Sayfadaki görseller
PDF
ePub

porta nello scudo tre striscie cerulee ondeggianti, in direzione da sinistra a destra, in campo pure d' argento. Il quarto è riferito dal Ciacconio ed ha nello scudo le tre striscie, come nel 3, ma in altro campo, a sinistra del primo, ha una striscia rossa spezzata, in campo d'argento, come può vedersi in detta opera. Nelle addizioni riferirò la testimonianza di qualche altro autore sul detto Cardinale, del quale qui mi sembra già aver scritto a sufficienza perchè il lettore abbia esatta notizia di lui.

[graphic][merged small]

Alcuni Documenti inediti relativi all'epoca nella quale la Curia Romana risiedeva in Viterbo.

I

Arch. Vat. Arm. XIII, Cap. I, II. B. C. 231.

[ocr errors]

Instrumentum cuius vigore anno MCCLXX VIII Kalendis Maii Commune et Consilium Civitatis Viterbii plura beneficia et commoda promittit Nicolao III Pontifici et sindacatus Communis Viterbiensis per aliud instrumentum cuius copia est infra. Instrumentum (continet?) articulos quos comune Viterbiense promittebat si (Curia?) Romana se transferret apud Viterbium et sunt multae conditiones quae (...videntur) oportune quando curia transfert se de una terra ad aliam. Anno MCCLXXVIII, tempore dni. Nicolai tertii

In nomine Domini Amen. Ab eius nativitatis anno domini MCCLXXVIII. indictione sexta, tempore dni. Nicolay pp. III, die Kallendarum Mensis Maii hoc.... tempore, congregato generali et consilio ac balivis artium Comunis Viterbii, in palatio dicti Comunis, ad sonum tube et campane, ut moris est, de mandato nobilis viri dni Jacobini de Lombardis Vicarii dicti Comunis per magnificum virum dominum Vrsum de filiis Vrsi potestatem Comunis predicti pape vicarius, voluntate et decretis dicti consilii, ipsumque consilium auctoritate et decreto dicti vicarii, fecerunt, costituerunt, caverunt atque ordinaverunt eorum et dicti comunis sindicum procuratorem et mandatum speciale dictum

Petrum Jacoppi Judicem, civem Viterbiensem presentem, ad promictendum Domino Angelo de Vecçois Sanctissimi patris domini Nicolai pp. tertii nomine et vice prefati domini pp. et ecclesie Romane ac nomine venerabilium patrum dominorum Cardinalium stipulatur. Quod inquisitores heretice pravitatis, costitutis, seu costituendis per sedem apostolicam procedere contra hereticos, credentes, receptatores, defenxores, ac fautores eorum sine contraditione qualibet, iuxta formam ab eadem sede dictis inquisitoribus traditam vel tradendam, et sicut eis melius visum fuerit et expediri videbitur tute, libere promicteretur. Et ad promictendum quod predicti dominus Vrsus potestas, et dominus Jacopinus vicarius consilium et comune Viterbii, ac officiales ipsorum, quocumque nomine, censeantur ad hoc exequendum prefatis inquisitoribus ad eorum inquisitionem procedent oportunum consilium, auxilium, et favorem, quodque statuta summi pontificis et alia edita contra hereticos, et alios predictos ad mandatum dictorum inquisitorum in ejusdem comunis capitularibus conscribentur. Ad procurandum quod camere in palatio, vel circa palatium, seu prope palatium, domini pape incepte edificabuntur et complebuntur et alia de novo fient, ad voluntatem et arbitrium ipsius domini pape, vel Camerarii supradicti et quod hec fient continue sine intermissione ac dilatione aliqua fraudolosa, ita quod quolibet die licito in illis edificabitur, et operabitur per plures magistros et operarios ac manuales, quoad usque dicta opera ad omnimodam voluntatem domini papae fuerit consummata. Et ad promictendum quod predictum Comune Viterbii dominis Cardinalibus per se et suis domesticis et commensalibus et eorum familiaribus, dabuntur ultra ab eodem Comune gratis hospitia, que ipsis extiterint oportunis. Et ad promictendum quod Camerario domini pape ac singulis clericis, et officialibus camere ipsius domini pape vicecancellario, auditori contradictarum, conrectori, penitentiariis, bullataribus, elemosinariis, senescalcho, panactariis, boutticulariis, et omnibus servientibus albis et nigris, marescalco iustitiae, ac aliis marescalcis, marestalle equorum suorum et medico ipsius domini pape, ac mercatoribus ipsius domini pape unum hospitium, ceterisque de domestica et comensali familia ipsius domini pape, ac illis quibus ipse dominus de camera sua solvet hospitiorum pretia gratis prefati comunis sumptibus hospitia similiter tribuentur, nec non et omnibus capellanis commensalibus domini pape. Et ad promictendum quod predictum Comune, pro predictis hospitiis solvet, de binis in binis mensibus totaliter pensionem. Et ad promictendum quod dum Curia Romana residere contigerit in eadem civitate potestas seu con

