Sayfadaki görseller
PDF
ePub

vel compelli, et ob non solutionem, seu obli- ANNO gationem hujusmodi a quoquam quovis prætextu, 1746. colore,, vel ingenio molestari, aut inquietari

[ocr errors]

minime posse, neque debere, volumus pariter, atque decernimus.

Præsentes quoque Literas, etiam ex eo, quod Clausula prædicta Archiconfraternitas a Nobis suppressa, præservailliusque Custodes, et quicumque alii in præ- decreta sa tivæ, et missis interesse habentes, aut habere quomodo- lutaria. libet prætendentes, cujuscumque status, gradus, et conditionis, etiam specifica mentione digni existant, illis non consenserint, vel, quantum ipsis libuisset auditi non fuerint, nullo unquam tempore de subreptionis, obreptionis, nullitatis, vel invaliditatis vitio, seu intentionis Nostræ, aut alio quovis defectu, etiam quantumvis magno, inexcogitato, ac substantiali, sive. ex eo, quod in præmissis, seu eorum aliquo, solemnitates, et quævis alia servanda, et adimplenda, servata, et adimpleta non fuerint, aut ex quocumque alio capite a jure, vel facto, aut statuto, vel consuetudine aliqua resultante, seu etiam enormis, enormissimæ, et totalis læsionis, aut quocumque alio colore, seu occasione, vel causa, quantumvis justa, privilegiata, et rationabili, etiam tali, quæ ad effectum validitatis præsentium necessario exprimenda foret, notari, impugnari, invalidari, retractari, in jus, vel controversiam revocari, aut ad terminos juris reduci, vel adversus illas restitu tionis în integrum, aperitionis oris, reductionis ad viam et terminos juris, aliudve facti, gratiæ, aut justitiæ remedium impetrari, seu quomodolibet concesso, et impetrato quempiam uti, seu se juvare in judicio, vel extra posse, neque ipsas præsentes sub quibusvis similium, vel dissimilium gratiarum revocationibus, suspensio+ nibus, limitationibus, aut aliis contrariis dispositionibus pro tempore quomodolibet faciendis, comprehendi, sed semper ab illis exceptas, per. petuoque validas, firmas, et efficaces existere

PONT. et fore, suosque plenarios, et integros effectus A. VI. sortiri, et obtinere, ac per omnes, et singulos, ad quos spectat, et quomodolibet spectabit in futurum, inviolabiliter observari : Sicque et non aliter in præmissis omnibus et singulis, per quoscumque Judices Ordinarios, et Delegatos, etiam Causarum Palatii Apostolici Auditores, nec non Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinales, etiam de Latere Legatos, ac alios quavis auctoritate et potestate fungentes, in quavis causa et instantia, sublata eis, et eorum cuilibet quavis aliter judicandi, et interpretandi facultate, et auctoritate, judicari et definiri debere; et si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari, irritum, et inane decernimus.

Deroga. tiones.

Non obstantibus singulis Pauli III., Pii IV., Clementis VIII., et Pauli V. Prædecessorum prædictorum Literis prædictis, ac quatenus opus sit, de non tollendo jure quæsito, de unionibus, et applicationibus committendis, vocatis quorum interest, de exprimendo vero annuo valore, et Indulgentiis non concedendis ad instar, aliisque Nobis, et Cancellariæ Apostolicæ Regulis, ac postremi Lateranensis Concilii, uniones et applicationes perpetuas, nisi in casibus a jure permissis, fieri prohibentis, nec non ejusdem Clementis VIII. formam servandam in aggregationibus præscribendis, ac felicis recordationis Pauli II., Pauli IV., dicti Pii V., et Sixti V., aliorumque Romanorum Pontificum Prædecessorum Nostrorum, annatas, et quindennia Cameræ, et Cancellariæ Nostris in unionibus solvi præcipientium, nec non prædicti Pii IV., de gratiis interesse ejusdem Cameræ quomodolibet concernentibus in dicta Camera infra certum tunc expressum tempus insinuandis, et registrandis, aliàs gratiæ ipsæ nullius sint roboris, vel momenti, aut aliàs quomodolibet disponentium, aliisque quibusvis etiam in Provinciali bus, et universalibus Conciliis editis, vel eden.

