Sayfadaki görseller
PDF
ePub

LII.

In Archiv. Ord.

in Archiv. Vatic. Lib. Primo Decretor, Pii V. fol. 167. Praed. extat. authenticum huiusinodi diploma in Cap. I, Lett. D, Num, 75.

Salmini fol. inf. 531. In Archiv. Ord. Caps. 2, Lett. D, N. 122. Idem copia Cap. I, Lett., Num. 73. De immunitatum conventus Gradensis confirmatione.

Alexander, Miseratione Divina, Tituli S. Laurentii in Damaso S. R. E. Card. Farnesius, vulgariter nuncupatus, Vice Cancellarius, Episcopus Tusculan, ac Provinciae Patrimonii B. Petri, Legatus Perpetuus.

Dilectis nobis in Christo Priori et Fratribus S. Mariae ad Gradus Civitatis Viterbiensis, Ordinis Praedicatorum, Salutem in Domino.

Exposcit vestrae devotionis sinceritas ut tam vos, quos speciali devotioni prosequimur, quam Monasterium et Ecclesiam Vestram condignis honoribus attollamus ac res et bona Vestra et Monasterii praedicti immunes, et libera exempta conservemus illasque et illa a quibuscumque oneribus et gravaminibus, quae in dies per statuta, seu consuetudines locorum, in quibus dicta bona consistunt, inferri contigit existimamus et ordinatione liberemus. Exibita quibus nobis nuper, pro parte vestra, petitio continebat quod in vos et Monasterium vestrum praedictum diversas possessiones agros et silvas et signanter una, in loco vulgariter dicto il Bargello in dictae Civitatis Viterbiensis territorio consistentem habeatis, Communitas seu Vniversitas et hominis dictae Civitatis Viterbiensis herbas et pascua dictarum possessionum et silvarum, pro se ipsis ac ipsorum usu, commodo ac utilitate reservare, ac dictas possessiones, pro incluso in numero bannitorum suarum, tenere, habere et reputare praesumunt, in dicti Monasterii ecclesiasticaeque libertatis maximum damnum et praeiudicium、 Quare, pro parte vestra Nobis fuit humiliter supplicatum ut auctoritate Legationis et amministrationis Nostrae, de opportuno remedio, providere dignaremur. Nos igitur attendentes quod de iure statuta, seu dispositiones dictae communitatis et aliarum laicarum personarum ecclesiasticas et religiosas personas, seu eorum bona, minime comprehendere possunt dictisque laicis omnino prohibitum esse bona ecclesiarum et monasteriorum praedictorum invadere, aut aliquo modo occupare, sed ab illorum invasione et occupatione omnino abstinere debere. Huiusmodi

supplicationibus inclinati, omnes possessiones, silvas et nemora praedicta, quorum omnium confines et situationes, quantitates et qualitates hic pro sufficienter expressis haberi volumus, ab inclusione bannitis et pascuis dictae Communitatis et Vniversitatis omnino dividimus, separamus et segregamus, ita ut de caetero dicta communitas et universitas, seu homines illarum, seu aliae quaevis personae, praedia et possessiones praedictas includere et reservare, nec pro incluso in numero suarum bannitarum facere, tenere, habere, aut reputare, aut herbas de dictarum possessionum et silvarum bannire, pascere, vendere, sive locare, minime possint, seu valeant, aut aliquo modo praesumant. Quodque vos et monasterium vestrum praedictum herbas dictarum possessionum et silvarum possitis et valeatis per se ipsis reservare et bannire, ac dictas possessiones et silvas includere, ac pro incluso in numero vestrarum bannitarum habere et reputare, ac ut tales et pro talibus haber?, teneri, reputari, eadem auctoritate Nostra, volumus, mandamus, decernimus et declaramus, ac perpetuo concedimus ac indulgemus; districtius inhibentes Communitati, Vniversitati, et hominibus Civitatis Viterbii, omnibusque aliis et singulis particularibus personis, cuiuscumque status, gradus vel conditionis existant, ne herbas, aut ligna dictarum silvarum praedorum et possessionum pascere, vendere, locare ac incedere respective, nec in dictis possessionibus intrare praesumant, sub poena juliorum quinque, pro qualibet bestia grossa, ut vulgo dicitur, medietatis vero pro qualibet bestia minuta et pro qualibet vice. Si de die damnum in dictis locis dari, seu fieri contigerit, sin vero de nocte damnum hujusmodi dari contigerit duplum exigeatur, servata distinctione super dictarum bestiarum, videlicet grossarum et minutarum, cujus poenae medietas sit et esse debeat accusatoris, alia vero medietas executoris, quam quidem poenam per infrascriptos praesentianlium litterarum Nostrarum executores deputatos, ultra tamen emendam damnorum vobis reficendorum exigi, omnibus juris remediis posse et debere, omni appellatione postposita, volumus, committimus et expresse mandamus. Insuper que vobis et monasterio praedicto nec non dilectis in Christo Abbatissis et Monalibus S. Catharinae et S. Dominici, ejusdem Ordinis, in dicta Civitate Viterbiensi existentibus, quod pro damnis per animalia vestra et dictarum Abbatusarum et Monalium in quibuscumque praediis, possessionibus, silvis, vineis, aut agris, tam particularium quam Universitatis et Communitatis, dandis et committendis, dummodo non ex industria data sint, ad poenam dictorum damnorum a statutis, capitulis, aut consuetudinibus locorum, in quo

