Sayfadaki görseller
PDF
ePub

notario, ostensae quaedam litterae cardinalis Florentini, (1) tund temporis Apostolicae Sedis legatus, in quibus continebatur Fratres S. Mariae ad Gradus et ipsius hospitale domus Dei dictum, esse perpetuo exemptes ab oneribus et collectis impositis et imponendis, ideoque ad collectas a Sede apostolica hinc temporis Clero taxatas, solvendas Conventum, et hospitale praedictum minime teneri, ex vi eorum privilegiorum apostolicorum Conventus et hospitale S. Mariae ad Gradus de Viterbio ab omnibus et singulis oneribus et collectis, perpetuo sit exemptus etc. Idcirco tenore praesentium Vobis injungimus etc. (2)

Datum Viterbii in episcopali Palatio, die XX Mensis Novem-bris MCCCCXXXIX, Indictione III, Pontificatus Sanctissimi Dni. Nri. Dni. Eugenii Dignissimi PP. IIII. anno IX.

Ex Salmini f. inf. 408.

XXXVIII.

Breve de citatione debitorum. Extat cum anulo piscatoris in Arch. Ord., cap. 30, fas. A, Num. II (a tergo).

Dilectis Filiis, Priori et Conventui Ordinis Praedicatorum S. Mariae ad Gradus Viterbien.

Dilecti filii salutem et apostolicam benedictionem.

Exponi Nobis fecistis, quod cum varias possessiones et terràs habeatis in diversis oppidis, prope Viterbium, ad septem, vel decem miliaria, vel citra unam dietam, quae sunt in manibus agricolarum, et laboratorum, et saepenumero contingit ut fructus conventui vestro, inde provenientes a dictis laborantibus, ut debent, non exhibeantur; immo vero litibus, tergiversationibus et subterfugiis diversorum judicium vitantur vobis, de eo, quod debent, minime respondere et vos contentionibus et expensis defatigare. Volentes igitur quieti religiosorum et Deo servientium commodis, ut debemus, consulere, vobis, praesentium tenore ut agricolae laboratores praefati (praeter quam Carbonianenses)

(1) Vitelleschi Giovanni Vitellio, da Corneto, detto di Firenze perchè Arcivescovo di quella città, fu celeberrimo per la sua legazione del Patrimonio e per la sua miseranda fine, come ne fa fede il seguente epitaffio, da lui composto, che come nativo della nostra provincia del Patrimonio, credo opportuno qui riferire. (Cfr. Moreri Dictionnaire historique. Litt. V. ediz. 1740. Vol. VIII. pag. 143; Quando ego pro patria, pro majestate repressi || Pontificis furias Bellorum hostesque subegi | Ecclesiae nostris quae florint aucta sub armis || Restitui res effluxas urbesque decusque. || Invidit sors atra mihi magis aemula virtus, || Immeritam statuens non aequo munere mortem.

(2) Assente da Viterbo non potei trascrivere integralmente alcuni documenti che riferisco, trascrivendoli dalla Cronologia del Salmini.

[ocr errors]

et quicumque vestri debitores, dummodo non ultra unam dietam, a Civitate nostra Viterbiensi remoti sint citari et conveniri possint, coram Gubernatore provinciae Nostrae Patrimonii, ut vobis justitiam faciat, facultatem concedemus et indulgemus. In contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, Die XXIII Octobris MCCCCLXXXVI, Pontificatus nostri anno III.

XXXIX.

Salmini fol. inf, 491. Brere Alexandri PP. VI

De non alienandis bonis Conventus Gradensis. In Arch. Ord. extat hacc bulla cum anulo Piscatoris, in caps. 30. lit. A. N. 31. (A tergo).

Dilectis Filiis Priori et Conventui Domus B. Mariae ad Gradus Viterbien., Ordinis Praedicatorum.

Alexander PP. Sextus Dilecti Filii, salutem et apostolicam benedictionem.

Motu proprio et ex certa scientia, ob nonnullas causas, animum nostrum moventes, tenore praesentium, vobis in virtute obedientiae et sub excommunicationis latae sententiae, in singulos vestrum, ac interdicti in ecclesiam vestram, poenis, districtius inhibemus, ne aliquas possessiones, vel praedia, ad domum praefatum pertinentia, vendere, alienare, vel commutare, praesumatis, absque nostra licentia speciali. Volumus autem quod domus et vineas in emphitheosim, seu livellum, concedi consuetas, cum consensu capituli vestri, locare, vel allivellare, possitis, sicut hactenus consuevistis. Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, caeterisque in contrarium facientibus, non obstantibus quibuscumque. Praesentibus perpetuis temporibus duraturis.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, die XIV Mai MCCCCXCVI.

