Sayfadaki görseller
PDF
ePub

scienter vel ignoranter, contingerit attemptari decernimus. Quo circa dilectis filiis Gubernatori et vice legato dictae provinciae, pro tempore existentibus, per praesentes committimus et mandamus, quatenus ipsi, vel alter eorum, priori et conventui S. Mariae, nec non abbatissis et monialibus monasteriorum hujusmodi, ac eorum cuilibet, in praemissis, efficacis defensionis praesidio assistentes, faciant eos et eorum singulos eisdem praemissis pacifice frui et gaudere. Non permittentes eos desuper per, quoscunque, quomodolibet indebite molestari. Contradictores quoslibet et rebelles per sententias, censuras et poenas ecclesiasticas ipsas et iteratis vicibus aggravando, invocato et ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis. Non obstantibus fel. rec. Bonifacii PP. VIII praedecessoris Nostri de una et concilii Generalis de duabus dietis, dummodo ultra tres dietas, quis auctoritate praesentium ad judicium non trahatur et aliis constitutionibus et ordinationibus, Apostolicis, ac Civitatis praedictae statutis et consuetudinibus, etiam Municipalibus, ac juramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, privilegiis quoque, indultis et litteris Apostolicis communitati et hominibus praefatis, sub quibuscunque tenoribus et formis, ac cum quibusvis clausulis et decretis quomodolibet concessis, confirmatis et innovatis. Quibus omnibus, etiam eorumque totis tenoribus specialis, specifica et expressa mentio habenda, aut aliqua alia exquisita forma ad id servanda foret, tenores hujusmodi, ac si de verbo ad verbum in. sererentur, praesentibus pro sufficientes expressis habentes, illis alios in suo robore permansuris, hac vice specialiter dumtaxat et expresse derogamus. Caeterisque contrariis quibuscunque. Aut si aliquibus, communiter vel divisim , ab Apostolica sit Sede indultum, quod interdici, suspendi, vel excomunicari non possint, per litteras Apostolicas non facientes plenam et expressam, ac de verbo ad verbum, de indulto hujusmodi mentionem. — Datum Romae apud S. Marcum sub Annulo Piscatoris, Die XXIX Iulii MDLXVI, Pontificatus Nri. Anno Primo.

LIV.

Ex Arch. Communis. Viterbii N. 71. (Bulla Innocentii PP. IV, originale gotico)

[ocr errors]

De lile componenda inter comune Viterbii et fratres Gra. denses.

Innocentius episcopus, Servus servorum Dei. Dilectis filiis nobili viro Potestati, consilio et comuni Viterbiensi, Salutem etc. Omnium inventoris malorum antiqui hostis faciente astutia, qui

a primevo in veritate non stetit, nonnunquam filiis lucis religiosis et aliis gravia nocumenta parantur, quibus eorum semitae, quae velut meridiana lux splendentes sunt in firmamento ecclesiae aliquando tenebrescant, suisque malignis immissionibus tepeseat erga eos fidelium caritas, dum apud fideles eosdem talium formae claritas pravis suasibus maculatur. Sane dilectorum filiorum... Supprioris (sic) et conventus fratrum praedicatorum Viterbiensum significatione accepimus, quod vos a quibusdam tenebrarum filiis intellecto quod idem supprior, te fili potestas tuainque familiam et omnes cives Viterbienses, apud nos de haeresi infamavit, adversus eosdem suppriorem et fratres commotionem et turbationem gravissime concepistis, ac diudicare nolentes quod supprior iam dictus nequaquam de vobis talia suaderet, vos hac occasione adversus eum et fratres suos graviter conturbati Viterbienses cives, contra eos, in concione publica, universaliter concitastis; propter quod ab eisdem civibus, contra fratres ipsos, quod sint patriae proditores publice acclamatur. Verum cum saepe fatus (sic) supprior fideliter et pure se gessit procurando Potestariae ac Civitatis Viterbiensis negotium pro quo a vobis ad nostram praesentiam destinatus certe non se facili ad malivolentiam contra ipsos et fratres praedictos quacunque suggestione pertrahi debuistis.

Quia igitur hujusmodi quae suggesta sunt nobis de iam dicto suppriore sinistra tamquam immissiones, per Angelos malos nullius fulciuntur testimonio veritatis, universitatem vestram rogandam dutimus et monendam per apostolica vobis scripta mandantes, quatinus quibuslibet commotionis et turbationis evacuatis conceptibus, cum nulla conscientiae vestrae causa occurrat, propter quam praedictis suppriori et fratribus vestra debet digne turbari affectio ob reverentiam apostolicae Sedis et nostram et ab ipsorum super praemissis quibuslibet desistatiis molestiis et alias eis soliti amoris dulcedine prosequamini et affectibus gratiosis. Taliter super hoc preces monitum et mandatum apostolicum adimplentes, quod devotio vestra exinde dignis possit in Christo laudibus commendari. Datum Laterani Kal. Martii. Pont. nri. Anno undecimo. Loco Sigilli S. P. A. S. P. E., — INNOCEN- . TIVS PP. IIII.

