Sayfadaki görseller
PDF
ePub

mum Sacramentum in Altari, non est sufficiens ANNO in Missa, sed poni debet alia Crux in medio 1746. Candelabrorum.

debeat

Quarto loco disputatur, utrum Crucifixus inter Item pont Candelabra collocandus videatur, cum Sacrum Crux peragitur in eo Altari, ubi Divina Eucharistia quando non includitur Tabernaculo, sed publicæ Fide- est expolium venerationi exponitur. Id necessarium esse situm SS. putavit Sacrorum Rituum Congregatio die 14. Sacramen Maji anno 1707. Hoc enim petitum fuerat: An tum. super altare, in quo Sanctissimum Sacramentum expositum est, Crux de more collocari debeat. Sic autem responsum est: Nunquam omittendam Crucis cum Imagine Crucifixi apposita collocationem. Porro quum Nos ipsi tunc in minoribus, constituti Coadjutorem Promotoris Fidei gerentes, ipsius loco eidem Congregationi præsentes adfuerimus; adhuc memoria retinemus, in illa sententia ferenda varia fuisse ac discrepantia suffragia, cautumque deinde fuisse, ne ipsa sententia in lucem ederetur. Itaque res iterum deducta est in examen initio Pontificatus Nostri die 2. Septembris anno 1741. in eadem Congregatione Sacrorum Rituum, quæ postquam omnia diligenter accurateque perpendit, decrevit ut quælibet Ecclesia morem et institutum, quod antea servaverat, in posterum quoque retineret. Et quidem pro Cruce ab Altari removenda, dum Missa in eo celebratur, et super eo publica venerationi Eucharistia exposita est, parum urget, quod nonnulli asserunt, indecens esse ut Christi Imago in eo loco sit, in quo Christus ipse sub specie panis realiter præsens est, et ab omnibus sub eadem specie panis videtur : id quippe prorsus contingit, quoties Sacerdos in quolibet Altari rem Divinam faciens, materiam Eucharistiæ consecravit; nec enim Ecclesia unquam decernendum putavit, ut, peracta Consecratione, Crux ab Altari removeatur. Quemadmodum nec asserentibus Crucem necessario esse debere in Altari, in quo expositum est Sacramentum publicæ venerationi, si in eo

PONT. Missa celebretur, quidquam prodesse potest A. VI. quod in publica Eucharistia expositione significetur triumphus, et gloria Salvatoris, in Missæ autem Sacrificio ejusdem mors repræsentetur ; cum Ecclesia, tam in actione Missæ, in qua Eucharistia consecratur, quam in conclusione precum, quæ coram eadem jam consecrata et Fidelium venerationi palam exposita recitantur, una eademque Collecta æque utatur, quam S. Thomas Aquinas confecit, nimirum: Deus, qui Nobis sub Sacramento mirabili passionis tuæ memoriam reliquisti, tribue, quæsumus, ita nos Corporis, et Sanguinis tui sacra Mysteria venerari, ut redemptionis tuæ (hoc est passionis, ac mortis) fructum in nobis jugiter sentiamus. Quæ cum ita se habeant, Rituumque Interpretes et Scriptores, ob ea, quæ mox relata sunt, in varias abierint sententias, satis commendari non possunt ea, quæ prudenter, sapienterque decreta fuerunt a prædicta Sacrorum Rituum Congregatione, nempe, ut quælibet Ecclesia vel Dioecesis suam retineat consuetudinem ; ita ut nihil immutetur in ea Diœcesi, ubi Crux in Altari constitui soleat, dum Missa celebratur, etiamsi Sacra Eucharistia publice prostet: neque nova disciplina excitetur in ea Dioecesi, ubi contraria hujusce rei consuetudo jampri dem invaluerit.

Pontifex

ctum sit

Hæc omnia diligenter exposuimus, non quiomnia su- dem, ut hac de re plenum justumque traper hac re ctatum adornaremus, sed ut ex eis cognitum proposuit, esset atque perspectum, quam alienum sit a ut perspe: Sacris Ritibus id, quod plures temere et inconsulto peregerunt, nempe ut Sacrum facerent direm, ad Altaria, in quibus Crux haud promineat quæ inva- inter Candelabra, sed exiguus tantum Cruciluit alie- fixus præfigatur Tabulæ alicujus Sancti, qui vel nam esse depictus, aut cælatus majori Tabulæ Altaris adjungi consuevit.

consuetu

a Sacro Ritu.

Si etenim, juxta Rubricas Missalis, Crux inter Candelabra statuenda est; si, juxta Cæremoniales Episcoporum, Crux ipsa cum Imagine

Crucifixi Candelabris supereminere debet; si ANNO juxta sensum Congregationis Sacrorum Rituum, 1746. non satis esse judicatur exiguus Crucifixus Tabernaculo infixus, cum Missa celebratur ad Altare, ubi Pyxis cum sacris Particulis in Tabernaculo includitur; si in præsenti non agitur de Altari, in cujus Tabula Imago Salvatoris Crucifixi primo loco Fidelibus exhibeatur; nec minus de Altari, in quo Sacra Eucharistia publice adoranda proposita sit, nemo est, qui non videat, praxim, de qua agitur, recenter inductam, proprioque marte a privatis personis usurpatam, ex supradictis dicendam esse omnino improbatam; eoque magis, cum ex exiguo Crucifixo, qui præfigitur Tabulæ ejus Sancti, qui Altari superadditur, ea profecto utilitas non consequitur, quam proponit Ecclesia, dum Crucem inter Candelabra collocandam decernit. De hac re præclarissimus Vir Cardinalis Bona ita scriptum reliquit, Rerum Liturgicarum lib. 1. cap. 25. n. 8. Ab aspectu siquidem Crucis Sacerdoti celebranti Passio Christi in memoriam revocatur, cujus Passionis viva imago, et realis representatio hoc Sacrificium est, mortem cruentam Salvatoris nostri incruente exprimens, tamquam idem Sacrificium, quod in Cruce oblatum est, quamvis diverso modo offeratur. His postremis verbis indicatur orthodoxa doctrina, quam Tridentina Synodus declaravit sess. 22. de Sacrificio Missæ cap. 2.

