Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tiones obtento, non fuisse captam possessionem, ANNO vel factam Litterarum publicationem, ut supra; 1746. aut demum, ad novas obtinendas prorogatio- vantiam nes, falsum, et insubsistens impedimentum do- incurrenlose allegatum fuisse; in quolibet ex hisce casi- das. bus, volumus et decernimus, ipsas resignationum gratias, cum omnibus inde sequutis, nullas, irritas, cassas, et inanes esse, et censeri perinde ac si nunquam admissæ, et concessæ fuissent; nec ullam aliam gratiam super bujusmodi Beneficiis, aut etiam restitutionem in integrum his, quibus concessa fuerant, concedi debere, aut concessam ullatenus suffragari ; sed eosdem inhabiles et incapaces esse ad hu jusmodi Beneficia sic resignata et cessa quan. documque obtinenda; ipsaque Beneficia tanquam initio vacantia apud Sedem, ab alio quolibet impetrari, et respective ad libitum ejusdem Apostolicae Sedis alteri cuilibet conferri

posse.

Præsentes quoque Litteras, et in eis contenta Clausule quæcumque nullo unquam tempore de subre. salutares. ptionis, vel obreptionis, aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostræ, vel quovis alio defectu notari, impugnari, infringi, invalidari, aut in jus, vel controversiam revocari posse, sed illa semper, et perpetuo valida, et efficacia fore, suosque plenarios, et integros effectus sortiri, et obtinere, atque ita per quoscumque Judices Ordinarios vel Delegatos, etiam Causarum Palatii Apostolici Auditores, ac Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinales, etiam de Latere Legatos, Vice-Legatos, dictaque Sedis Nuntios, sublata eis, et eorum cuilibet quavis aliter judicandi et interpretandi facultate et auctoritate, judicari et definiri debere, et si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari, irritum et inane decernimus.

Non obstantibus quibusvis resignantium aut Derogacedentium voluntatibus, conditionibus, protesta- tiones.

PONT. tionibus, et clausulis in ipsismet resignationibus, A. VI. seu cessionibus, aut Procuratorum Constitutionibus et mandatis, ac aliàs etiam ad præservationem suorum jurium, et significationem, quod non aliter, nec alio modo resignant, seu cedunt, appositis, omnibusque et singulis aliis, quæ idem Gregorius Prædecessor in relata Constitutione voluit non obstare; Datariæ quoque usibus, stilis, tolerantiis, permissionibus, et consuetudinibus etiam diuturnis, et inveteratis, in contrarium præmissorum quomodolibet facientibus vel extantibus ; Quibus omnibus et singulis, illorum omnium et singulorum qualitates præsentibus pro sufficienter expressis habentes, quatenus eisdem præsentibus adversantur specialiter et expresse, motu, scientia, et potestatis plenitudine paribus, derogamus, cæterisque contrariis quibuscumque.

Injungit

Cæterum dilecto Filio Magistro Joanni Jacobo Datario et Millo Datario Nostro, ejusque in Officio hujusaliis ad modi Successoribus in perpetuum, cæterisque quos spe- ejusdem Datariæ Nostræ Officialibus, ad quos ctat, ut spectat, et pro tempore spectabit in futurum, Præsen- ipsarum tenore præsentium injungimus, et mantium ob- damus, ut hanc præcepti Nostri formam et tiam dili. methodum a Nobis præscriptam præ oculis habentes, eam pro virili parte singuli adamussim observent, et ab aliis exactissime observari faciant; pœnales quoque sanctiones Nostras adversus temere contravenientes exequutioni cum effectu demandent.

Servan

genter cu

reut.

Sanctio

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostræ confirmationis, approbationis, innovationis, inhibitionis, irritationis, annul. lationis, voluntatis, præcepti, decreti, mandati, et derogationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Romæ apud Sanctam Mariam Majorem ANNO Anno Incarnationis Dominicæ millesimo septin- 1746. gentesimo quadragesimo sexto, decimo septimo Data PonKalendas Junii, Pontificatus Nostri Anno Sexto. tif. anno

D. Card. Passioneus.

J. Dalarius.

VISA DE CURIA.