[ocr errors]

LV.

Decreta Gregorii IX contra Patarenos edita. In Arch. Vatic. Reg. Preg. PP. IX. An. IV. Tom. II. N. 10 fol. XLIX. et in Arch. Graden. Anno 1233 die IV. Sept. (Originale gotico)

Incipiunt capitula contra patarenos edita. Excommunicamus et anathematizamus universos hereticos catharos, patarenos, pauperes de Lugduno, passaginos, Joseppinos, Arnaldistas, speroni stas et alios quibuscunque nominibus censeantur, facies quidem habentes diversas, sed caudas ad invicem colligatas, quia de vanitate conveniunt in idipsum. Dampnata vero per ecclesiam se. culari iudicio relinquantur, animadversione debita puniendi, clericis prius a suis ordinibus degradatis. Si qui autem de praedictis postquam fuerunt deprehensi redire voluerint ad agendam condignam poenitentiam in perpetuo carcere detrudantur; credentes autem eorum erroribus haereticos similiter iudicamus. Item receptatores, de fensores et fautores haereticorum excommunicatio. nis sententiae decernimus subiacere, firmiter statuentes ut si postquam quilibet talium fuerit excommunicatione notalus a sua super hoc non curaverit persumptione cessare ipso vere sit factus infamis, nec ad publica officia, seu consilia, nec ad elogendas aliquos ad huiusmodi, nec ad testimonium admittatur, sit etiam intestabilis ut nec testamenti habeat factionem, nec ad haereditatis successionem accedat. Nullus praeterea ipsi super quocumque negotio, sed ipse aliis respondere cogatur, qui si forte iudex extiterit eius sententia nullam obtineat firmitatem, nec cause alique ad eius audientiam perferantur Si fuerit advocatus eius patrocinio nullatenus admittatur.

Si tabellio instrumenta confecta per ipsum nullius penitus sint momenti, sed cum actore dampnato damprentur, et in similibus idem precipimus observari, si vero clericus fuerit ab omni officio et beneficio deponatur Si qui autem tales, postquam ab ecclesia fuerunt denotati, evitare contempserunt excommunicationis sententia percellantur, alias animadversione debita puniendi. Qui autem inventi fuerint sola suspitione notabiles nisi iuxta considerationem suspitionis qualitatemque persone propriam innocentiam, congrua purgatione, monstraverint anathematis gladio feriantur et usque ad satis factionem condignam ab omnibus evitentur. Ita quod si per annum in excommunicatione perstiterint, ex tunc velud (sic) haeretici condempnentur. Item proclamationes et appellationes huiusmodi personarum minime audiantur. Item judices, advocati, et notarii, nulli eorum officium suum im pendant, alioquin eodem officio perpetuo sint privati. Item clerici non exhibeant huiusmodi pestilentibus ecclesiastica Sacramenta, nec elemosynas, aut oblationes eorum accipiant. Similiter hospitalarii et templarii ac quilibet regulares, alioquin suo priventur officio, ad quod nunquam restituantur absque indulto sedis apostolicae spetiali. Item quicunque tales presumpserint ecclesiastice tradere sepulture, usque ad satisfactionem ydoneam excommunicationis sententie se noverint subiacere, nec assolutionis beneficium mereantur, nisi propriis manibus publice extumulont et proiiciant huiusmodi corpora dampnatorum et locis ille perpetuo careat sepultura. Item firmiter inhibemus ne cuiquam laice persone lichat publice, vel privatim, de fide catholica disputare: qui vero contra fecerit excommunicationis laqueo innodetur. Item si quis hereticos sciverit, vel alios occulta conventicula coelebrantes, seu a comuni conversatione fidelium vita et moribus dissidentes, eos studeat iudicari confessori suo, vel alio per quem credat ad praelati, sui notitiam pervenire. Alioquin excommunicationis sententia percellatur. Filii autem haereticorum, receptatorum et defensorum eorum, usque ad secundam generationem ad ullum ecclesiasticum officium, seu beneficium admittantur. Quod si secus actum fuerit decerniminis irritum et inane. Datum Anagnie nonis Septembris. Pontificatus nostri anno septimo. (Sigillo caret plumbeo). Loco * Sigilli.

LIBRO II.

LE TOMBE DI ADRIANO V

E DI VICEDOMINO VICEDOMINI (PSEUDO GREGORIO) XI

IN S. FRANCESCO

« ÖncekiDevam »