Sayfadaki görseller
PDF
ePub

declarant ea, quæ Thomassinus scripta reliquit ANNO De veteri et nova Ecclesiæ disciplina, part. 3. 1746. lib. 1. cap. 72. num. 6., ubi clare ostendit, li bertatem pluries una die celebrandi, necessario coercendam fuisse, ut quorumdam Sacerdotum avaritiæ modus imponeretur.

Igitur omittentes Alexandri II. Decretum, al- Innocen. terius Prædecessoris nostri, nimirum Innocen- tii III. tii III. auctoritate, ac Decretali rem nostram comprobamus, Cap. Consuluisti, de celebratione Missarum: Respondemus, inquit, quod excepto die Nativitatis Dominicæ etc., sufficit Sacerdoti semel in die unam Missam solummodo celebrare. Equidem Alexander II., uti superius commemoravimus, et Innocentius III. usi sunt hoc eodem verbo sufficit at secundo tantum loco per id verbum præceptum indicitur: nam si quis integram Innocentii Decretalem percur rat, apertissime cognoscet, id petitum fuisse a Pontifice, utrum Presbyter duas Missas in eadem die valeat celebrare. Porro illud valeat idem prorsus significat, ac liceat. Cum igitur responsum dederit Pontifex, sufficere Sacerdoti semel in die unam Missam solummodo celebrare ; illud sufficit, Sacerdotes adigit præcepto, ne plura Sacrificia uno die faciant.

Ita Vasquesius interpretatur eo loco, quem paulo ante indicavimus num. 44. Nam quod quæsitum fuit, utrum valeat celebrare, idem est, ac si quæreretur, utrum liceat ei celebrare. Cum ergo respondit Pontifex, sufficit etc., hoc verbum denotat præceptum prohibens, plusquam semel celebrare. Neque mirari quis debet, si idem verbum sufficit, consilium uno loco, alio autem præceptum præseferat. Id ipsum quippe etiam contigit in verbo non oportet: quod juxta varias rerum circumstantias, in Jure Canonico modo solum honestatis officium ac decentiam denotat, modo vero necessitatem atque præceptum, uti pluribus exemplis demonstrat Baldellus disput. Theolog. tom. lib. 5. dub. 21. num. 4. Verum ex Honorio III. qui post Innocentium III. Pon- III,

Honorii

[ocr errors]

PONT. tifex renunciatus fuit, in textu Te referente A. VI. sub eodem titulo de celebratione Missarum manifestò deprehenditur, illud verbum sufficere, de quo in Decretali Innocentii III, cum præcepto conjungi. Rem totam, sicuti gesta est recensebimus, uti constat ex Gonzalez, qui Decretalem integram ejusdem Honorii describit. Casus ejus Sypontinus Archiepiscopus (eam modo civitadecretalis tem vulgo Manfredoniam appellant) feria quinta majoris hebdomadæ Sancta Olea de more in Ecclesia Cathedrali rite consecrabat. Eadem die mane se conferebat ad Montem Garganum, ut peregrinos exciperet, qui magna frequentia in eum locum Religionis causa confluebant. Ejus loci Clerus ac populus Archiepiscopum magno studio rogarunt, ut Sacrum iteraret ; quod tamen ille facere recusavit, donec super hac re Pontificis Honorii III. responsum sibi redderetur. Pontifex initium desumit a verbis ipsis Innocentii III. Prædecessoris sui, nempe: Cum cuilibet Sacerdoti, quacumque dignitate præfulgeat, unam in die celebrare Missam sufficiat, nam et valde est felix, qui celebrat digne unam. Post hæc præcipit Archiepiscopo, ut Syponti rem Divinam peragat, ubi Sacrum Chrisma conficere debebat, et in Ecclesia Montis Gargani Sacrificium offerre prætermittat; hisque utitur verbis, quibus illud sufficit, ab Innocentio III. scriptum cum præcepto omnino copulari declarat: Fraternitati tua mandamus quatenus die Coena Domini in Ecclesia Sypontina dumtaxat, in qua teneris Chrisma conficere, Missarum studeas solemnia celebrare. Innocentius, qui, excepto die Nativitatis Dominica, prohibuit Sacerdoti plures Missas una die celebrare, in cit. Cap. Consuluisti, de celebratione Missarum, addidit : nisi causa necessitatis suadeat. At Honorius, qui in Cap. Te referente, eodem tit. de celebratione Missarum, Archiepiscopo Sypontino rescripsit, ipsi fas non esse, post rem Divinam peractam, dum Sacrum Chrisma conficiebat in Ecclesia Sypontina, aliam Missam

[ocr errors]

celebrare in Ecclesia Montis Gargani, declara ANNO vit, causam necessitatis ab Innocentio admis- 1746. sam, nunquam adesse, cum alius invenitur Sacerdos, qui secundam Missam celebrare potest secundam quippe Missam noluit ab Archiepiscopo in Ecclesia Montis Gargani celebrari, ex quo inverisimile ipsi visum est, quod alius non adesset Sacerdos qui Missam in eadem Ecclesia celebrare posset, juxta monitum Cardinalis de Turrecremata in Can. Sufficit, sub n. 4. de Consecratione, dist. 1. En ejus verba: Quod autem in Decretali Te referente, Episcopus videtur reprehendi, quod bis celebraverat die Conce, est propter hoc, quia non erat necesse quod Episcopus celebrasset, nisi in illa Eccle. sia, in qua de consuetudine debebat Chrisma conficere, quia hoc non potest, nisi Episcopus, et aliam Missam celebrare poterat simplex Sacerdos, quia verosimile est, Episcopum posse per Vica rium celebrare,.et in illa Ecclesia plures Sacerdotes fuisse. Quod etiam ante Cardinalem a Turrecremata jam fuerat adnotatum ab Hostiensi in Cap. Te referente n. 3. ab Antonio de Butrio super eodem textu n. 3. et ab Abbate super eodem quoque textu in fine tit. de celebratione Missarum.