VI. die 15.
Jun. 1746.

J. C. Boschi.

L. Eugenius.

Loco Plumbi.

Registrata in Secretaria Brevium,

Public, die 25. Junii 1746,

PONT.

A. VI. mmmmmmmmmmmmmmmmmmmmmmmm

XI.

CANONIZATIO

BEATI FIDELIS A SIGMARINGA Sacerdotis Professi Ordinis Fratrum Minorum Sancti Francisci Cappuccinorum nuncupatorum Præfecti Missionis Apostolicæ in Rhætia et Sacræ Congregationis de Propaganda Fide Proto-Martyris.

BENEDICTUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

Ad perpetuam rei memoriam.

Exor- VINEA electa, quam plantavit dextera Domini,

dium.

cujus unica vitis Christus, tot autem palmites, quotquot in Christo radicati Fideles interiori gaudent ipsius vivificæ nutritionis illapsu, providam circa se Cœlestis Agricolæ curam, et sollicitudinem in eo potissimum experitur, quod omnes palmites non ferentes fructum, justo judicii rigore succidi, et tolli; fructiferos vero, atque feraces, ut fructum plus afferant, salubri ac pia severitate purgari, nunc quidem occulte persentit, nunc autem apertius, atque evidentius agnoscit. Hanc sane æquabilem Divinæ simul justitiæ bonitatisque rationem manifeste agnoscimus in præclaro Beati Martyris Fidelis certamine; in quo et detestantes miramur eorum duritiam cordis, obcœcatamque sævitiam, qui a felici, qua portabantur, radice, sua culpa semel excisi, oblatam sibi a Domino pacem, et gratiam pervicaciter repulerunt, Angelum vero pacis, evangelizantem sibi bona, apprehensum, et cæsum occiderunt; et illius triumpho plaudentes gratulamur, qui in Dei, et Ecclesiæ

1746.

charitate fundatus, post multos bonorum ope- ANNO rum fructus, animam demum, ac vitam suam, oblationem acceptam Domino meruit exhibere. Sicut enim illi vesano erroris spiritu in furorem acti, et sanguinem justi per summum scelus effundentes, satis declararunt, nequaquam se ad Regnum dilectionis Filii Dei pertinere; ita dum gloriosus Martyr pro Catholicorum Dogma. tum integritate, et errantium proximorum salute, perpetuos labores, ærumnas, pericula, mortem denique ipsam fortiter subiit, profecto vitam suam, non tam inimicorum ferro præcisam amisisse, quam veluti maturum Cœlestibus horreis fructum in manus Dei deposuisse dicendus est.

[ocr errors]
[ocr errors]

vita ante

Hunc itaque Beatum Virum, Catholicæ Fidei præconem adsertorem, Martyrem, solemni judicio Nostro, cum Venerabilium Fratrum Nostrorum Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalium, nec non Patriarcharum, plurimorumque Archiepiscoporum, et Episcoporum Romæ congregatorum consilio et assensu, agnitum atque probatum, Apostolica Auctoritate, humilitati Nostræ divinitus concessa, universæ Ecclesiæ Dei colendum, et venerandum proponimus: Qui B. Fidelis Sigmaringe Constantiensis Dioecesis in Svevia ortus, t Oppido, honesta Rojorum stirpe, Catholicis ingressum piisque parentibus ortus an Domini MDLXXVII., in Reli et salutari lavacro tempestive regeneratus, in- gionem. nocenter exacta pueritia, et sequenti ætate in honestissimarum disciplinarum, et scientiarum studiis cum laude transacta, nobilibus deinde adolescentibus Italiam, Galliamque peragrantibus comes, et gubernator datus, sex ferme annorum spatio, tum eorum, tum proprie eruditioni, et virtuti promovendæ, sedulam navavit operam. Mox utriusque juris lauream Friburgi adeptus, Advocati munus Ensishemii in Alsatia professus est. Verum quum ipsius animus desideriis sæcularibus neutiquam inhærens, ad Christianæ perfectionis studium interiori Dei voce traheretur; turbulentas Fori controversias, at

« ÖncekiDevam »