dis, specialibus, vel generalibus Constitutioni- . ANNO bus, et Ordinationibus Apostolicis, privilegiis 1746. quoque, Indultis, et Literis Apostolicis quibusvis Superioribus. et Personis in contrarium: præmissorum quomodolibet forsan concessis, approbatis, et innovatis, nec non quibuscumque piorum Oblatorum, aut Testatorum voluntatibus, ac dispositionibus, sive in donationibus, aliisque contractibus inter vivos nuncupatis, sive in eorum Testamentis, Codicillis, aliisque ultimis voluntatibus, cum quibuscumque conditionibus, et legibus, etiam caducitatis, et subrogationis alterius operis pii, adscriptis, atque statutis; Quibus omnibus et singulis, etiamsi de illis, eorumque totis tenoribus, et formis, specialis, specifica, et individua mentio, seu quævis alia expressio habenda, aut aliqua exquisita forma ad hoc servanda foret, illorum tenores, ac si de verbo ad verbum, nihil penitus omisso, et forma in illis tradita ad hoc servata, inserti forent, præsentibus pro expressis habentes, illis aliàs in suo robore permansuris, hac vice dumtaxat latissime, et plenissime, ac specialiter et expresse, Motu, scientia, et potestatis plenitudine similibus derogamus, eaque respective, ad effectum de quo supra, commutamus, ac derogata, et commutata esse volumus, cæterisque contrariis quibuscumque.

Nulli ergo omnino hominum liceat paginam Sanctio. hanc Nostrarum Suppressionis, Extinctionis, Dissolutionis, Absolutionis,, Subrogationis, Applicationis, Unionis, Concessionis, Reservationis, Præceptorum, Mandatorum, aliorumque præmissorum infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri, et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. i es

PONT.

Datum Romæ apud S. Mariam Majorem Anno A. VI. Incarnationis Dominicæ MDCCXLVI. vii. Idus Dat. die Martii, Pontificatus Nostri Anno Sexto. 9. Mart. 1746.

J. Datarius.

Pro D. Card. Passioneo. 1

Joannes Florius Substitutus.

VISA DE CURIA.

J. C. Boschi.

L. Eugenius.

Loco Plumbi.

Registrata in Secretaria Brevium.

III.

Dubium

SUPER CELEBRATIONES

Duarum Missarum eadem die per unum
Sacerdotem.

Venerabili Fratri Antonio Episcopo Oscensi

BENEDICTUS PAPA XIV.

Venerabilis Frater, salutem, et Apostolicam
Benedictionem.

DECLARAST

ECLARASTI Nobis, in sacra Visitatione, qua ab Epi. Diœcesim tuam perlustrasti, deprehendisse nonscopo San- nullos Rectores Ecclesiarum Parochialium, quibus alia quoque Ecclesia a Parochiali longe sejuncta commendata est, quam ob exiguos propositum. ventus alii Sacerdoti committere nequeunt, qui

ctitati

Suæ pro

Pro-Rectoris munus sustineat: hinc fieri, ut
Rectores ipsi rem Divinam in utraque Ecclesia
Festis diebus conficere non dubitent, ut po-

pulus uterque parere possit Ecclesiæ præcipienti ANNO Fidelibus, ut festis diebus Missæ sacrificio in- 1746. tersint. Nobis etiam exposuisti, decrevisse in Decretum tua Synodo id minime licere Rectoribus Eccle- Synodale siarum Parochialium, quoties alius Sacerdos Episcopi. præsto sit, qui Sacrum facere possit in una ex iis Ecclesiis, quæ Rectoribus subjiciuntur, id autem attulisse tam gravem Rectoribus ipsis molestiam, ut Synodalis Decreti executionem parumper differre censueris, donec sententiam in hac re Nostram, Nostramque voluntatem intelligeres. Quamobrem prudentiam tuam in pri. mis commendamus, totiusque Hispanæ gentis in hanc Sedem Apostolicam observantiam, ob quam, si forte aliquid incerti dubiique contigerit, ad Romanum Pontificem confugere, consiliumque ad explicandas difficultates deposcere consuevit. Deinde tuæ Synodi Decretum æquitati ac disciplinæ Ecclesiæ maxime consentaneum esse respondemus; ita ut demandari executioni debeat, nec vanis omnino Rectorum querimoniis imminui, vel labefactari,

teria.

. Quamvis nonnulli ex Theologis Moralibus (et Sententía quidem nimis indulgenter) plures rationes et Doctorum causas excogitaverint, ob quas Sacerdos eodem in hac ma die Sacrificium Missæ bis offerre posse videatur, quemadmodum facile videri potest. 3. Summa Sancti Antonini tit. 3. cap. 6. n. 5. item lib. 3. Summa Sancti Raymundi tit. 24. et in Summa Hostiensis ad tit. de celebratione Missarum n. 14. et seqq. et in Summa Sylvestrina in verb, Missu primo. S. Septimo quæritur, et in Summa Ar milla in verb. Missa. num. 15. id tamen unanimi consensu permittitur Sacerdoti, qui duas Parochias obtineat, vel duos populos adeo sejunctos, ut alter ipsorum Parocho celebranti per dies festos adesse nullo modo possit, ob locorum maximam distantiam: tunc enim absque nlla dubitatione licere existimant ejusmodi Re ctori, cum festi dies incidunt, bis Sacrum con. ficere, ut populo utrique satisfaciat. Et Suarez in 3. part. Divi Thomae tom, 3. quæst. 73. art.

« ÖncekiDevam »