Sayfadaki görseller
PDF
ePub

}

si ex

dinem digressum, etiam post solemnem Pro- ANNO fessionem in eo emissam, repetere et revocare. 1747. valeat; idem similiter, certis in casibus, justisque, exigentibus causis, Episcopo competit, ut suum Clericum Sæcularem Ordini Regulari adscriptum repetere possit. Hoc tradit clarissimus Canonum doctor Innocentius IV. ad sæpe citatum Cap. licet, de Regular, cujus hæc sunt verba, ibi num. 3. Clericus potest transire ad Religionem, non petita licentia, etiamsi contradicatur; Crederemus tamen, quod posset eum repetere, transitu suo prima Ecclesia gravem sustineret jacturam. Concordat Abbas in idem Cap. 14., ubi sic ait: Ulterius quæritur, quid in Sæculari Clerico? Numquid potest intrare in Religionem, non petita licentia ab Episcopo? Innocentius tenet quod sic: sed si Ecclesia graviter læderetur, esset revocandus. Satis itaque provisum est Resolvietiam Episcopo, qui factum Clerici sui, ad Re- tur opus gularia Claustra, se invito, digressi, impugnare nova Convelit. Unde nec ulla nova Constitutione opus stitutione est, ut Episcopalia jura hac in parte asserantur; neque porro, ut peculiares indicentur casus, quibus hujusmodi juris exercitio locus esse possit, quum satis sit, Regulam generalem tra. didisse; quam Judex, sequatur, quamque ad peculiares causas, pro sua prudentia, justoque arbitrio, valeat applicare.

non esse

Et diffi

esse

tum revo

Hujus tamen juris, quo Episcopus Clericum Sæcularem sibi subjectum, qui Regulari Insti- cile tuto sine ipsius assensu nomen dedit, repetere, ut Epiet ad Ecclesiæ servitium revocare potest, hujus, scopus inquam, juris persequutio in casibus particula- Clericum ribus non admodum facilis esse videtur. Pona- ad sæcu larem sta. mus enim Episcopo rem esse cum Clerico Beneficiato, cum Canonico, cum Archidiacono; vel (quoniam de simplici Beneficiato, aut Ca- sit. nonico, minus fortasse laborabit) de Archidiacono videamus. Hujus dignitatis, sive Officii, veteribus quidem temporibus gravissimi, nunc munus omne eo redactum est, ut Episcopo Ordinationes generales celebranti, quum ipsi com

care pos

PONT. modum fuerit, assistat, promovendos ad ipsam A. VII. Ordinationem evocaturus. Si vero agatur de Parochis, aliisve Animarum curam gerentibus, nemo quidem negabit, ipsorum munus magni in Ecclesia momenti esse; sed quum simul negari nequeat, Prælationis munus, seu statum, (ut inquit Suarez de Religione Tom. III. lib. 1. Cap. 21. ubi de animarum cura loquitur) minus securum esse, Religionis vero esse statum majoris securitatis in ordine ad spiritualem salutem; unusquisque Parochus Religiosæ vitæ cupidus, hac una exceptione in judicio se tuebitur adversus Episcopum, qui ipsum ad Animarum curam revocare contendat. Sanctus Gregorius Magnus, quum olim scriberet adversus Legem ab Imperatore Mauritio editam, qua interdictum erat Militibus Monasticam vitam amplecti, hanc, inter alias rationem afferebat: ·Multi sunt, qui possunt Religiosam vitam etiam cum sæculari habitu ducere, et plerique sunt, qui, nisi omnia reliquerint, salvari apud Deum nullatenus possunt ut videre est in ipsius Epistola 65. lib. 3. Indict. VI. Tom. 2. præfatæ Editionis Parisinæ. Nunc ergo quilibet Beneficiatus, Canonicus, Archidiaconus, Parochus, qui officium, aut ministerium suum cum Religiosa vita commutaverit, se non inter multos, sed inter plerosque a S. Gregorio indicatos, connumerandum esse affirmabit.

2

[ocr errors]

Si autem ipsi objiciatur, quod in sæculari statu pauperibus largiter subvenire consueverat, respondebit, se non minus ex ipsis Religiosis Claustris, si bonorum suorum possessionem ad Religionem attulerit, opportunis ob. tentis facultatibus, pauperum indigentiis subventurum. Sane quum in præfata Lege Mauritius Imperator inhiberet, ne debitores publici Erarii in Monasteriis reciperentur : Sanctus Gregorius eam partem Legis impugnans, (de qua tamen deinde suam opinionem mutavit, ut observant laudati Editores, in Notis, litera d.) ita scribebat in citata Epistola : Quod vero in

eadem Lege, dicitur ut ei in Monasterium con- ANNO verti non liceat, omnino miratus sum; dum et 1747. rationes ejus possunt per Monasterium fieri; et agi potest, ut ab eo loco, in quo suscipitur, quoque debita suscipiantur.

