Sayfadaki görseller
PDF
ePub

et

PONT. mis, et cum quibusvis etiam derogatoriarum A. VI. derogatoriis, aliisque efficacioribus, et insolitis clausulis, nec non irritantibus, et aliis Decretis, etiam motu, scientia, deliberatione potestatis plenitudine similibus, etiam ad Imperatoris, Regum, Reginarum, et Rerumpublicarum, et quorumvis aliorum Principum, et Personarum, quacumque Ecclesiastica, vel Sæculari dignitate fulgentium instantiam, seu eorum intuitu, et contemplatione, ac etiam consistorialiter, et aliàs quomodolibet, etiam per viam communicationis et extensionis, conces sis, et iteratis vicibus approbatis, et innovatis. Quibus omnibus, quoad ea, quæ præsentibus quomodolibet adversantur, etiamsi pro illorum sufficienti derogatione, de illis, eorumque totis tenoribus, et formis, specialis et individua, ac de verbo ad verbum, non autem per clausulas generales idem importantes, mentio, seu quævis alia expressio habenda, ac quævis exquisita forma servanda foret, tenores hujusmodi, ac si de verbo ad verbum, nihil penitus omisso, et forma in illis tradita observata, inserti forent, præsentibus pro expressis habentes, illis aliàs in suo robore permansuris, motu, scientia, deliberatione, et potestatis plenitudine paribus specialiter, et expresse derogamus, cæterisque contrariis quibuscumque.

Fidem

buit.

Et quia difficile foret præsentes Literas, ad trausum singula quæque loca, in quibus de eis fides ptis tri- forsan facienda foret, deferri, etiam volumus, et eadem Apostolica auctoritate decernimus, quod illarum transumptis, etiam impressis, manu Notarii publici subscriptis, et Sigillo alicujus personæ in dignitate Ecclesiastica constitutæ munitis, in Judicio, et extra, ac ubi opus fuerit, eadem prorsus adhibeatur; quæ ipsis præsentibus adhiberetur, si forent exhibitæ, vel ostensæ.

Sanctio

Nulli ergo omnino hominum liceat paginam pœnalis. hanc Nostrarum confirmationis, innovationis, declarationis, sive extensionis, et ampliationis,

derogationis, voluntatis, statuti, ac decreti in- ANNO fringere, vel ei ausu temerario contraire. Si 1746. quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursu.

rum.

Da'. die

Datum Romæ apud Sanctam Mariam Majo24. Febr. rem Anno Incarnationis Dominicæ millesimo 1746. septingentesimo quadragesimo sexto, sexto Kalendas Martii, Pontificatus Nostri Anno Sexto.

D. Card. Passioneus.

J. Datarius.

VISA DE CURIA.

J. C. Boschi.

J. B. Eugenius.

Loco Plumbi.

Registrata in Secretaria Brevium.

mmmm

PONT.

A. VI. mu⌁⌁

II.

Exordium

ARCHICONFRATERNITATI

Doctrinæ Christianæ de Urbe conceditur Ecclesia
Beatæ Mariæ Virginis de Planctu.

BENEDICTUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

Ad perpetuam rei memoriam.

SALUTARIS Doctrinæ fontes immensa Dei bo

rens,

nitate humano generi reseratos, ad alendas, ac roborandas potissimum teneras Ecclesiæ plantas assiduâ curâ derivari, et singulis quibusque succrescentibus stirpibus abunde propinari, pro imposito Nobis Pastoralis Officii munere cupimus; ut veniens statuto tempore Cœlestis Paterfamilias, ac debitos ex eis fructus requinon ipsas arbores, tamquam infructuosas, succidi, et in ignem mitti jubeat, sed in beata Coeli vireta, æternum victuras, per suam misericordiam transferri concedat. Qua quidem de re, quum anxiam sollicitudinem Nostram jam pridem communicaverimus cum Venerabilibus Fratribus universis Episcopis Ecclesiæ Dei, per Encyclicas Literas datas die vII. Februarii anni MDCCXLII. Pontificatus Nostri Anno II., quibus plura distincte præscripsimus, quæ ad opus Dei in singulis Dioecesibus promovendum apta et opportuna esse censuimus; in hac vero illustriori Dominici Agri portione Nobis peculiariter concredita, ex qua voluit Deus ipsum veluti Coelestium aquarum Caput ad universam Terræ superficiem irrigandam dimanare, hunc ipsum in scopum vigilando, atque instando, diligentiam studiumque Nostrum hucusque con-

