Sayfadaki görseller
PDF
ePub

prorsus nullum, nulliusque roboris aut momenti ANNO fore statuimus et declaramus.

1746.

Boni Re.

Quoniam vero contingere potest, prout ante- Methodus actis temporibus aliquoties contigit, ut Romanus servanda pro tempore Pontifex prædicta Congregationi a Congres Boni Regiminis specialem aliquam Commissio- gatione nem, pro aliqua generali repartitione super omnibus Communitatibus universi Status Eccle- giminis Commissiastici statuenda, aut pro alia quapiam OEco- sionibus nomica provisione, dirigat atque demandet; speciali ut in casu, et casibus hujusmodi, omnia rite bus. ac debito ordine procedant; per easdem præsentes etiam decernimus et declaramus, licitum fore prædictæ Congregationi Boni Regiminis, illiusque Præfecto, in vim talis Pontificia Commissionis statuere quotam, seu quantitatem pro qua Civitas Firmana, et universus Comi. tatus prædictus, cum cæteris Communitatibus dicti Status Ecclesiastici concurrere debebunt: hoc tamen statuentes, ut divisio et distributio ipsius quotæ, seu quantitatis, nec non executio repartitionis a Congregatione Boni Regiminis, ut supra, factæ, ad prædictam Congregationem Firmanam, illiusque Præfectum omnino spectet, atque pertineat; ita ut quæcumque Ordinationes vigore peculiaris hujus. modi Pontificia Commissionis pro tempore factæ, a prædicta Congregatione Boni Regiminis, ejus. que Præfecto, eidem Congregationi Firmanæ dumtaxat, nullatenus autem Gubernatoribus Localibus, multoque minus Communitatibus Civitatis Firmi, ac Castrorum, Terrarum, et Locorum Comitatus ejusdem, dirigantur, et dirigi debeant : Eisdem plane methodo, ratione, et forma, quæ cum S. R. E. Cardinalibus de Latere Legatis, pro Civitatibus, Castris, Terris, et Locis in Provinciis eorundem Cardinalium Legatorum jurisdictioni subjectis existentibus observantur.

Congregatio Fir

mana sin.

Ut vero deinceps Civitas Firmana prædicta, gulis menejusque Comitatus, tam in his, quæ ad Poli- sibus haticam, quam quæ ad OEconomicam procura- benda.

PONT. tionem spectant, facilius et utilius gubernentur, A. VII. per easdem præsentes volumus et mandamus De facul- præfatam Congregationem Firmanam semel sintatibus Se gulis mensibus in Edibus ipsius Cardinalis Præcretarii. fecti omnino congregari. Ipsius autem pro tempore Secretario statuimus non licere sine ejusdem Congregationis voto aliquam definitivam resolutionem capere, aut ad aliquod Decretum, quod per definitivam reparari nequeat, devenire; præsertim si aliqua ex Partibus petat, aut profiteatur in actis: Nihil fieri, nisi facto verbo in plena Congregatione.

tivæ.

Clausula Denique super controversia superius enunpræserva- ciata, atque a Nobis, ut præfertur, solemniter ac peremptorie definita (cujus statum et merita a Nobismetipsis accurate discussa, ac Judicum, Tribunalium, et Collitigantium nomina, aliaque etiam necessario exprimenda, præsentibus pro plene et sufficienter expressis haberi volumus) perpetuum Partibus silentium imponimus, atque os occludimus; præsentesque Literas semper firmas, validas, et efficaces esse et fore suosque plenarios, et integros effectus sortiri et obtinere decernimus, nec de subreptionis, vel obreptionis aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostræ, aut interesse habentium consensus, aliove quolibet etiam substantiali, ac formali, necessariamque expressionem requirente defectu notari, impugnari, infringi, retractari, aut in controversiam vocari, vel ad Decreta terminos juris reduci ullatenus unquam posse; irritantia. Sed sic et non aliter in præmissis per quos.

cumque Judices Ordinarios et Delegatos, etiam Causarum Palatii Apostolici Auditores, ac S. R. E. prædictæ Cardinalium Congregationes, aliosque Cardinales etiam de Latere Legatos, Vicelegatos, et Sedis Apostolica Nuntios, et alios quoslibet, quacumque præeminentia, et potestate fungentes et functuros, sublata eis et eorum cuilibet quavis aliter judicandi, et interpretandi facultate et auctoritate, judicari et definiri debere, ac irritum et inane, si secus

super his a quoquam quavis auctoritate scienter ANNO vel ignoranter contigerit attentari.