, ejus

Quod si objiciatur gravis ætas Presbyteri ad Religionem transeuntis, facilis et obvia erit responsio, quod multi sunt in Regularium Familiis Religiosi Viri in senili ætate constituti, qui pro modo virium suarum, laudabilem operam Religioni præstant; quorum numero ipsum, de quo est quæstio, adjungi nil vetat : Ita pariter Sanctus Gregorius, contra propugnatores supradictæ Legis, qui dicebant, Milites ad Monasteria convolantes, bonos Monachos non evadere, affirmabat: Ego indignus famulus vester scio, quanti his diebus meis in Monasterio Milites conversi, miracula fecerunt, signa et virtutes operati sunt.

da Con

Denique, huic Epistolæ jam nimis prolixæ fi- Aliæ ranem facturi, unum adhuc addimus; ex centum tiones ob nimirum Archidiaconis non facile duos inven- quas non est ferentum iri, qui Archidiaconatum dimittere, et Religionem ingredi velint. Contra vero, in pari stitutio. Regularium numero, multos sane inveniri posse, qui Regularem vitam pro Archidiaconatu adipiscendo relinquerent. Quare, quum Leges 'versari oporteat circa ea, quæ frequenter accidunt; profecto non tam nova Lege opus erit ad retinendos Clericos, et Presbyteros Sæculane Religiones ingrediantur; quam necesse esset aliquid excogitare, quo magis intra Religiosa Claustra continerentur ii, qui Regularem vitam amplexi, et professi sunt. Vix enim credibile est, quam multi a Regularibus Ordinibus migrare variis artibus quotidie moliantur. Neque solum de Apostatis loquimur, quorum numerus in dies augetur; sed, si omnes, qui nullitatem Professionis suæ judicio experiri aggrediuntur, illam apud Judices probarent; si omnes, qui Dignitates extra Religionem ambiunt, voti compotes fierent; si demum faci

res,

PONT. lem apud Nos aditum invenirent eorum inA. VII. stantiæ, qui e Claustris exire, et in habitu Presbyteri Sæcularis, sub obedientia Episcopo. rum, et cum obligatione servandi Vota Reli giosa, quatenus conciliari possunt cum statu Clerici Sæcularis, in Sæculo manere vellent longe utique minor eorum foret numerus, qui Religionem professi, ad mortem usque in illa perseverarent.

non

Dum itaque, Dilecte Fili Noster, consiliis tuis, quæ tum privatis Literis, tum etiam Typis impressis, non minus docte, quam eloquenter proposuisti, obsecundandum Nobis esse arbitramur, in eo tamen singularem existimationem , quam de Te merito fovemus, agnosces, quod Tibi causas, atque rationes, quibus ab iis sequendis retrahimur, exponere non detrectavimus his Literis Nostris; quibus etiam tibi, novum benevolentiæ Nostræ pignus, Apostolicam Benedictionem impertimur.

Dat.Pont. Datum Romæ apud Sanctam Mariam MajoAnno VII. rem die xiv. Januarii MDCCXLVII. Pontificatus die 14. Ja- Nostri Anno Septimo.

nuar.1747

ANNO

mmmmmmmmmmmm⌁mmmmmmmmmmmm 1747.

DE CLAUSURA

Monialium, et admissione Famularum in
Monasteria.

Venerabili Fratri Josepho Maria Episcopo
Portugalliensi.

BENEDICTUS PAPA XIV.

Fenerabilis Frater, salutem, et Apostolicam
Benedictionem...

XXVI.

PER binas alias nostras in simili forma. Brevis Leges su

:

sura a Pon tifice latæ

literas, quarum unæ quidem datæ fuerunt die per Clau1. mensis Junii anno MDCCXLI. incipientes : Cum Sacrarum Virginum alteræ vero die III. enuncianmensis Januarii anno MDCCXLII. itidem inci- tur. pientes Salutare in Catholica Ecclesia institutum ea opportuna adhibere curavimus Apostolicæ providentia supremæque auctoritatis nostræ remedia, quæ ad instaurandam regularem quoad clausuram Monialium observantiam, a primæva disciplina per Prædecessores Nostros Romanos Pontifices, et Sacros Canones confirmatâ sensim dilabentem, satis esse in Domino -duximus. Quoniam autem non sine gravissimo Novi abu. -animi nostri angore accepimus novas artes, ac sus ad eun dem denova inventa, etsi antiqua sint, ac toties pro-lati. -scripta, sub variis exquisitisque causis, et rationibus in dies excogitari, quæ non solum per præscriptas leges prohibentur, sed quamplurimis etiam inordinationibus, et offendiculis aditum patefaciunt : Ac primum quidem eo per- venit famularum ad Monialium ministerium in - Monasteria admittendarum abusus, ut indultum, quod ab Apostolica hac Sancta Sede sub

« ÖncekiDevam »