XXXX.

Ex Salmini fol. 557. In Arch. Ord. fas A. N. 38 Cap. XXXVIII (38). De Indulgentia Plenaria ecclesiae Gradensi concessa.

Breve Clementis XI.

Clemens PP. XI. Universis Christifidelibus praesentes litteras inspecturis, salutem et apostolicam benedictionem.

Ad augendam fidelium religionem et animarum salutem, coe. lestibus ecclesiae thesauribus pia Charitate intenti, omnibus Christifidelibus, vere poenitentibus et confessis, ac sacra communione refectis, qui Ecclesiam Conventus Sanctae Mariae de Gradi (sic) nuncupatae, Fratrum Ordinis praedicatorum, civitatis Viterbiensis, dummodo praeter indulgentias ecclesiis dicti Ordinisgeneraliter concessas, nullae illi ecclesiae specialiter concessae reperiantur, die festo Sanctorum Crispini et Crispiniani, a primis vesperis usque ad occasum solis, diei huiusmodi, singulis annis, devote visitaverint et ibi pro Christianorum Principum concor. dia, haeresum extirpatione, ac Sanctae Matris ecclesiae exaltatione, pias ad Deum praeces effunderint, plenariam omnium suorum peccatorum indulgentiam et remissionem, misericorditer in D.no concedimus. Praesentibus ad septennium tantum valituris. Volumus autem, ut si pro impetratione admissione, seu pubblicatione praesentium, aliquid, vel minimum, datur, vel sponte oblatum recipiatur, praesentes nullae sint. (1)

Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem, sub annulo Piscatoris. Die XXIII Iulii MDCCVI. Pontificatus Nostri anno Sexto. Gratis (pro Deo et Scriptura).

XLI.

Ex Chronologia Salmini. fol. inf. 277. In Archivo Gradensi Arm. A Caps. II. Fasc. I. N. X, Prohibitio D.norum Cardinalium Guilelmi et Vberti ne fiat in cathedrali Viterbien., sepulchrum (Clementis) PP. IIII. (anno MCCLXXI. Ap. Sede Vacante).

[ocr errors][merged small]

ХХІІІ

Anno Nativitatis ejusdem MCCLXXI, Indictione XIV, XXIII Die exeunte mense Novembris Venerabili Viro Domino Theodaldo (sic) in Summum Pontificem electo. In presentia mei Notarii et testium subscriptorum. R.di Patres Domini Dominus Guillelmus Miseratione Divina Tituli S. Marci Presbyter et Dominus Vbetus S. Eustachii Diaconus Cardinales, dixerunt, precipierunt et pronunciarunt omnia que inferius describuntur et michi (sic) Notario injunxerunt ut ea in scriptis redigerem et exinde facerem publicum instrumentum, videlicet. Quod cum ad audientiam Domino

(1) Dopochè la chiesa di S. Erasmo, a Porta Salsiccia, venne chiusa, fu unita a S. Leonardo in Colle. Per alcun tempo ivi ebbe sede la confraternita del SSmo. nome di Gesù, ma poi fece ritorno in S. M. di Gradi, forse ivi recando le reliquie dei SS. Crispino e Crispiniano, ai quali, insieme a S. Erasmo Vescovo e M., detta chiesa era dedicata. Da ciò seguì la concessione del presente breve di indulgenza.