rum territorio damna hujusmodi fieri contigerit, contenta minime teneri, aut obligatos esse, nec ad illius solutionem cogi, aut constringi posse. Sed ad emendam tantum dictorum damnorum per duos homines communiter eligendos exti.nari teneri volumus et perpetuo, auctoritate praedicta, indulgemus. Mandantes Domino Gubernatori, seu Vice legato nostro, dictae civitatis Viterbiensis, nunc et pro tempore existentibus, tam conjunctim quam divisim, quatenus vobis et cuilibet vestrum supradictis omnibus et singulis efficacis defensionis praesidio assistentes, faciant vobis eisdem praemissis pacifice frui et gaudere, ac eadem praemissa ab omnibus observari. Non permittentes Vos desuper per praedictam Communitatem, Vniversitatem et homines alios quoscunque, quomodolibet indebite molestari. Contradictores per censuras ecclesiasticas et alias pecuniarias, eodem arbitrio moderandas et applicandas poenas et alia juris et facti remedia opportune, appellatione postposita, compescendo, ac legitimis super iis habendis servatis processibus, censuras et poenas hujusmodi, etiam reiteratis vicibus, aggravandi, interdicendi, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis. In quorum fidem et testimonium praemissarum praesentes nostras litteras exinde fieri et per secretarium nostrum infrascriptum subscribi mandavimus, sigillique nostri, quo in similibus utimur, jussimus et fecimus appensione communiri. Datum Caprarolae in Palatio nostrae solitae residentiae, sub anno a Nativitate Domini MDLXVI, Indictione IX, die vero ultima mensis Iunii, Pontificatus SS.mi in Christo Patris et D. N.ri D.ni Pii Divina Providentia Papae

Quinti Anno Primo.

Al. Card. Farnesius, Vice Cancellarius, Legatus.

Aloisius A. Flumino, Pro-Secretarius

LIII.

Salmini pag. inf. 522

De Bonis Conventus Gradensis.

Pius PP. V ad Perpetuam rei memoriam.

Honestis petentium votis per quae monasteria singula aliquod. suscipiant relevamen libenter annuimus et iis quae praeterea facta fuisse dicuntur, ac firmius inconcussa permaneant, Nostrae confirmationis aducimus firmitatem. Exibita siquidem Nobis nuper, pro parte dilictorum filiorum prioris et conventus S. Mariae