ferre non destiterimus; magnopere expedire ANNO judicavimus animum Nostrum intendere ad sta- 1746. biliendum augendumque in hac Alma Urbe saluberrimum Institutum eximie Sodalitatis Doetrinæ Christianæ nuncupatæ, in eadem olim Urbe fundatæ, atque erectæ, cujus operosa, et assidua pietas exercetur in adjuvandis ejusdem Urbis Parochis, ad hoc, ut Pueri, et Adolescentes utriusque sexus, Catholica Fidei rudimentis, ac necessariis Christianæ Doctrinæ institutionibus informentur; proindeque ejusdem utilitatibus, et commodis, ad Dei gloriam, et Fidelium Animarum profectum, Prædecessorum Nostrorum exempla sequentes, uberius consulere decrevimus.'

[ocr errors]
[ocr errors]

Status

fraterni

de

Sane postquam Sanctæ mem. Pius Papa V. Prædecessor Noster per suas Literas in forma ArchiconBrevis, datas sub Annulo Piscatoris die xxI. tatis Do Octobris anni MDLXXII. Pontificatus sui anno ctrinæ VII., Congregationem Doctrinæ Christianæ in Christia Alma Urbe jam tum institutam, et canonice ereetam, pluribus, ac peculiaribus gratiis, at- Urbe. que favoribus cumulaverat; recolendæ memoriæ Paulus Papa V. etiam Prædecessor Noster per similes Apostolicas Literas in forma Brevis, datas Tuscoli die vi. Octobris anni MDCVII. Pontificatus sui anno III., ipsam Congregationem nec non singulas illius Personas, et Ecclesias nempe Sancti Martini Regionis Arenulæ, et Sanctæ Agatha Regionis Transtyberinæ, eidem Congregationi Apostolica auctoritate concessas, sub Sua, et Sedis Apostolicæ protectione suseipiens, eamdem Congregationem Doctrinæ Christianæ in Basilica Principis Apostolorum in Archiconfraternitatem perpetuo erexit, et instituit, illiusque perpetuum Administratorem, et Protectorem constituit, et deputavit pro tempore existentem Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalem in Urbe prædicta, ejusque Districtu Romani Pontificis Vicarium in spiritualibus Generalem ; ac ipsam Archiconfraternitatem, ilhusque pro tempore Confratres, potestate et

PONT. auctoritate aggregandi alias quascumque ejus. A. VI. dem Doctrinæ Christianæ Confraternitates per Orbem canonice institutas, et instituendas, aliisque facultatibus, nec non Indulgentiis, et spiritualibus gratiis abunde ditavit. Deinde etiam felicis recordationis Decessor Noster Clemens Papa XII., ut adeo pium, ac necessarium opus, cu jus ipse Præsidis munere olim perfunctus fue rat, majoribus semper incrementis augeretur, eidem Archiconfraternitati redditus Congregationis Sancti Josephi, in Ecclesia Sancti Pantaleonis Regionis Montium, ipsamque Ecclesiam, Apostolica auctoritate etiam perpetuo applicavit, concessit, et assignavit.

Verum quum hujusmodi redditus, aliique ex piis Confratrum, aliorumque Fidelium largitionibus, et dispositionibus adepti, impares adhuc esse dignoscantur ingentibus expensis, et sumptibus, quæ ipsa Doctrinæ Christianæ Archiconfraternitas sustinere solet; dum, inter cætera, ad promovendam in Populo immaculatæ Doctrinæ frequentiorem audientiam, et respective sedulam Christianarum Institutionum explicationem, complura præmia diligentioribus pueris, et puellis per singulas Urbis Parochias distribuere, Mulieribus autem Doctrinam ipsam edocentibus, quæ per easdem Parochias dispertitæ, trecentarum numerum excedunt, Dotalia subsidia constituere, et Vestes elargiri consuevit; Quum etiam præfatæ Ecclesiæ, quas ipsa Archiconfraternitas possidet, ambæ quidem nimis angustæ, alia vero ob nimiam ab Urbis centro distantiam, alia ob ruinosum, ad quem redacta est, statum, minus aptæ sint frequentioribus Populi conventibus, et piis hujusmodi Instituti exercitiis, quæ proinde huc illuc identidem transferri oportet: Nos, quibus saluberrimi hujus operis conservatio, atque etiam incrementum, magnopere, ut prædiximus, cordi esse debet, eamdem Archiconfraternitatem non modo amplioribus proventibus augere, sed etiam in aptiori, et laxiori Ecclesia collocare, et sub

« ÖncekiDevam »