Sayfadaki görseller
PDF
ePub

hemerum, Thomasium, ceteros hæreticos, ullus sit, qui Eybelio anteferendus videatur. Homo videlicet, qui ausus est improbare confessionem, quam aure , quam aure excipit Sacerdos, ut noscat crimina, de quibus judicium ferre debet (a), qui gravissimus error merito damnatus est (b), facile intelligitis, quantum valeat in rebus Ecclesiasticis, et quas juris Canonici Institutiones scriptitare potuerit. Hujus hominis scripta, et cetera similia, quæ merito damnata sunt judicio verissimo Sedis Apostolicæ, vitanda, et fugienda vobis sunt diligenter, ne vos admisceatis, atque implicetis erroribus, quibus facile vestra hæc ætas infici potest imprudens, et qui postea difficilius ex animis effluunt, cum semel infusi sunt. Horum quoque Scriptorum a nobis facta est interdum mentio in nostris Institutionibus ( quod tamen parce, et continenter fecimus) sed quidquid in iis erat, quod vobis compertum esse oporteret, id totum nos hausimus, atque ex

(a) Vid. Conc. Trident. Sess. 14 cap. 5 de Sacram. poenit.

(b) Deterrimi libelli titulus latine redditus est: Quid continent documenta antiquitatis Christianae de auriculari Confessione ab Eybel. Vindobonae 1784; eum vero damnavit optimus, ac sapientissimus Pontifex Pius VI Apostolicis literis Mediator Dei datis die 11 Novembris 1784. Ipsius autem Eybelii Introductionem in jus Ecclesiasticum Catholicorum damnavit Sac. Indicis Congregatio die 16 Februarii ejusdem anni.

a

pressimus, indeque in nostra scripta derivavimus. Quod eo mihi prædicendum fuit, ne quis forte vestrum curiosius velit scripta ipsa evolvere damnatorum Auctorum, quorum nobis injecta mentio est. Principio eos legere nefas est, nisi primum venia a Sede Apostolica impetrata sit; deinde illi etiam, qui hanc facultatem obtinuerunt, caveant diligenter, ne iis legendis animum tenerum pravis opinionibus imbuant, hauriantque errores, quibus illi undique referti sunt. Magna nobis, divina ope, copia est librorum optimorum : hos sine periculo legite, atque perlegite, et per religiosi itineris vias, ac veritatis semitas, quas universa tenet Ecclesia, gradientes, magis magisque hæreticorum devia, et diabolica calcate figmenta (c).

Reliquum est, ut aliquid dicam de notis, quibus Institutiones has meas illustrandas curavi: quoniam hæc in primis earum scribendarum ratio, et hoc propositum fuit. Nimirum Institutiones tantum certis constare principiis, ac modicis regionibus circumscriptæ esse debent, et quæstiones suum in iis locum habent nullum. Quare nos ita Textum conscripsimus, ut in eo, quantum nostræ patieban

(c) Verba haec sunt S. Maximi Taurinensis Hom. 9 int. hyemal., cujus egregia opera, et reliqua adhuc latentia, ut plus prodessent, diligenter recognosci, splendideque, ac magnifice in lucem edi curavit Sanctissimus D. N. PIUS VI.

ret. Sed

tur vires, neque aliquid abesset, quod proprium esset Institutionum, neque redundaquæ in Textu strictim exposita sunt ea in Academiis viva voce Doctoris in lucem proferuntur, latiusque explicantur; et tunc res omnis accuratius expenditur, atque etiam attinguntur quæstiones, quæ scitu utiliores esse videantur, ut ita una cum seminibus propago quoque studiosis, atque seges occurrat materiarum. Id nos in notis præstitimus, ubi non tantum indicavimus locos, unde sumpta sunt ea, quæ in Textu traduntur, sed etiam in magis abditam, ac penetralem jurisprudentiam excurrere, et præcipuas etiam quæstiones attingere voluimus, ut postquam cum iis primarum, ac certarum rerum genera ipsa didicistis, reliqua non incommode persequamini. Quod si quis copia, et varietate rerum, quæ in notis disputantur, impediri se putet, a discendoque deterreri, is licet hinc, quantum ei videbitur, circumcidat, atque amputet, tamen Textus sobrietate contentus habebit, quod ad instituendos juvenes accommodatum est. Quamobrem pergite, ut facitis optimi Adolescentes, atque ad hæc studia contendite, ut et vobis honori, et Reipublicæ utilitati esse possitis, ac magis commendemini SANCTISSIMO PRINCIPI, cujus exquisita doctrina, intelligens iudicium, effusa in literas beneficentià vos ad hæc studia cohortatur.

[blocks in formation]

Juris nomen sive a justitia factum est (1), sive

a jubendo, quoniam Majores nostri jura dicebant jusa, aut jussa (2), quod ea continerent, quae jussisset Populus. Ejus autem non una est significatio. Nam et quod aequum, bonumque est ae rationi consentaneum (3), et artem ipsam aequi atque boni (4), et legitimam quid habendi, ac retinendi potestatem (5) jus appellamus. Nobis hoc. loco jus est collectio legum, ac regularum, quibus utitur humnaum genus, ut justa, et injusta distinguat. Nam ad justitiam recte gerendam leges pertinent, et omnes in commune bonum sunt.

§. II. Sunt autem quaedam publice utilia quibus nimirum Reipublicae salus continetur, quae dam vero privatim, quae scilicet ad commodum pertinent, atque utilitatem singulorum. Hinc di stinctio oritur publici, et privati juris . Publici no

[merged small][merged small][ocr errors]

bilior pars est, quae Sacerdotum jura, et rerum constituit divinarum ; quo quidem jure nulla fere gens carere consuevit, quamquam pleraeque et superstitionis, et fabularum plenam haberent religionem Hebraeis Deus ipse leges dedit, quae a Moyse receptae, et collectae Pentateucho conti

› nentur.

(1) Isidorus Hispalen. etymol. lib. 5 cap. 3 pag. 57 edit. Paris. 1601. Leg. 1 ff. de justit. et jur.

(2) Festus de verb. signif. lib. 10 verb. jussa pag. 200 edit. Paris. 1681.

(3) Terentius Heautontim. act. 4 scen. 1 vers. 29 pagin. 380 edit. Lugd. Batav. an. 1657. Quid cum illis agas, qui neque jus, neque bonum, atque aequum sciunt.

(4) Leg. 11 ff. de justil. et jur

(5) Terentius Adelphor. act. I scen. 1 vers. 26 et 27 pag. 443. Non necesse habeo omnia pro meo jure agere. Alia etiam de juris nomine, et significatione habent Menagius amoen. jur. cap. 39 verb. jus, Grotius de jur. bel. et pac. in prolegom. §. 12. Scip. Gentilis Orig. Tom. 2 oper. pag. 413 et seq. edit. Neapol. an. 1763.

S. III. Translato per Christum. Sacerdotio, sacra etiam translata sunt, et antiquata Hebraeorum. Itaque nova constituta Christianorum Republica nova lex, novique ritus introducti sunt a Christo Domino, qui sacramenta instituit, fidei mysteria explicavit, eaque homines docuit, morum praecepta, naturaeque leges confirmavit; cetera autem arbitrio commisit Ecclesiae, hoc est Episcoporum, in primisque Petri, et eorum omnium, qui post eum Pontificatu Maximo fungerentur, quos sui Vicarios, et Ecclesiae supremos Principes esse voluit.

S. IV. Nam hi sunt Rectores Ecclesiae, quae definitur societas hominum sub legitimis Pastori,

« ÖncekiDevam »