ad Gradus, nec non dilectarum in Christo filiarum S. Catharinae et S. Dominici Monasteriorum Monialium Abbatissarum et Conventuum Ord. Praed. petitio continebat quod alias, postquam ipsi Prior et Conventus S. Mariae Venerabili fratris Nro Alexandro Epo Tusculanensi Cardinali, Farnesio nuncupato, ac Provinciae nostrae Patrimonii Legato exposuerant, se diversas possessiones, agros, silvas et praesertim unam, in loco il Bargellino nuncupato, districto Civitatis Viterbien., consistentes, ex privilegio Aplico possidere ac Communitatem et homines dictae Civitatis herbas et pascua dictarum possessionum et silvarum pro se ipsis, ac eorum uso et commodo, utilitateque reservare dictasque possessiones pro incluso in numero bannitarum suarum tenere, habere et reputare, praesumere, in ipsius monasterii et ecclesiae. maximum damnum et praejudicium, ipse Alexander episcopus et Legatus dictorum Prioris et conventus indemnitati providere cupiens, omnes possessiones, silvas et pascua praefata, ab inclusione bannitis et pascuis dictae communitatis omnino divisit, reparavit et segregavit ita quod ex tunc deinceps communitas et homines praefati et quaevis aliae personae possessiones, silvas et praedia praedicta includere et riservare, aut pro inclusa in numero suarum bannitarum facere, tenere, habere, aut reputare, vel herbas dictarum possessionum et silvarum bannire, pascere, vendere, seu locare minime possent, aut valerent, vel aliquo modo praesumerent. Sed quod iidem prior et conventus herbas dictarum possessionum, et silvarum pro se ipsis reservare et bannire, dictasque possessiones et silvas includere et pro incluso in numero suarum bannitarum habere tenere et reputare, ac ut tales et pro talibus haberi, teneri, ac reputari possent, voluit decrevit, mandavit et declaravit, ac eisdem Priori et Conventui perpetue concessit et indulsit, inhibens eisdem communitati et hominibus, ac eorum singulis, cujuscunque status, gradus, ordinis, vel conditionis existerent, ne herbas aut ligna silvarum et possessionum hujusmodi pascere, vendere, locare, aut incidere, nec non in diversas possessiones ingredi, sub certis hinc expressis poenis, aliquo modo praesumerent et insuper tam ipsis quam abbatissis et monialium Monasteriis praefatis quod ipsis, pro damnis, per eorum animalia in quibusvis praediis, possessionibus, silvis, vineis, aut agris, tam particularium virorum, quam communitatis praefatae, dandis et committendis, dummodo non ex industria data essent, ad poenam dictorum damnorum Institutis, Capitulis aut consuetudinibus locorum, in quorum territorio, sive districtu damna hujusmodi fieri contingeret, contenta minime tenerentur, nec ad illius solutionem cogi, aut compelli posse, sed ad emen

[ocr errors]

dationem dictorum damnorum per duos homines comuniter eligendos extimandum obligati essent, etiam concessit et indulsit, prout in ipsius Alexandri desuper confectis patentibus litteris. plenius dicitur contineri. Cum autem, sicut eadem expositio subjungebat, iidem prior ac conventus, nec non Abbatissa et Moniales Monasteriorum hujusmodi, concessioni et indulto praedicto, pro illorum subsistentia, firmiori robur Apostolicae confirmationis adijci desiderent, idcirco pro ipsorum prioris et Conventus, ac Abbatissarum Monasteriorum Monialium hujusmodi parte, nobis fuit humiliter supplicatum quatenus sibi in praemis. sis opportune providere, de benignitate Apostolica dignaremur. Nos igitur quo religiosorum quorumlibet commodis, quantum cum Deo possumus, nostri favoris partes libenter impartimur, Priorem Conventum S. Mariae, nec non Abbatissas et Moniales Monasteriorum huiusmodi et eorum quemlibet, a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis, a jure, vel ab homine, quavis occasione, vel causa, si quibus quomodolibet innodati existunt, ad effectum praesentium dumtaxat consequendum, harum serie absolventes et absolutos fore censentes, ac litterarum Alexandri Episcopi et legati veriores tenores, nec non possessionem silvarum, praediorum hujusmodi, situationes, confines, quantitates et valores presentibus pro espressis hujus modi supplicationibus inclinati, concessionem et indultum huiusmodi ac omnia et singula, in dictis litteris contenta, et inde secuta quaecunque, auctoritate apostolica, tenore praesentium, confirmamus et approbamus, illisque perpetuae et inviolabilis firmitatis robur adjicimus. Omnesque et singulos tam juris et facti defectus, si qui forsan intervenerint in eisdem, supplemus, ac omnia praemissa priori et conventui S. Mariae huiusmodi, etiam quoad praedium S. Antonii nuncupatum, in territorio dictae civitatis, seu catri Suriani, ac inter utriusque locorum territorium consistens et ad priorem et conventum S. Mariae hujusmodi legitime pertinens, de novo concedimus et indulgemus et extendimus et ampliamus. Illaque valida et efficacia existere, suosque plenarios effectus sortiri et inviolabiliter observari, ac priori ac Conventui S. Mariae, aliisque supradictis omnino suffragari debere, nec illa, quovis quaesito colore, vel ingenio, de surreptionis, vel obreptionis vitio, seu intentionis nostrae defectu notari, aut impugnari, neque ad viam juris reduci posse, sicque per quoscunque judices et commissarios et S. R. C.Cardinalis, sublata eis et eorum cuiuslibet, quavis aliter judicandi et interpretandi facultate, judicari debere, irritum quoque et inane, si secus super his a quocunque, quavis auctoritate,

« ÖncekiDevam »