[ocr errors]

Præterea casum proponunt Episcopi, qui præ- Quid de esset duobus Episcopatibus inter se vicinis; ut Episcopis in Archiepiscopo Sypontino contigisset, si Summi bent duas qui haPontifices Alexander III. et Innocentius III. Cathedrasententiam non protulissent contra Garganicos les. contendentes, Ecclesiam suam Episcopalem esse, et unitatem Ecclesiæ Sypontinæ, quemadmodum legitur apud Ughellium de Metropoli Sypontina tractantem Tom. 7. Italiæ Sacræ : quæruntque, an, sub obtentu Chrisma conficiendi in utraque Ecclesia, quod sine celebratione Missæ consecrari decenter nequit, posset ea die bis Sacrificium offerre; et unanimiter respondent, id non licere et sic rem componunt, quod uno anno in una Ecclesia celebret Missam feria quinta in Coena Domini, et confi

:

PONT. ciat Chrisma ; et alio anno id ipsum faciat in A. VI. alia Ecclesia, et ab una ad aliam Chrisma con

Causa

secratum, uti moris est, transmittat: Reque sic composita, asserunt, nullam ex suis Ecclesiis Chrismate carituram esse, subditosque unius, vel alterius Episcopatus nullatenus excludi a commoditate audiendi Missam quinta feria in Coena Domini, in qua maximopere expedit, ut audiant Missam; ea quippe celebrari poterit a Sacerdote in Ecclesia, in qua eo anno Episcopus Chrisma non conficit, cum verisimile non sit, alium non reperiri Sacerdotem, qui ea ipsa die Sacrum in ea facere possit; veluti prosequuntur Hostiensis, Antonius a Butrio, et Abbas locis citatis.

[ocr errors]
[ocr errors]

Hæc sunt, quæ ex Jure Canonico desumpsimus. Sed cum Glossa in Cap. Consuluisti, in verb. necessitatis de celebratione Missarum, necessitati addat utilitatem, et vel utilitatem, vel necessitatem satis esse dicat, ut unus Sacerdos eodem die bis Missam celebrare possit, bene deprehendimus, Parochos, de quibus agitur, posse tum utilitatem, tum necessitatem prætexere, ut sibi putent fas esse bis in die celebrare, etiamsi alius sit Sacerdos, qui Sacrum facere valeat utilitatem quippe in eo constituent, quod bis ipsi celebrando non subministrabunt Sacerdoti celebraturo eleemosynam pro Missa, quam celebrabit; necessitatem in sua inopia constituent, ob quam nequeunt prædictam eleemosynam alteri Sacerdoti Missam celebranti elargiri. At neutrum eis suffragari potest.

Et utilitas quidem non suffragatur: quidquid utilitatis enim sit de titulo utilitatis; qui illum admitnon suffi- tunt, illum explicant et intelligunt, non de cit ut eis utilitate celebrantis, sed Missam audientis. Sic celebre

tur.

docet Cardinalis Zabarella in Cap. Consuluisti, num. 3. de celebratione Missarum. En ejus verba: Considera, quod in hoc attenditur causa utilitatis respectu audientis, non celebrantis. Et concordant super eodem Capitulo Antonius a Butrio

num. 4. Abbas num. 2. et cæteri, quos vo- ANNO cant Repetentes; et præclare inter recentiores 1746. docuit Vericellus de Apostolicis Missionibus tit. 1. de privilegiis Regularium dub. 18. num. 201. Utilitas autem proposita non populum, sed Parochum respicit, et sic celebrantem, et non andientem.

Minus quoque prodest necessitas ex inopia Neque desumpta cum plura sint expendenda, ante- paupertaquam titulus necessitatis ex inopia desumptus tis ex inadmittatur. Primo, an revera Parochi tanta opia Ecpremantur egestate, ut alteri Sacerdoti stipen- clesiæ. dium Missæ nequeant suppeditare si enim inopia adeo magna non sit, Episcopali auctoritate, juxta Caput quartum Concilii Tridentini sess. 21. de Reformatione, adigi poterunt, ut Sacerdoti Missam celebraturo eleemosynam elargiantur, uti sapienter admonet Engel ad tit. Decretalium de celebratione Missarum num. 3. Secundo, si Parochis tenues omnino angustique proventus obveniant, videndum, an populus etiam in eadem paupertate versetur : quemadmodum enim Episcopus adigere potest Sacerdotem, ut populo Sacrum faciat diebus festis, ita etiam potest indicere populo, ut celebranti Sacerdoti consuetum stipendium elargiatur. Id etiam ex Tridentino Concilio desumitur sess. 23. cap. 14. de Reformatione, ubi hæc leguntur : Curet autem Episcopus, ut ii saltem diebus Dcminicis, et Festis solemnibus etc. Missas celebrent : siquidem illud verbum Curet, præceptum inferre in hac gravissima causa, non est dubitandum. Hoc pacto Concilii sententiam explicat Pasqualigus, qui scriptum ita reliquit de Sacrificio Missæ quæsit. 844. num. 11. Si in aliquo Oppido sit unus tantum Sacerdos. qui teneatur celebrare diebus festis, et adsint alii simplices Sacerdotes, poterit Episcopus eos cogére ad celebrandum diebus festis. Ratio est, quia adest indigentia populi, eo quod difficile sit, quod omnes eadem hora conveniant ad audiendam Missam; et ideo cum Sacerdotes habeant ra

[ocr errors]
« ÖncekiDevam »