1746.

Non obstantibus, quatenus opus sit, Nostra Derogaet Cancellariæ Apostolicæ Regula de jure quæ- tiones. sito non tollendo, ac quibusvis aliis Apostolicis generalibus, vel specialibus Constitutionibus et Ordinationibus, nec non etiam, quatenus opus sit, dictæ Civitatis Firmanæ, et Comitatus prædicti, ejusque Castrorum, Terrarum, atque Locorum, aut aliorum quorumvis, etiam juramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis, stilis, usibus, et consuetudinibus, etiam immemorabi. libus, privilegiis quoque, indultis, facultatibus, et Literis Apostolicis meinoratis Boni Regiminis, et super Consultationibus, aliisque S. R. E. Cardinalium Congregationibus, etiam in limine earum respective institutionis, nec non quibusvis aliis Tribunalibus, etiam Collegialibus, ac Personis, et Locis, sub quibuscumque verborum tenoribus et formis, ac cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus, efficacissimis, et insolitis clausulis, irritantibusque, et aliis decretis in genere, vel in specie, seu aliàs quomodolibet in contrarium præmissorum concessis, confirmatis, et innovatis Quibus omnibus et singulis, etiamsi pro illorum sufficienti derogatione de illis, eorumque totis tenoribus specialis, specifica, expressa, et individua, ac de verbo ad verbum, non autem per clausulas generales idem importantes, mentio, seu quævis alia expressio habenda, aut aliqua alia exquisita forma ad hoc servanda foret, tenores hujusmodi, ac si de verbo ad verbum, nihil penitus omisso, et forma in illis tradita observata, exprimerentur et insererentur, præsentibus pro plene et sufficienter expressis ac insertis habentes, illis aliàs in suo robore permansuris, ad præmissorum effectum hac vice dumtaxat specialiter et expresse, ac latissime et plenissime, motu ac scientia` præ

Sanctio.

PONT. dictis, ac de potestatis Nostræ plenitudine de A. VII. rogamus, cæterisque contrariis quibuscumque. Nulli ergo omnino hominum liceat paginam hanc Nostri statuti, declarationis, præcepti, mandati, decreti derogationis, et voluntatis infringere, yel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.

Data Pon

Datum Romæ apud Sanctam Mariam Majotif. anno rem Anno Incarnationis Dominicæ MDCCXLVI. VII. die VIII. Idus Septembris, Pontificatus Nostri Anno 6. Sept. VII.

1746.

D. Card. Passioneus.

J. Datarius.

VISA DE CURIA.

J. C. Boschi.

J. B. Eugenius.

Loco Plumbi.

Registrata in Secretaria Brevium.

mmmmmmmmmmmmmmmmmmmmmmmmm

LITERÆ

Jam editæ adversus Confessarios exquirentes a Pœnitentibus Complicum nomina, confirmantur, et ampliantur.

BENEDICTUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

Ad perpetuam rei memoriam.

ANNO 1746.

XX.

AD eradicandum pravum zizanii semen, quod Abusus

nistrando

ab adversario generis humani in Agro Domi- in admi nico sparsum, per Lusitaniæ primum Regiones Pœnitenpullulare compertum fuerat, ubi nimirum apud tiæ Sacra. nonnullos Confessarios, in administrando Sa- miento incramento Pœnitentiæ, perversa quædam et ab- ductus. surda praxis, Ecclesiasticis Regulis contraria, eidemque Sacramento injuriosa, et ad avertendos Fideles ab ipsius salutifero usu quam. maxime tendens, introduci cœperat; pro im. posito Nobis vigilandi debito, Apostolicas in forma Brevis Literas direximus Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis, et Episcopis, per Portugalliæ et Algarbiorum Regna atque Ditiones constitutis, quas deinde per alias Nostras sub plumbo expeditas Literas, nuper, quarto nimirum Nonas elapsi mensis Junii, confirmavimus et innovavimus, adjectis nonnullis ordinationibus et declarationibus, quas ad meritas poenas tam delinquentibus, quam contrarium tenentibus, sive docentibus, irrogandas, et ad rectum, adversus eos procedendi ordinem in prædictis Regnis, et Ditionibus servandum, opportune expedire in Domino judicavimus.

« ÖncekiDevam »