Adhor

ne

Itaque Vos omnes, Venerabiles Fratres, ad quos hæc Apostolica scripta dirigimus, curam tio Pont. magnopere impendite, ne vestras in Dioceses ad Episcoirrepat consuetudo, quam superius explicavi- Pos, irrepat mus; quod si jam ipsa invaluerit, humanitatem consuetuprius, ac deinde severitatem, si opus fuerit, do adveradhibentes, illam penitus convellite. De Sacri- sus ficio Missæ res agitur, ideoque nemo vestrum Ritus. ignorat, a Tridentino Concilio eam tribui auctoritatem Episcopis, et Ordinariis Locorum ut etiam tanquam Sedis Apostolica Delegati corrigere valeant pravas consuetudines, quæ

Sac.

PONT. Ritui Missæ celebrandæ adversantur; Itá clare
A. VI. desumitur ex sess. 22. in Decreto de observan-

dis, et evitandis in celebratione Missa. Neque
Vos latet, nullum esse privilegium, aut immu-
nitatem, quæ delinquentibus in hac re suffra-
gari possit, ut vestra ab auctoritate, pœnisque
per Vos irrogatis vindicentur ; Idem sæpius con-
firmavit Sacra Congregatio Tridentini Concilii
interpres, Decreto inhærens ejusdem Synodi
quod paulo ante memoravimus: Id Fagnanus
testatur ad Cap. Grave, num. 46. de officio Or-
dinarii, his verbis: Et generaliter hoc Decre-
tum (de quo superius dictum est) censuit Sa.
cra Congregatio comprehendere etiam Regulares,
quantumvis exemptos, eosque ea omnia
, quæ
ab Ordinariis locorum circa observanda, et evi-
tanda in Missarum celebratione statuta fuerint,
omnino servare teneri, ad idque etiam pœnis,
et censuris Ecclesiasticis ab iisdem Ordinariis
cogi et compelli posse. Nos quidem his Literis
eandem auctoritatem, qua jam præditi estis,
iterum Vobis confirmamus. Illud monendum
superest, eam Nobis mentem haud esse, ut
Imagines Sanctorum, quæ majori Tabulæ Al-
taris superadditæ sunt, de medio auferatis
cum fortasse defuturi non essent invidi, qui
ut pietati vestræ maculam inurerent, in vul-
gus disseminarent, Vos nulla duci religione in
eum Sanctum, cujus Imaginem Fidelium vene-
rationi subducitis: Illud Vobis præcipimus, ut
nullo modo patiamini rem Divinam fieri ad
hujusmodi Altaria, nisi Crucifixus inter Can-
delabra ita promineat, ut Sacerdos celebrans,
ac Populus Sacrificio assistens eundem Cruci-
fixum facile, et commode intueri possint; quod
evenire nequit, si exigua solum Crux minori
Tabulæ defixa Fidelibus exhibeatur. Si ejus-
modi corruptela in Dioecesim non valde propa-
gata est, facile extingui poterit, si privatim
Regulares aut Sæculares Ecclesiarum Superiores
de hac re moneantur: Sin autem late per Dice-
cesim invaluerit, tunc a Vobis Edictum neces-

sario promulgandum erit, quod his nostris Li- ANNO teris conformetur. Plura scribere Vobis præ- 1746. termittimus, quos prudentiæ, ac doctrinæ laude satis præstantes existimamus. Auctoritatem nostram, ut rem perficiatis, et quoties opus fuerit, Vobis petentibus nunquam defuturam pro certo habeatis. Interim Fraternitatibus Vestris et Populis vestræ curæ commendatis Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur.

[ocr errors]

Datum Romæ apud Sanctam Mariam Majorem Dat. die die xvi. Julii MDCCXLVI. Pontificatus Nostri 16. Juli Anno Sexto.

1746.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Ad perpetuam rei memoriam.

AD universæ Christianæ Reipublicæ statum, Pontifi

et

rum solli

ad Ecclesiasticarum Legum custodiam, et Fide- cum lium Populorum salutem, tam magni refert sin- Concilio. gulos Patriarchalibus, Primatialibus, Metropo- citudo litanis, et Cathedralibus Ecclesiis præpositos, quoad rein ipsis Ecclesiis, vel Diocesibus sibi creditis sidentiam assidue residere; ut difficile sit aliud ullum re- Episcopoperire Ecclesiastica disciplinæ caput, quod aut rum. Conciliaribus Canonibus atque Decretis, aut Apostolicæ Sedis Constitutionibus et Sanctionibus, tam sæpe tamque impense inculcatum fuerit et commendatum. Ut autem antiquiora Canonica statuta prætereamus, Nobis satis erit innuere, quid hac de re decreverit Sacrosancta Tridentina Synodus sess. 6. cap. 1. et sess. 23.

« ÖncekiDevam »