec probetur contrarium. Ad alteram negatur, testes de universitate dicere testimonium in causa propria, quando testificantur in causa universitatis: quia universitatis sunt, non singulorum quæ sunt communia, ut jam dictum. Ad tertiam pariter negatur, membra alicujus universitatis esse proprie domesticos ejus: unde etiam jus satis aperte ipsorum testimonium pro causis ad universitatem spectantibus admittit.

218. Proponitur, ac resolvitur alia notabilis instantia. Quod si urgeas. Ex causa universitatis, etiam membra illius commodum reportant; ergo adhuc videntur testificari in causa propria. Resp. neg. consequent. Tum ob rationem proxime dictam, quia videlicet ea quæ sunt communia, non sunt singulorum ac proinde, etsi membra universitatis emolumentum aliquod exinde reportent (quod ipsum est incertum, consideratis aliis necessitatibus, atque expensis sæpe sæpius per universitatem faciendis) illud non percipiunt nomine proprio, sed nomine universitatis, cujus sunt membra; tum quia ejusmodi commodum non obvenit directe, ac principaliter singulis membris dictæ universitatis (alioquin secus esset dicendum, juxta conclusionem proxime ponendam) sed solummodo indirecte, secundario et consecutive, ac plerumque nonnisi post longum tractum temporis. Hoc autem est per accidens nec impedit eorumdem testimonium prout in simili patet in legatariis, qui admittuntur in testes circa validitatem testamenti; haud obstante quod exinde aliquod lucrum, sive legatum sibi relictum consequantur. § Legatariis. Instit. de Testament. estque jam supra n. 196. dictum.

219. Testes de universitate possunt repelli in causis illis, ubi commodum inde resultans, tangit singulos eorum. Ut fit in lite super nemore,

vel pascuis, unde singuli de communitate possunt ligna cædere, vel animalia sua pascere. Resp. II. Nihilominus proxime data conclusio procedit solum in illis causis, in quibus agitur de negotio, seu commodo et incommodo totius universitatis secus dicendum, quando agitur de commodo universitatis, quod sigillatim spectat ad utilitatem singulorum; hoc est, ubi commodum, vel (si causa perdatur) damnum inde resultans tangit singulos de universitate in particulari; quia tunc hi possunt repelli, veluti testes in propria causa, cum in effectu ageretur de commodo, vel damno singulorum. Sic contingit, quando communitas habet nemora, vel pascua, in quibus quilibet incolarum potest ligna cædere, vel animalia sua mittere ad pascendum : quia tunc orta lite super eisdem, repellerentur singuli de tali communitate a ferendo testimonio; eo quod lucrum, vel damnum inde obveniret singulis de communitate in particulari, cum non amplius causa perdita possent ibi ligna cædere, vel animalia sua pascere. Ita Felinus in c. Insuper. n. 5. h. t.; Jason 1. Sed si hac lege. § Patronum. n. 7. ff. De in jus vocand.; Menochius cit. cas. 106. n. 13; Covarruvias Practic. quæst. cap. xvIII. n. 4, hanc appellans communem opinionem ; Pirhing h. t. n. 102; Farinacius d. quæst. 60. n. 495. et seqq. citans complures alios : quamvis Abbas in c. Insuper. n. 2. . Primum membrum. h. t. de veritate allatorum exemplorum dubitet. Licet enim (inquit) aliqua utilitas obveniat singulis, nihilominus causa est universitatis, et universitas potest commutare usum v. g. nemoris, vel aliter de eo disponere, etc.

†.

220. Vel quando agitur de prædiis, aut vinea, cujus proprietas est universitatis, ususfructus autem singulorum. - Similiter quando agitur de prædio, vel vinea, aut hujusmodi, cujus proprietas quidem spectat ad universitatem, sed ususfructus aut utilitas ejus pertinet ad singulos (ut puta, quia singuli de communitate vivunt de fructibus illius) tunc isti non possunt esse testes idonei in tali causa: nam ratione ususfructus, seu utilitatis in singulos provenientis, censetur causa illa spectare ad singulos de universitate. Baldus c. Cum nuntius. n. 1. h. t.; Felinus in d. c. Insuper. n. 5. eod.; Farinacius cit. quæst. 60. n. 499. et 504; Pirhing d. n. 102. et alii.

221. Aut quando lite perdita, in singulos de universitate venit imponenda certa collecta.

« ÖncekiDevam »