rum Cardinalium pervenisset quod sepulchrum cum corpore Sanctissime Recordationis Domini Clementis Pape Quarti, de loco ubi collocatum fuerat, fuisset ad alium locum, contra ordinationem predictorum Dominorum Cardinalium, ausu temerario transportatum, iidem Domini Cardinales ipsis D. D. Guilelmo et Vberto commiserunt ut audirent et de plano cognoscerent per quos et a quibus, vel de quorum consilio, auxilio, vel mandato hoc extitit attemptatum. Sane vocatis ab ipsis DD. Guillelmo et Vberto Cardinalibus et comparentibus coram eis Archipresbitero et Magistro Andrea de Orto Canonicis Ecclesie S. Laurentii Viterbiensis, pro se et aliis Canonicis ipsius ecclesiae, ut dicebant, et Mathias Theatino, dicente se Generalem Procuratorem Ven. P. D. Episcopi Viterbiensis, sed executorem solummodo in hoc facto. Cujus excusationem ipsi DD. Guillelmus et Vbertus non admiserunt cum super hiis non faceret ullam fidem; dixerunt eidem Archipresbitero et Magistro Andree mandarunt etiam et cujunxerunt expresse, tam ex parte dictorum DD. Cardinalium quam ex sua, quod ipsi tumulum, vel sepulchrum, cum corpore predicto D. Clementis reponerent et collocarent, vel reponi et collocari facerent, in locum pristinum, unde fuerat, contra ordinationem DD. Cardinalium transportatum. Item quod in opere jam circa locum, ubi dictum sepulchrum est transportatum, inchoatum ulterius non procederent per se, vel per alios, aut quantum in eis est procedere facerent, vel permitterent quoquo modo. Item quod violatores ipsius tumuli, vel sepulcri et temeritatis hujusmodi presumptores, vel quorum consilio, auxilio, vel mandato haec presumpta fuerint, eisdem DD. Guillelmo et Vberto revelarent publice vel secrete, quodque etiam insinuarent, dicerent ac denunciarent, ex parte predictorum et eorumdem DD. Guillelmi et Vberti Cardinalium, tam predicto episcopo, quam Canonicis Viterbiensibus et omnibus aliis, quos scirent, vel crederent esse, vel fuisse in hoc facto culpabiles et ipsi coram eis, aut coram praefatiз DD. Cardinalibus, nec non Archipresbyter et Magr Andreas praedicti, una cum eis quin super hec eos vocari contingeret compareant audituri et recepturi tam penam, quam penitentiam, pro tantae presumptionis et temeritatis excessu, sicut viderint expedire. Preterea idem DD. Guilelmus et Vbertus Cardinales specialiter praefato Mathie dixerunt, mandarunt et injunxerunt expresse, quod tam ex parte dictorum DD. Cardinalium, quam ex sua, prefato D.no e.po nunciaret diceret et mandaret quod ipse episcopus suos subditos induceret et moneret et qua convenerit censura compelleret ad hoc, videlicet ut dictum tumulum, vel sepulcrum, cum corpore LE TOMBE DEI PAPI IN VITERBO

8

in pristinum locum reponant et collocent, sicut prius ibidem, ubi fuerat collocatum. Et nichilominus districte precipiendo mandantes quod a dicto opere, jam incepto, omnino desistant et in eodem amplius non procedant, nec aliquid circa illud, per se, vel per alios attemptare (sic) praesumant. Quodque etiam omnes illos quos invenerit esse, vel fuisse, aliquo modo in hoc facto culpabiles, monitione premissa, puniat et castiget, prout de jure poterit et debebit.

Actum Viterbii in camera prefati D. Guilelmi Cardinalis et presentibus, Venerabili Viro Domino Petro Apostolice Sedis Camerario et Notario. Fratre Jacobo de Benevento Ord. Fratrum Predicatorum et Fratre Ioanne de Viterbio Procuratore ejusdem Ordinis, testibus ad hoc vocatis specialiter et rogatis et ego Guilelmus Deiipico S. R. C. Publicus Notarius haec omnia, ut supra, scripsi et publicavi.

XLII.

Instrumentum ex eodem l. c. fol. inf. 226. De benectione coemeterii Gradensis. (Originale Gotico)

In nomine Domini Amen.

Anno Natalis ejusdem MCCXLIII, Apostolica sede vacante, D.no Friderico II Romanor. Hierusalem et Sicilie Rege regnante, Mensis Martii die primo, indictione prima ex huius publice scripture tenore pateat omnibus evidenter, quod Dominus Guillelmus, olim episcopus Mutinensis, Apostolice Sedis Legatus, de mandato Venerabilis P. D. Rainerii, Sancte Marie in Cosmedin Diaconi Cardinalis, qui tunc Viterbiensis ecclesie curam gerebat, benedixit et consecravit cemeterum ecclesie S. Marie ad Gradus Viterbii, situm ante ipsam ecclesiam S. Marie plateam, videlicet usque ad murum vie publice, quam etiam ex utroque latere ecclesie sopradicte, dextero scilicet et sinistro, servatis omnibus sollemnitatis benedictionum et aspersionum omnium necessariorum ad benedictionem et consecrationis ejusdem peragendam. Porro cunctis expletis omnibus debite reverenter ac devote astantibus XL dierum indulgentiam fecit et benedictionis ejusdem mysterium insinuans, verbum Dei predicavit.

Acta sunt haec apud dictam ecclesiam S. Marie in presentia fratris Fidei prioris ejusdem loci, Fratris Octaviani supprioris, Fratris Vgonis, Fratris Joannis de Burgo, Fratris Baronii, Fratris Bartholomei Lombardi, Fratris Bartholomei de Corneto, Fratris Andree de Bistorio, Fratris Bonifacii Viterbien., Fratris Jordanini Arretini, Fratris Dyonisii Vngari, Fratris Jordani Senensis,

« ÖncekiDevam »