sules et ceteri officiales, qui sint devoti deo et ecclesie Romane fideles et quibus nulla ab eadem ecclesia possit habere suspitio, ad dicte civitatis regimen assumantur. Et ad promictendum quod in aliis hospitiis que habebunt ceteri curiales, seu curiam sequentes eandem, talis modus servabitur videlicet, quod nulli hospiti pensio quacunque sub primi vel boni singulis mensibus IX librarum usualium monete summam excedit, et quod super hiis et aliis hospitiis constituentur duo taxatores iure providi et honesti unus per camerarium domini pp. et alter per comune civitatis ejusdem et si non fuerint super aliquo, vel aliquibus in taxatione concordes, tertium per eundem Camerarium statuatur, cujus taxatio plenam obtineat firmitatem. Et ad promictendum quod aliquis civis civitatis predicte non exiget, nec recipiet, nec per aliquem modum aliquatenus extorquebit et aliquo curiali vel sequenti curiam aliquid juramentum, pignora, cautiones, aut conventiones, vel pactum, super hospitiis concedendis sed observabitur quod secundum quod taxatum fuerit a taxatoribus qui ad hoc extiterint ordinati neque predictum juramentum cautiones, pignora, aut conventiones, vel pactum recipientur, vel extorquebuntur ab aliquo etiam si aliquis de predictis curialibus vel curiam sequentibus eam, vel eorum aliquis peractum fuerit voluntarie facere, vel invitus, et si contra factum fuerit in aliquo premissorum nullius penitus sit momenti, quin imo predicti potestas vicarius et comune Viterbii quoslibet eorum cives ad restituendum pignus, seu pecuniam, nec non ad rescidendum (sic) cautiones hujusmodi, conventiones et pacta, de plano et sine aliquo judicii strepitu, compellere teneantur. Et ad promictendum quod meccale nectum boni et puri frumenti domino pp. Cardinalibus familiaribus, eorundem ac ceteris curiam ipsam sequentibus pro sol (erosioni) monete dum taxat, et non ultra vendentur. Meccale vero ordei pro solidos.... ac spelte pro solidas... ejusdem monete in venditione tradentur, arbitrio et extimatione, venerabilis Patris Dni. Fratris Philippi Viterbiensis et Tuscanensis episcopi et domini Andree Fusci Viterbiensis statuendum, et ordinandum, ad ipsius Domini Pape vel ejus Camerarii requisitionem, usque ad recollectionem segetis presentis estatis. Nec aliqua ratione deteriorabitur..... in talibus in eadem civitate, usque ad dictum tempus, deinceps vero pro qualitate et conditione temporum et pro modo fertilitatis suum pretium predictis rebus victualibus statuetur vilius vendendi, vel carius, arbitrio duorum bonorum virorum, quorum unus per Cameriarum et alter per Comune Viterbii eligitur et si fuerint in pretio statuendo discordes, Camerarius tertium ordinabit cujus taxatione,

et providentia stabitur de predictis. Et ad promictenduni quod supra vino, carnibus, piscibus, lignis, palea et aliis ad victum hominum et equorum necessariis, duo similiter boni viri, unus per Camerarium, et alter per Comune prefatum deputabuntur ad tassandum predicta sicut viderint expedire, et si forsan ipsi fuerint super aliquibus in ac (sic) parte discordes, Camerarius tertium deputabit, si volet, cujus taxationis et providentie stabitur de predictis, quicquid per eum extiterit ordinatum. Et ad promictendum quod predictum Comune quaecunque ordinata fuerint super missa per taxationes eosdem et specialiter per illos, quos Camerarius ad hoc duxerit ordinandos, faciet firmiter observari. Et ad promictendum quod dum curia fuerit in motum eundi ad Civitatem eamdem, vel ab ipsa redeundi, predictum Comune faciet per totum districtum suum vias et stratas, donec Curia collocata fuerit, cum diligentia custodiri, et si medio tempore, vel quam diu in dicta civitate moram tracxerit, (sic) seu exinde recedendo in eodem districtu aliquas violentias vel rapinas, fieri contingerit easdem dictum Comune perdentibus totaliter emendabit, specialiter autem res domini pape, quas ad civitatem ipsam permictet, donec idem dominus personaliter illuc accesserit, dictum Comune ad requisitionem nuntii ipsius domini faciet ne de die, vel de nocte, violentia, rapina, perdi aliquatenus valeat, cum summa custodiri cautela. Et ad promictendum quod dictum comune emendabit integraliter si quid ex eis violentia, vel rapina, in territorio perderetur.

Et ad promictendum quod idem Comune dabit et concedet somarios, equos, et equitaturas suficientes et necessarias ad deferendum res domini pape et familiarium ipsius, tamen cum expensis congruis et competentibus domini et familiariorum eorundem que taxabuntur, sicut in aliis taxationibus est espressum. Et ad promictendum quod singuli cives ipsius civitatis posteaquam a penitentiariis, Cardinalibus, vel marischalcho domini pape, seu eorum specialibus nuntis, super hoc moniti fuerint non recipient aliquas meretrices, lenas, vel lenones, et si recepissent, statim post monitionem ipsius hujusmodi de predictis domibus expellentur, nec sustinebunt quod in tota civitate, vel ejus districtu in aliquibus locis vel hospiciis admictentur. Et ad promictendum quod potestas, seu consules, consilium et Comune Civitatis predicte, non impedient, nec impedire permictent, quin Marescalcus domini pape in Curiales, et sequentes Curiam, undecunque sint, libere officium suum, ac jurisdictionem exerceat consuetam et juvabunt ipsum. Et ad promictendum insuper quod predicti potestas vicarius, et Comune quam diu ibi fuerit curia

« ÖncekiDevam »